In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Unde dicit : " Et omnes Angeli stabant, " parati ad obediendum, prompti ad adjuvandum, strenui ad protegendum, voluntarii ad signatos recipiendum, festini ad introducendum, laeti de consortio signatorum.
" In circuitu throni, " id est, Eccle- siae, eam protegendo, et defendendo a daemonum impugnationibus. Sicut autem thronus dicitur Christi humanitas, in qua sicut in throno sedet Filius Dei, et in ea judicabit : sic dicuntur Angeli esse in circuitu ejus, quia delectantur in contemplatione ipsius, ab ipso accipientes initium suae delectationis, et in ipsum terminantes.
" Et seniorum, " id est, Praelatorum ad muniendum et juvandum, " et quatuor animalium, " id est, Praedicatorum ad revelandum eis mysteria, et docendum utilia, et mundandum eorum labia. Vel, per circuitum throni intelliguntur in Ecclesia minores, per seniores mediocres, per quatuor animalia majores. i Ex quo patet, quod ordines Angelorum implebuntur de minoribus, mediocribus, et majoribus.
" Et ceciderunt in conspectu throni, " id est, humiliaverunt se in conspectu Christi sedentis in throno, " in facies suas. " in hoc notatur discretio. Qui enim cadit in faciem, videt quod cadit: sed qui cadit retro, nescit quod ruat. Unde idem est ac sic dicatur : Sapienter se humiliaverunt.
" Et adoraverunt Deum, " id est, adorationem quae Deo debetur, exhibuerunt Christo. Ad Hebr. I, 6 : Et adorent eum omnes Angeli ejus.
" Dicentes : Amen. "
Hoc dicitur ad laudem hominum, et confirmationem eorum quae dixerunt homines. Quasi dicat: " Dicentes : Amen, " id est, respondentes, et confirmantes ad laudationem signatorum : Verum est quod dicitis, et nos consentimus, et approbamus, et congratulamur, dicentes: Amen.
" Benedictio, et claritas et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro, in saecula saeculorum. Amen. "
Hic tangitur de laude Angelorum. " Benedictio, " id est, nostra exaltatio, quam super omnem creaturam habemus : " et claritas, " id est, impassibilitas, vel intelligentiae perspicatas, qua clare Deum videmus : " et sapientia, " quam dedit nobis, ut malis resistere sciremus. Vel, " Sapientia, " qua in cognitis delectamur : " et gratiarum actio, " pro naturalibus bonis : " honor, " quia Angelis aliis cadentibus, praeelegimus servire Deo : " et virtus, " id est, potentia in resistendo : " et fortitudo, " id est, gratiae confirmatio, " Deo nostro, " supple, attribuuntur. Quasi diceret: Non nobis, sed Deo: non ad tempus et horam,sed " in saecula saeculorum. Amen, " id est, in aeternum, in quo notatur laudis continuatio . Isa. lxii, 6 : Tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt, laudantes nomen Domini.
Aliter exponunt secundum quod agunt hic Angeli gratias de bonis collatis concivibus suis.
Unde :" Benedictio, " supple, sit ei pro exhibitione gloriae : " et claritas, " pro cognitione veritatis in creatura : " et sapientia, pro cognitione veritatis in seipsa : " et gratiarum actio, " pro remissione peccatorum : " et honor, " pro bonis meritorum : " et virtus, " pro bonis naturae spiritualis : " et fortitudo, " pro bonis naturae corporalis.
Vel dicendum, quod ista referuntur ad septem dotes. Unde : " Benedictio, " id est dilectio quae est filiorum : quia ex dilectione solent patres filiis benedicere : " et claritas, " id est, aperta cognitio : " et sapientia, " a sapore, id est, fruitio, et haec sunt tres dotes animae: " et gratiarum actio, " id est, agilitas : quia de hoc maxime gratias agunt, quod ubicumque voluerit spiritus, poterit esse corpus : " honor, " id est, claritas : " et virtus, " id est, impassibilitas : " et fortitudo, " id est, subtilitas.
Vel dicendum, quod Angeli agunt hic gratias de bonis collatis suis concivibus, id est, hominibus signatis. Unde : " Bene-dictio, " pro nobis naturae, gratiae, fortunae, gloriae : a et claritas, " pro serenitate vitae, famae, conscientiae : " et sapientia, " pro Dei et sui cognitione : " et gratiarum actio, " pro redemptione : " honor, " pro habitu virtutum : " virtus, " pro exercitio operum : " et fortitudo, " pro sustinentia difficillimorum : " Deo nostro, " supple, tribuenda sunt haec. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et hoc non ad horam, sed " in saecula saeculorum, " id est, sine fine. " Amen. " Confirmatio est praedictorum.
" Et respondit unus de senioribus, et dixit mei: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt?
Et dixi illi : Domine mi, tu scis. "
Hic agitur per quam viam venitur de consolatione gratiae ad consolationem gloriae.
Et notantur tria. Primo, ponitur senioris quaestio. Secundo, Joannis responsio, ibi, v. 14 : " Et dixi illi. " Tertio, per quam viam est veniendum illuc instructio, ibidem, " Et dixit mihi. "