IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo, cum praedestinatio sit praeordinatio alicujus ad gloriam principaliter. Hic Doctor intendit probare quomodo unio naturae humanae cadat sub praedestinatione. Et pro intelligentia hujus litterae praemittenda sunt aliqua.
Primum est, quod non tantum sub praedestinatione cadit electio alicujus ad gloriam, sed etiam omnia, quae ad talem gloriam ordinantur, et sic Deus ab aeterno, non tantum praedestinavit Petrum ad gloriam, sive ordinavit ad gloriam ; sed etiam praedestinavit eum ad gratiam et ad merita, quibus vita aeterna consequi possit, ut clare patet a Doctore in primo dist. 41. et breviter, quando quis praedestinatur ad gloriam principaliter, praedestinatur etiam ad omnia requisita ad gloriam. Et loquor de requisitis, non tantum ex natura rei (si talia sunt), sed etiam de requisitis ex solo beneplacito voluntatis divinae, quod dico propter hoc, quia Deus posset dare gloriam, nec gratia, nec meritis praecedentibus, loquendo de potentia Dei absoluta, ut satis patet a Doctore in primo, dist. 17.
Secundo praemitto, quod loquendo de merito de condigno nullus meruit praedestinari, nec etiam anima Christi, quia in praedestinatione nullum cadit meritum, ut patet a Doctore in primo, dist. ii.
His praemissis, expono hanc litteram Doctoris. Cum dicit, praedestinatio est praeordinatio alicujus ad gloriam, et ad alia in ordine ad gloriam, id est, quod praedestinatio est electio creaturae rationalis primo et principaliter ad gloriam, ita quod voluntas divina in aliquo signo priori ordinat, puta Petrum ad gloriam, et in illo priori, adhuc nulla est ordinatio alicujus alterius, puta gratiae vel meriti in ordine ad ipsam gloriam, ut patet a Doctore ubi supra. Et huic naturae humanae in Christo praeordinata est gloria, et unio ista in Verbo in ordine ad gloriam, id est, quod voluntas divina primo et principaliter naturam humanam assumendam a Verbo praeordinavit ad gloriam, et secundo praeordinavit unionem naturae humanae in Verbo in ordine ad gloriam, quia non tanta gloria fuit sibi conferenda, si non esset unita, sicut modo collata est.
Pro majori intelligentia, hic sunt . notanda aliqua signa, nam in primo signo natura assumenda a Verbo fuit perfecte praesens, ut cognita voluntati divinae, et similiter beatitudo, ut cognita. In secundo signo ordinavit illam naturam ad gloriam absolute. In tertio signo ordinavit ipsam naturam uniri Verbo in unitate suppositi, et tunc intellectus divinus cognovit, quod de congruo major gloria esset conferenda illi naturae unitae quam alteri, et sic natura ut cognita, sic unita fuit perfecte praesens voluntati divinae, et in quarto signo voluntas divina ordinavit talem naturam ad tantam gloriam, quanta sibi debebatur de congruo. Non dico tamen quod cognitio, qua intellectus divinus cognovit illam unionem, quod fuerit vere practica, quia etsi ex parte sua fuerit directiva in praxim, non tamen respiciebat voluntatem divinam, ut regulabilem et determinabilem, ut supra patuit in prolog. quaest, ult. Potuisset enim voluntas divina etiam ordinarie non ordinare naturam assumptam ad tantam gloriam, ad quam tantam de facto ordinavit ; notitia enim practica, si qua ponenda est in divinis, praecise ponitur respectu necessariorum, ut patuit in q. ult.prolog. Sequitur: Quemadmodum ergo merita cadunt sub praedestinatione, sine quibus non ordinaretur de congruo quis ad tantam gloriam sine eis, sicut cum eis, prius enim voluntas divina ordinat creaturam rationalem ad gloriam absolute. Secundo ordinat ipsam ad gratiam. Tertio ordinat ad merita ; et quia tot meritis de congruo correspondet tanta gloria, ideo ultimo ordinat ad tantam gloriam ; nec est imaginandum, quod prius ordinet ad tantam gloriam quam ad merita. Sequitur: Ita videtur ista unio ordinari ad tantam gloriam de congruo, licet non cadat sub praedestinatione, tanquam meritum, quia nihil cadit sub praedestinatione, tanquam meritum, nisi actus elicitus, qui sit in potestate merentis, sed talis unio non erat actus elicitus, ut patet, nec similiter in potestate animae Christi. Sequitur : Et ita sicut praedestinatum est hanc naturam uniri Verbo, ita praedestinatum est Verbum esse hominem, et hunc hominem esse Verbum. In primo ergo signo, voluntas divina praedestinavit naturam assumendam a Verbo ad gloriam absolute. Secundo ordinavit naturam uniri Verbo. Tertio, ordinavit ipsam naturam ad tantam gloriam, quanta sibi debebatur de congruo ; et quia summa gloria debebatur sibi de congruo, ideo ad summam gloriam praeordinata fuit, ut patebit infra dist. 13. Quarto, ordinavit sive praedestinavit Verbum esse hominem, quia bene sequitur, si natura humana est in Verbo in unitate suppositi ; ergo Verbum est homo, et sic praedestinavit Verbum esse hominem, et similiter praedestinavit hunc hominem esse Verbum, ut supra patuit.
(b) Et si dicas, praedestinatio primo respicit personam, etc. Cum dicit Doctor hic, quod nulli personae praedestinavit illam unionem, non debet sic absolute intelligi, quia certum est, quod ab aeterno ordinavit unionem naturae humanae ipsi Verbo, sive terminari ad Verbum ; sed sic debet intelligi, quod nulli personae praedestinavit talem unionem in ordine ad gloriam, quia tunc talis persona prius fuisset praedestinata ad gloriam, sicut dicimus quod Deus praedestinavit Petro gratiam, et merita in ordine ad gloriam, supple conferendam ipsi Petro, et per consequens praedestinavit illi principaliter gloriam. Dicit ergo Doctor, quod Deus non praedestinavit personae Verbi, ut Verbi, talem unionem in ordine ad gloriam, nec etiam eam praedestinavit personae Verbi, ut subsistenti naturae humanae, quia ut sic subsistit, includitur ista unio, et sic sequeretur quod unio esset prior et posterior respectu ejusdem: nam ut praedestinatur alicui, ut sic, intelligitur posterior illo, scilicet sub illa ratione, qua praedestinatur, et sic, ut praedestinatur Verbo subsistenti in natura humana, intelligitur posterior Verbo, ut subsistente in tali natura ; et quia ut subsistit in natura, includit illam unionem, sequitur quod ut sic, erit prior seipsa, et sic patet instantia.
(c) Respondeo, quod potest negari ista propositio. Hic Doctor ostendit quomodo praedestinatio non tantum terminatur ad personam, sed etiam ad naturam absolute sumptam ; et ratio stat in hoc, quod sicut Deus potest omne bonum aliud a se diligere, non tantum suppositum, sed naturam, ita etiam potest alii a se praeoptare bonum illi conveniens, et ita potest naturae huic assumendae praeoptare bonum illi conveniens, puta gloriam absolute, et ita potest illi praeoptare unionem istam in ordine ad gloriam, et non personae, et sic praeoptare illi tantam gloriam, quanta sibi nata est competere de congruo. Verum est tamen, quod in omnibus aliis ab isto praedestinatio respicit personam, quia in nullo alio praeordinavit Deus bonum naturae, nisi praeordinando bonum personae ; et ratio hujus est, quia nulla natura praedestinabilis est non personata personalitate creata, nisi ista, et ideo nec sic potest praeordinari sibi bonum, nisi isti.
In ista tamen littera insurgunt nonnullae difficultates. Prima est in hoc quod dicit, quod de congruo natura assumpta a Verbo ratione unionis praedestinata est ad tantam gloriam; et similiter quod quis propter merita de congruo praedestinatur ad tantam gloriam. Nam in hoc videtur sibi contradicere, quia in primo, dist. 41. expresse dicit, quod respectu praedestinationis nullum est meritum. Deinde dicit ibi, et in praesenti dist. et in 19. hujus quaest. 2. quod prius vult beatitudinem quam gratiam et quam merita,
et assignat ibi rationem, quia ordinate volens, prius vult finem alicui, quam ordinata ad finem ; sed finis ultimus hominis non tantum est gloria absolute, sed et tauta gloria, quanta sibi debetur ex meritis; ergo prius praedestinat naturae assumendae a Verbo tantam gloriam, quam sibi praedestinet unionem ad Verbum, et si sic falsum est dicere, quod sit praedestinata ad majorem gloriam propter talem unionem.
Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod merita cadunt sub praedestinatione de congruo, quia meritum, ut meritum respicit gloriam de condigno, ut patet a Doctore in primo, dist. 17 et si sic,tunc sequitur quod merita cadunt sub praedestinatione de condigno, et per consequens assignanda erit causa praedestinationis in creatura rationali, cujus oppositum probat in primo dist. 41.
Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod naturae humanae, ut unitae, de congruo debetur tanta gratia, quia quaero, unde sit ista congruitas ? aut est congruitas ex natura rei ex parte naturae humanae, aut est congruitas ex parte voluntatis divinae, quae ordinavit talem unionem esse dispositionem ad tantam gloriam. Non primo, quia si esset dispositio ex natura rei ad tantam gloriam, voluntas divina illam non posset non dare, quia posita dispositione ex natura rei respectu alicujus effectus, loquendo simpliciter de dispositione necessaria, ad quam necessario sequitur effectus, talis effectus non potest sequi. Non secundo, quia idem esset ordinare naturam ad tantam gloriam et unionem illam esse dispositionem de congruo, cum hoc totum sit simpliciter a voluntate divina.
Quarto dubitatur circa hoc quod dicit, quod Deus non praeordinavit bonum alicui alii naturae ab ista assumpta, nisi praeordinando bonum personae, quia persona ut persona, sive raiio personalitatis non est capax alicujus boni, patet, quia nulla negatio, ut negatio, est capax alicujus boni; personalitas autem dicit tantum negationem, ut patet supra a Doctore. Posito etiam, quod dicat entitatem positivam, adhuc talis entitas non est capax alicujus boni supernaturalis, et praesertim gratiae et gloriae ; falsum ergo videtur, quod quando Deus praeordinat bonum naturae, puta gloriam, quod etiam praeordinet personae. Idem enim est simpliciter praeordinare bonum naturae, et praeordinare bonum personae, quia sola natura rationalis, ut prior personalitate est capax talis boni, et non minus capax, ut prior personalitate, quam si actu esset in propria personalitate.
Respondeo ad primam difficultatem, et dico absolute quod Deus praedestinat gloriam in aliquo priori naturae assumendae, ita quod in tali priori non praedestinat sibi tantam vel tantam gloriam, sed praecise praedestinat ad gloriam absolute. Et cum dicitur quod tanta gloria est finis hominis, et ordinate volens prius vult finem, dico quod finis hominis, ad quem primo et principaliter praedestinatur, est praecise ipsa beatitudo absolute sumpta, et illam nullum praecedit meritum, sed tanta vel tanta gloria non dicitur finis hominis absolute, sed finis hominis, ut sub tali vel tali merito, quia voluntas divina praecise ordinavit dare tantam gloriam, ita quod merita tam intensive quam extensive fuerunt praevisa.
Et si dicatur, quod si in illo priori praedestinatur ad gloriam absolute, quod tunc nulla esset differentia in praedestinatis, et sic omnes forent aequales in praedestinatione divina.
Dico, quod hoc videtur necessarium dicere, sed bene est differentia in praedestinatione in tertio signo, quia illi, qui in secundo signo sunt praedestinati ad plura merita, tam intensive quam extensive, in tertio signo sunt praedestinati ad tantam gloriam correspondentem illis meritis. Sicut ergo praedestinati ad merita in secundo signo sunt inaequales in praedestinatione meritorum, quia aliqui ad plura merita, aliqui ad pauciora praedestinantur, ita sequitur quod in tertio signo erunt inaequales in praedestinatione. Hoc idem dico de natura assumpta, quod in primo signo fuit praedestinata ad gloriam absolute, et in secundo signo fuit praedestinata ad unionem Verbi, cui de congruo debetur summa gloria, et per consequens in tertio signo fuit praedestinata ad summam gloriam.
Si quis tamen vellet tenere, quod in , primo signo quilibet praedestinatus fuit ad tantam gloriam, quanta debetur eorum meritis, posset sic dicere, quod Deus praeordinavit primo ad tantam gloriam. Secundo praeordinavit ad tot merita, quibus praecise correspondet tanta gloria ; et hoc modo merita cadunt sub praedestinatione in ordine ad tantam gloriam. Hoc idem posset dici de natura assumpta, quod primo praedestinavit eam ad summam gloriam. Secundo ad unionem ipsius ad Verbum in ordine ad summam gloriam. Vel tertio posset dici, quod Deus in illo primo signo praedestinavit ad tantam gloriam absolute, et in secundo signo praedestinavit merita in ordine ad gloriam, sic intelligendo, quod ab aeterno praeordinavit nunquam conferre tantam gloriam, nisi meritis prius exhibitis. Sicut etiam si Pontifex prius eligeret aliquem in Cardinalatum absolute, et post ordinaret non conferre actu galerum, nisi prius obtulisset quinque talenta. Hoc idem esset dicendum de natura assumpta, quod voluntas divina in primo signo ordinavit illam ad summam gloriam, et in secundo signo ordinavit nunquam conferre illam tali naturae, nisi actu unitae Verbo, et hoc modo unio talis cadit sub praedestinatione in ordine ad gloriam ; primus tamen modus subtilior est, et forte magis ad intentum litterae.
Ad aliam difficultatem dico, quod meritum potest dupliciter accipi. Uno modo materialiter, alio modo formaliter. Primo modo est actus elicitus a voluntate conformiter rationi rectae, et sic praecise includit substantiam et intensionem actus, et alias circumstantias morales. Secundo modo accipitur meritum pro acceptatione passiva, qua talis actus acceptatur, ut condignus vita aeterna, ut patet a Doctore dist. 17.primi. Meritum primo modo, ut procedit a voluntate charitate informata, dicitur meritum de congruo, quia ut sic, acceptatur a divina voluntate. Sicut etiam dicimus, quod attritio est dispositio de congruo ad gratiam, ut patet a Doctore in quarto, dist. 14. quaest. 2. Dico ergo, quod meritum primo modo cadit sub praedestinatione, sic intelligendo quod Deus primo ordinavit personam ad vitam aeternam, et secundo ordinavit acceptare talia et talia opera, ut dispositiones de congruo ad tantam gloriam, sic quod illa opera, ut priora acceptatione passiva dicuntur opera sive dispositiones de congruo, ut acceptentur a divina voluntate ad tantam gloriam. Ipsa autem opera, ut ab aeterno accepta in ordine ad tantam gloriam possunt dici cadere sub praedestinatione de condigno, quia opera ut sic accepta, dicuntur meritoria de condigno, sed dicuntur cadere sub praedestinatione de congruo, pro quanto ordinavit ab aeterno acceptare illa in ordine ad gloriam.
Ad tertiam difficultatem dico breviter, quod omnis congruitas, sive ad gratiam sive ad gloriam, est simpliciter ex determinatione divinae voluntatis, et nullo modo ex parte rei ; non enim opera nostra sunt accepta, quia bona, sed quia accepta sive de condigno sive de congruo, sunt bona ; non enim attritio ex natura rei est dispositio ad gratiam de congruo, sed dicitur dispositio de congruo, quia Deus ordinavit acceptare illam, ut dispositionem de congruo ad gratiam. Similiter opera nostra quantumcumque intensa, non sunt ex natura rei dispositio de congruo, ut acceptentur ad vitam aeternam, sed sunt simpliciter dispositio ex sola determinatione divinae voluntatis, quae ab aeterno ordinavit, quod opera nostra, quae procedunt a voluntate ex charitate, ut essent dispositio de congruo ad acceptari ad vitam aeternam. Sic dico in proposito, quod unio naturae ad Verbum ex natura rei non erat dispositio, nec ad summam gratiam, nec ad summam gloriam, sed tantum ex ordinatione divina, quae ab aeterno ordinavit talem unionem esse dispositionem ad summam gratiam, et ad summam gloriam.
Respondeo, non intendit Doctor hic,
quod Deus praeordinaverit bonum personalitati, cum non sit capax talis boni, sed quia omnis alia natura ab illa, quae est assumpta, est personata propria personalitate, ideo illi naturae ut sic personatae in se, praeordinavit gloriam.