LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De napone, impello, impello Moysi, nasturtio, narcisco, nenufare, nigella, et nepita.
Napo est radix quae comeditur, et est longa, et olus ejus est fere sicut rapistrum : sed naponi est radix longa, et rapae est radix circulariter in superficie terrae diffusa. Est autem napo in figura pyramidis, et folium in cruribus habet aliquid rubedinis, et est inflativum multum : et ideo movet ventrem.
Sed NAPELLUS est napo marinus in littore maris crescens, et est venenum pessimum et perniciosum, quod in summo caliditatis est et siccitatis. Linitum autem delet maculas cutis, et cum in potum sumitur, rectificatum studio medicinae, valet contra lepram. Est autem venenum homini bibenti ultra dimidiam unciam : et, ut puto, minus hoc interficit hominem : et quod admiratione dignum est, quod mus quidam parvulus pascitur, et invenitur juxta ipsum, et ille mus est tyriaca contra venenum napelli : sed omnium confectioum medicinalium nulla restitit ei nisi diamuscus : coturnices autem cibantur impello, et non moriuntur.
Napellus autem MOYsi (ut dicit Joannes Damascenus) est herba quae jungitur impello, et cujus stipes non exaltatur in altum : et dicit, quod est tyriaca contra napellum : et quidquid operatur boni napellus in delendis maculis et conferendo leprae, hoc etiam operatur napellus Moysi Avicenna autem dicit, quod napellus Moysi non est planta, sed animal quoddam quod nascitur in impello, et moritur in ipso, et est tyriaca contra napellum sicut et mus qui pascitur ipso. Moysi autem dicitur, eo quod Moyses hujus naturalem virtutem dicitur invenisse. Delet autem maculas, et confert leprae, et est tyriaca etiam contra omne venenum viperae.
Nastltrtium autem est herba communis quae inter cibos hominum est, et habet folia divaricato minora quam absinthium, et virtus ejus est similis sinapi ei semini raphani conjunctis.
Habet autem acuitatem, et est calidum et siccum : est autem resolutivum et maturativum cum lenitate, et exsiccat putredinem vacui ventris. Retinet autem capillos cadentes bibitum et linitum. Confert etiam apostematibus et carbunculis cum aqua et sale : et cum melle eradicat ignem persicum, et confert omni mollificationi nervorum : inundat pulmonem, et confert asmati propter incisionem ipsius et subtiliationem, et calefacit stomachum et hepar, et confert grossitiei splenis : tamen est malum stomacho propter inordinationem suam : auget coitum, et multiplicat menstrua, et ejicit foetum : sed tamen si non teratur et confringatur, retinet ipsum. Confert etiam puncturae venenosorum, et multa alia operatur diligenter praeparatum.
Nargisgus est herba similis in foliis nardo aliquantulum, cujus radix est extracta de profundo eorum quae infixa sunt
corpori, et abstergit et lavat et exsiccat : ipsa autem herba delet morpheam et pannum et desiccat vulnera, et facit ea vehementer : et cum bibuntur ex eo quatuor unciae cum aqua mellis, ejicit foetus mortuos et vivos, et alia multa operatur.
Nenufar est herba aquatica latissimum habens folium, in superficie stantium aquarum natans, cujus flos proprie nenufar vocatur, et est duorum modorum, croceus, et albus : et ideo quod aquaticus est, vocatur a quibusdam caulis aquae, et granum ejus vocatur granum sponsi Radix autem indici nenufaris in multis habet operationes mandragorae, et cum duplicis sit coloris radix ejus, albi videlicet, et nigri, fortius est quod habet radicem albam. Est autem flos praecipue frigidus et humidus.
Praeparatur autem a medicis radix contra morpheam et ulcera : sed. et affert somnum, et aufert dolores capitis frigidos : sed cum hoc debilitat caput, minuit pollutionem et desiderium coitus, cum de ipso bibitur drachma de syrupo de papavere, et congelat sperma, et maxime radix ejus. Syrupus etiam ejus confert febribus acutis, et est vehementis exstinctionis.
Nigella est herba nota quae nascitur in frumento, parvis foliis, longo crure, et viridi et lanuginoso, rubeo flore qui exit de siliqua viridi sicut exit rosa, et figura floris ejus est pyramidalis : intra florem autem concrescit testa tenuis valde et dura : et in illa sine ordine stat semen ejus nigrum, sicut semen rosae est sine ordine in theca sua. Sed testeum est istud vas seminis, quod non est vas seminis rosae, et est valde frangibile et tenue.
Est autem calida et sicca incisiva et abstersiva et resolutiva ventositatum et inflationum. Ultimo abscindit verrucas inversas, et colorem pallidum, et morpheam : cum aceto resolvit apostemata dura. Confert colicae et capitis doloribus : et decoctio ejus cum aceto confert doloribus dentium, ore ex ea colluto, et proprie cum ligno pini confert doloribus oculi et matricis, diversis praeparationibus praeparata secundum artem medicorum., sicut traditur in simplici medicina : suffumigatio autem ex ea facta interficit vermes venenosos. Fullones etiam quidam tradunt, quod farina ejus lavat albissime et mundissime laneos, sicut herba quae vocatur borith.
Nepltam dicit Plinius esse herbam quae fortissima est in deoppilando et confortando : sed cum mulso tradita sudorem facit. Fabulose etiam traditur quod de ea impraegnantur cattae.