IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad primum putat Apostolos fuisse baptizatos, ita August. epist. 108. et 3. de orig. animae, c. 9. Referunt Nictph. 2. hist c. 3. ex Evodio, et Euthym. in 3. Joan. Christum baptizasse Petrum, et a Petro, Andream, Joannem, Jacobum, baptizatos, et ab his caeteros Apostolos, et a Petro et Joan. 72. discipulos. Baptistam fuisse baptizatum, tenet Solui d. 5. q. 2. et Auctor imperf. homil. 4. in Matth. et indicat Hieron. in 3. Matth.
Ad primum (c) argumentum dicendum, quod Glossa quaedam super illud Joan. 13. Qui lotus est, etc videtur dicere, quod Apostoli fuerunt baptizati. Quod probabile est, quia Christus fecit eos Sacerdotes, conferens eis in coena potestatem conficiendi corpus Christi dicens : Quotiescumque, etc. et conferens eis post resurrectionem potestatem absolvendi, Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. contulit eis etiam officium baptizandi solemni ter, Matth. ult. Euntes baptizate, etc. ordo autem sacerdotii supponit Baptismum saltem de congruo, Extrav. de Presb. non bapt. c. Veniens. Nec videtur necessitas, quod Christus cum Apostolis in hoc dispensaverit, quia nulla videtur ratio dispensandi nec aliqua necessitas, vel utilitas consecuta, cum nec ipsi essent gratiores Deo per hoc quod non baptizati, nec fuissent efficaciores Doctores in Ecclesia. Imo videtur, quod minus efficaces, quia minus valet Magister moralis, qui non vult opere implere quod docet, secundum Gregorium. Christus etiam in seipso voluit Baptismum suscipere, saltem Joannis, antequam legem Baptismi aliis imponeret, quia Act. 1. dicitur : Caepit Jesus facere et docere.
Consimiliter supponendum est de Beata Virgine, nisi forte ipsa sit excepta ab illa lege, et de ea fuisset ratio dispensandi, quia forte habuit in conceptione filii sui illam plenitudinem gratiae, ad quam Deus disposuit eam pervenire.
Ad aliud dico (d), quod baptizatus Baptismo sanguinis, si postea est nobiscum viator, tenetur, affectu, et pro loco, et tempore recipere effectu Sacramentum, id est, Baptismum fluminis:hoc autem quod supponitur est bene possibile, sicut de quibusdam legitur, quod sunt facti bis confessores, quia sustinuerunt bis poenas pro fide, propter quas tamen non sunt mortui. Si autem Baptismus sanguinis sit completus, quia sic baptizatus moritur, et non remanet nobiscum viator, non est obligatus ad praeceptum viatoris; Sacramenta autem non habent locum, nisi pro statu viae, ut tactum est distinctione prima.
Ad aliud dico, quod nullus recipit frustra Baptismum, quia gratia ibi augetur, nisi pervenerit ad terminum ; et si forte prius pervenerit, additur ibi meritum, obediendo praecepto divino. Nec etiam est frustra post plenitudinem gratiae, si quis eam haberet, addere opera meritoria.
Ad aliud dico, quod ille non injuriatur Sacramento ; nec facit, quod sit falsum signum, quia vel ibi confertur gratia aliqua, et tunc est signum practicum verum; vel nulla, si jam prius erat gratia perfecta, et tunc est signum verum practicum,non respectu ejus, quod est gratia in fieri, sed in esse.
Si autem objicitur, quod saltem non habet secum significatum, scilicet ablutionem a peccato, dico, quod illa ablutio significatur vel tunc in fieri, vel tanquam quae nunc infit, vel tanquam infienda quantum est ex parte Sacramenti, si scilicet aliquid inesset, a quo anima esset abluenda.