Misit. Supra egit Psalmista de potentia liberantis; hic prosequitur per ordinem beneficium liberationis: et circa hoc duo facit. Primo agit gratias de liberatione quantum ad praeterita. Secundo quantum ad futura quae sperat, ibi, et ero immaculatus cum eo. Circa primum tria ponit. Primo narrat a quibus sit liberatus. Secundo liberationem, ibi, et factus est. Tertio liberationis causam, ibi, salvum me fecit. Circa primum duo facit. Primo se ostendit liberatum a magnis tribulationibus.
Secundo exponit quomodo tribulationes sint magnae, ibi, eripuit me. Dicit Glossa secundum litteram, misit de summo; quasi dicat: deus potens est, quia omnia praedicta facit, scilicet commovere etc.
Intonuit etc. Habens summam potestatem. Et hoc, de summo, scilicet potestate accepit me, eripiendo; et assumpsit me, idest elevavit me: protegendo de aquis multis, idest de multis tribulationibus.
Ps. 33: multae tribulationes justorum, et de omnibus etc.. Eccl. 51: liberasti me de portis tribulationum quae circumdederunt me, et a pressura flammae quae circumdedit me. Mystice misit deus proprium filium suum de summo, idest de caelo: joan. 8: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam etc.. Hoc est quod petebat: Psal. 143: emitte manum tuam de alto.
Et liberavit me de aquis multis. Ps. 18: a summo caelo egressio ejus etc.. Vel spiritum sanctum: Thren. 1: de excelso misit ignem. Et accepit me, infirmum ad sanandum. Et assumpsit me de aquis multis, scilicet baptismi, vel de multitudine peccatorum. Vel, misit de summo, idest viris justis gratiam suam: jac. 1: omne datum etc.. Et accepit me, ad poenitentiam: isa. 40: sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos etc.. Oseae 11: ego quasi nutritius ephraim, portabam eum in brachiis meis.
Vel populorum: quia fideles de multitudine gentium sunt assumpti.