DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria horreum.
Horrea, id est, horreum, quod non ponitur in versu. Horreum repositorium est frumenti. Et Maria continuit in se frumentum,quo in sacramento altaris reficiuntur homines et Angeli. Unde et ipsa designatur per horrea Joseph quae fecit in aegypto, in quibus servatum est frumentum praeparatum per septem annos fami, quod nisi subvenisset, totus mundus fame periisset. Sicut autem ille Joseph frumenta servavit, non sibi soli, sed omni populo : sic et Joseph, vir Ma-
riae, panem vivum e caelo servandum accepit tam sibi, quam toti mundo. Ideo Mariae dicitur, Cantic.VII,2:venter tuus sicut acervus tritici, etc. (Quare supra titulo de virginali foecunditate Mariae.) Sicut autem frumentum illud clausum fuit in horreo, sic Christus granum frumenti in ventre virgineo.
Item, Ipsa designata est per horrea domus Domini, in quibus reponebantur decimae et primitiae . Continuit etiam in se frumentum illud, id est, Verbum Dei, quo pascuntur columbae, id est, fideles animae. Unde dicitur, Luc. ii, 19 : Maria autem conservabat omnia verba haec.