CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quid quaeritur in consilio ?
Quid autem quaeratur in consilio, determinatur per hoc quod omne consilium videtur esse quaestio, quamvis non omnis quaestio videatur esse consilium, puta mathematicae quaestiones sunt de quibus non est consilium. Sed omne consilium est quaestio : et quod ultimum est in resolutione talis quaestionis, primum est in generatione et factione operis : et si in illo primo et ultimo impossibilitatem inveniant qui quaerunt consilium, discedunt relinquentes operationem : puta si pecuniis indiget tamquam ultimo in resolutione, et primo in factione, pecunias autem impossibile est tribui, discedunt ab operatione. Si autem possibile videatur pecunias tribui a distributione pecuniarum, incipiunt operari. Possibilia enim sunt in nobis, quae per nos cum effectu utique fieri possunt. Per nos dico sive per nostros amicos vel servos, qui quasi organa subserviunt nobis. Quae enim per amicos fiunt vel per servos, per nos aliqualiter fiunt, et principium omnis factionis eorum est in nobis,quia ad nutum nostrum illi faciunt et operantur. Quaestio autem consilii de omnibus est quae sunt circumstantiae negotii. Quaeruntur enim quandoque quidem instrumenta per quae finem habeamus : quandoque autem necessitas, hoc est, usus instrumentorum: quandoque consiliamur quo usu instru- meritorum posset haberi quod intendimus, sicut quando scimus quod ferro indigemus ad sanitatem, quaerimus usum, utrum scilicet incisione vel adustione sanitatem habituri sumus : etsi incisione, quaerimus utrum incisione longitudinis vel latitudinis. Similiter autem est in aliis : quandoque enim quaeritur per quid, quandoque per qualiter, et quandoque per quid, hoc modo et non alio modo. Ex omnibus igitur dictis videtur homo esse principium operationum suarum : consilium autem videtur esse de operabilibus ab homine. Operationes autem autem tales omnes sunt gratia aliorum quae sunt fines operantium. Non enim loquimur de operatione quae est finis omnium sicut felicitas est, sed de operationibus per quas ultimum finem intendimus obtinere, quae sunt quasi instrumentaliter operantes.
Patet igitur quod finis non est consiliabilis, ita quod supponatur consilio : sed. ea quae sunt ad fines,finem inducentia, consilio supponuntur. Ea autem quae sunt ad fines, singularia sunt. Non autem omnia supponuntur consilio : quia singularia de quibus certificat sensus, non sunt dubitata, puta si hoc demonstratum sit panis, vel non, vel hoc assatum vel elixatum, est digestum ut oportet, vel non : vel hoc quodcumque demonstratum factum, factum est ut oportet, vel non. Sensus enim hoc certificat sufficienter : et ideo non discurrimus in istis.
Cum autem diximus quod consilium resolvendo venit in primam causam, quae quidem prima est in operatione, et ultima in resolutione : constat,quia si semper consiliatur resolvendo, in infinitum veniet : in infinitum autem impossibile est pertransire : et ideo oportet ponere primum et ultimum in quo stet resolutio et incipiat operatio. Patet igitur ex prae-
dictis, quod consiliabile et eligibile est idem secundum subjectum et substantiam, sed differunt secundum se et rationem : quia consiliabile est secundum. quod subjicitur quaestioni : sed secundum quod determinatur et diffinitum est ex consilio, jam est eligibile. Quod enim ex consilio praejudicatur et diffinitum est, eligibile est. Electio igitur finis consilii est, sicut generatio finis est alterationis. Quod enim quaeritur in consilio uniuscujusque qualis operetur, quiescit ad inquisitionem, quando in seipsum, hoc est, in sui facultatem reducit operationis principia, et antecedens suum : et sic semper donec stet in ultimo quod primum est illius operationis principium a quo incipit operatio : hoc enim est quod eligit ut principium operationis.
Quod autem diximus, manifestum est ex antiquis urbanitatibus, quas Homerus imitatus est et imitand .as esse descripsit. In illis enim reges quae ex consilio eligebant, populo annuntiabant et facienda esse decernebant. Intellectus autem in nobis sicut rex est, inquisitio operabilium sicut consilium, decretum autem faciendorum sicut lex, et appetitus partibus suis est sicut plebs : et ideo patet quod non sit in nobis aliquid nisi quod quasi per modum consilii determinatum est. Cum autem eligibile sit consiliabile de numero eorum quae sunt in nobis facere et non facere, oportet quod electio utrique sit consiliabile desiderium, hoc est, desiderium ejus quod ex consilio diffinitum est de numero eorum quae sunt in nobis. Eligendo enim desideramus, secundum consilium judicantes quid desiderandum sit ex ipso consiliari, hoc est, consilii diffinitione.
Quid igitur sit electio secundum diffinitionem et materiam circa quam est, typo dictum est, et etiam tam circa qualia, quam circa ea quae sunt ad finem, et quae sunt in potestate nostra. Ex omnibus his patet, quod electio quae cadit in diffinitione virtutis, habitus quidem est, et est optatio sive voluntas eorum quae ex ultimo consilio intellectus determinata sunt.