LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
Colligendo ergo quae dicta sunt, dicimus quod substantiae unitae intelligibiles non sunt generatae ex re alia. Et quod omnis substantia stans per essentiam suam in esse perpetuo et divino secundum esse et id quod est, non est generata ex re alia.
Et si aliquis proterviendo contra veritatem dicat, quod possibile est quod substantia stans per essentiam, suam, sit generata ex re alia. Dicimus, quod ex hoc sequitur inconveniens, quod scilicet talis substantia sit diminuta et indigens. Indiget enim ut compleat cum illo ex quo generatur, sicut ex generante quod extra eam est. Cujus probatio est significatio generationis : generatio nihil aliud est nisi via a diminutione ad complementum . Si ergo res aliqua invenitur quae non est indigens in generatione sua re alia quae sit extra ipsam, et ad hoc non requirit nisi seipsam et ea quae in ipsa sunt, et est ipsa secundum quod in ipsa sunt causa suae formationis, illa res est completa et integra semper, nihil habens sui extra seipsam. Causa enim suae formationis et sui complementi non est nisi propter relationem ad causam suam priorem semper, hoc est, ut semper se referat ad causam primam se antecedentem. Refert autem se secundum suum esse : secundum enim suum esse dependet ad causam priorem, et haec habet in seipsa, Et talis comparatio est formatio ejus in esse continuo, et simul cum illo est complementum ejus : formatio enim in esse complementum est. Jam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam in esse divino et perpetuo, non est generabilis ex re alia secundum naturam.