IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Ad primum argumentum, etc. Dicit quod probabile est Apostolos fuisse baptizatos, quia fuerunt ordinati Sacerdotes in ultima Coena, receperunt claves absolvendi, Joan. 20. praeceptum docendi et baptizandi, Matthoei ultimo, etc. Haec, omnia ordine suo, et secundum legem supponunt Baptismum, et etiam de congruo ante ejus obligationem. Unde quando Doctor ordinem supponere dicit Baptismum, saltem de congruo, non alludit ad opinionem, quae in eo c. Veniens, etc. dicitur quorumdam fuisse, qui putarunt non baptizatum, modo habeat fidem, valide ordinari, quia habet Christum, qui est primarium fundamentum ; sed loquitur juxta praesentem casum de Apostolis, in quibus est dubium si fuerint baptizati, quamvis certum sit eos fuisse ordinatos.
Non videtur ergo ratio ulla dispensationis subesse, quae neque in dignitatem, neque in fructum cederet, neque in majorem efficaciam doctrinae; qui ergo docebant alios baptizandos ex lege, congruebat ipsos esse baptizatos, sicut Christus, coepit facere et docere, Act. 1. et ipse voluit a Joanne baptizari, antequam legem Baptismi aliis imponeret. Idem docet de Beata Virgine, nisi forte, inquit, fuerit a lege exempta, in qua occurrit ratio specialis privilegii, quia forte in conceptione Filii sui, habuit plenitudinem gratiae, ad quam illam Deus voluit pervenire, etc.
Quantum ad assertionem de Baptismo Apostolorum et Virginis, eam tenent non solum Doctor hic, sed etiam in Reportans quaest. 8. Biansonis quaest. 4. Vorilen 1. p. dist. 4. a. 3. Bassolis, Rubion eadem dist. q. 9. Mayronis quoest. 3. Antonius Andreas quoest. 6. et reliqui nostrae scholae Doctores. Baconius dist 6. quoest. 2. Ariminensis dist. 2. dub. 2. Paludanus dist. 6. quast, 1. art. 2. Sotus dist. 5. quoest, unica, art. 2. Suarez 2. tom. in 3. p. dist. 18. sect. 3. Vasq.
disp. 119. c. 1. Bellarm. lib. 1. de Baptismo, c. 23. et lib. 1. de Summo Pontifice, cap. 23. Salazar de Conceptione Virginis, c. 24. Valentia tom. 4. disp. 4. quoest. 3. puncto 4. Henriquez lib. 2. de Baptismo, cap. 5. g 2. Canisius lib. 1. de Beata Virgine, c 9. Turrecremata c. Quando, de consecrat. dist. 4. Vega lib. 3. de justificat. cap. 12. et alii.
Caeterum neque Baptismus Apostolorum est certus, sed sub opinione illud asseruit D. Augustinus epist. 118. minus autem certus est Baptismus Virginis; da utroque praeter documenta et congruentias, quas adducit Doctor in praemissis, nihil certius habetur, quam auctoritas cujusdam traditionis, quam ita narrat Euthymius in cap. 3. Joannis: Scribunt quidam, inquit, Apostolorum temporibus proximi, quod Christus Petrum et Virginem Mariam baptizavit, Petrus vero reliquos Apostolos, etc. Hanc traditionem Nicephorus Callixtus lib. 2. historiae, cap. 3. aliter proponit : Divinus, inquit, Euodius, et ipse Apostolorum successor fuit, in Commentariis suis, proecipue autem in epistola quam lumen inscripsit ( Graece uj ), hoec quoque posuit ;Christus, inquiens, manibus ipse suis Petrum, tantummodo baptizavit, Petrus porro Andream et filios Zebedoei;ii deinceps reliquos Apostolos ;septuaginta autem illos Petrus et Joannes Theologus baptizarunt, etc. Solus Euthymius ex omnibus antiquis mentionem facit Baptismi Virginis, et variat in narratione, quia dicit Christum baptizasse Virginem, quod non asserit alter; item Petrum reliquos Apostolos baptizasse, quod negat alter, praeter Andream et filios Zebedaei, hi autem reliquos. Et quamquam posterior fuerit Nicephorus ducentis annis, tamen verba ipsa Evodii transcribit, cui adstipulatur Clemens Stromat. lib. 5. exponens illud
AdminBookmark
Apostoli 1. ad Corinthios c. 3. Gratias ago, etc. quia neminem vestrum baptizavi, etc. Christus, inquit, dicitur Petrum solum baptizasse, Petrus Andream, Jacobum et Joannem, illi reliquos, etc.
Et quamvis aliqui respondent exclusivam intelligendam esse, ut cum dicitur solus Petrus baptizatus a Christo, respective ad Apostolos, non ad matrem dici ; responsio non quadrat verbis Evodii, quem citat Nicephorus, neque intento Clementis, qui verba Apostoli ad exemplum Christi refert, et praeterit Baptismum Virginis loco opportuno, qui perinde faceret ad propositum sicut Baptismus Petri ; non erat ergo locus exclusioni, nisi ut tollatur frequentatio, ut pluralitas actus. Accedit, quod haec traditio non fuerit . recepta a Patribus ; in primis Augustinus epist. 118. dicit esse scriptum, quando baptizatus est Paulus, non autem inveniri scriptum, quando baptizati sint Apostoli, quamvis credibile putat baptizatos fuisse, vel Baptismo Joannis, sicut nonnulli asserunt, sive quod magis credibile est Baptismo Christi ; et hoc ipsum colligit ex documentis aliis eorum, quae facta sunt, et secundum congruentiam, et non ex traditione ulla.
Eam non admittunt quotquot negant Baptismo Christi usos fuisse Apostolos, aut illum esse institutum antequam data est forma baptizandi, Matthoei ultimo; quae sententia probabilis est, ut supra ostendimus de tempore hujus institutionis. Forte etiam enervat illam traditionem, quod Petrus tum non habuit praerogativam inter Apostolos, quando fuerunt baptizati, qua reliquis praeferretur, quia nondum fuerant promissae ei claves ; baptizati autem debuit sub initio praedicationis Christi, quando institutus est Baptismus, et data auctoritas baptizandi discipulis ; et hoc indicat congruentia de
Baptismo eorum, quae adducitur ab Augustino supra: Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos, per quos coeteros baptizaret, etc. Haec etiam conjectura Augustini non convincit, quia auctoritas baptizandi etiam de facto penes non baptizatos est, ut valide baptizarent, cujus forte exemplum praecessit in Apostolis ; et Joannes Baptista non baptizatus Baptismo poenitentiae, baptizabat ex commissione suae missionis, tunc autem Apostoli non habuerunt aliam quam delegatam. .
Accedit quod Baptismus Apostolorum fuerit reservatus, ex sententia Chrysostomi, in diem Pentecostes, ut eminentiori modo baptizarentur in Spiritu sancto, et igni; vel, ut dicit Tertullianus, fuerit aequivalenter suppletum per vocationem et familiaritatem Christi, lib. de Baptismo cap. 11. Illis, inquit, primae adiectionis et individuae familiaritatis proerogativa compendium Baptismi conferre posset, etc.
Accedit non majorem fuisse rationem, ut Apostolis reservaretur Confirmatio in diem Pentecostes, quam missione visibili Spiritu sancti receperunt, non per Unctionem, aut manus impositionem, sicut caeteri fideles, quam quod Baptismus similiter ex praerogativa sic daretur eminentior, quam si fieret in aqua, quia ipsi tanquam capita Ecclesiae, et principes tenebantur ad Sacramentum Confirmationis ratione exempli et scandali, et cujusque alterius congruentiae, quae pro Baptismo ipsorum in aqua adduci potest. Illam vero missionem visibilem Spiritus sancti in eos loco Confirmationis fuisse, plures docent: tenet Alensis 3. part. quoest. 9. m. 1. D. Thomas in 4. dist. 2. quoest. 2. art. 4. ad 3. et 3. part: quoest. 7 2. art. 1. noster Doctor in 4. dist. 1. quoest. 1. responsione ad primam objectionem.Ex quibus eliditur congruentia, quae secundum legem ordinariam sumitur, non autem in casu privilegii.
Argumentum etiam ex necessitate Baptismi, sive ut medium est, sive ut praeceptum, non urget, quia, ut supra visum, illam non est sortitus usque ad promulgationem Evangelii, antea fuit sub consilio, non praecepto, et alia remedia fuerunt fructuosa. Neque etiam Glossa super illud : Qui lotus est non indiget, etc. similiter convincit: ex illo enim loco adducit Augustinus loco citato, argumentum quo probet ipsos fuisse baptizatos, atque adeo intelligi lotionem baptismalem, et serm. de Coena Domini tract. 56. in Joannem, Ambrosius lib. 3. de Sacramentis, cap. 1. Tertullianus lib. de Baptismo, cap. 11. quamvis concipiat Baptismum Joannis, Gregorius lib. 9. Reg. cap. 99. Pacianus epistola 1. Contra Palagianos, Cyprianus serm. de Coena Domini, D. Thomas 3. part. quoest. 38. art. 8. ad 3. et nonnulli alii.
Haec, inquam, lotio intelligi potest de lotione per Baptismum Joannis et poenitentiae, ut intelligit Tertullianus, et insinuat ipse Augustinus a nonnullis sic intelligi probabiliter in epist. 118. Non intelligi de baptismali, docent omnes Patres Graeci in eumdem locum, sed de lotione spirituali a peccato, et metaphorica, ut Chrysostomus, Cyrillus, Leontius, Theodorus Mopsuestensis, et alius Heracleota, Theophylactus, Euthymius ; quibus favent verba sequentia : Dicit ei Jesus, qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis, sed non omnes, sciebat enim quinam esset qui traderet eum; propterea dixit, non estis mundi omnes, etc. haec exceptio propter proditorem non quadraret, si locus de baptismali lotione intelligeretur, quia etiam Judas baptizatus est.
Interpretatio ergo prior non est litteralis, sed symbolica.
Neque contemptus legis, Sacramenti, aut gratiae baptismalis in eo casu, et ex privilegio notorio praesumi potuit, aut trahi in exemplum, reclamante lege Joannis 3. Matthaei ultimo, quae ipsius legis promulgatione, Apostolorum doctrina, exemplo credentium, et fructu Baptismi evacuantur ; ideoque recte S. Thomas in 4. dist. 2. art. 4. ad 3. asserit : Credi quidem Apostolos baptizatos esse Baptismo, quamvis scriptum non reperiatur, si tamen Christus, qui habuit potestatem remittendi peccata, eos sine Baptismo, ex privilegio quodam sanctificare voluisset, et qui virtutem suam Sacramentis non alligavit, non esset ad consequentiam trahendum, etc.
Neque aliud insuper obstat ex eo quod per Baptismum quis sit capax Sacramentorum, et membrum Ecclesiae visibilis, et professor fidei ac legis Evangelicae ; haec enim de lege Baptismo conveniunt (et supposita sententia Chrysostomi, Leonis Papae, Tertulliani et aliorum, quos supra citavimus, asserentium Baptismum Christi non habuisse efficaciam ante resurrectionem et mortem, neque institutionem, donec data est forma baptizandi Matthoei ultimo), Apostoli fuerunt membra Ecclesiae ante illud tempus, ipsa electione et vocatione fuerunt instituti Sacerdotes, receperunt claves, Petrus institutus est Vicarius Christi, minister et dispensator Ecclesiae ac mysteriorum Dei ; si ergo ministri, dispensatores, principes, et fundamentum etiam erant membra, et non hospites et advenae, sed cives et domestici, ac proinde Augustinus serm. 135. de Tempore : Ecclesia tunc in una domo erat, accepit Spiritum sanctum, in hominibus
paucis erat, in linguis totius orbis erat, etc.
Ex his patet recte Doctorem sub opinione cum Augustino constituisse Baptismum Apostolorum ; Baptismum autem Virginis cum majori incertitudine asseruit primus inter Scholasticos, quem alii deinceps secuti sunt, quia neque Augustinus, neque alii Patres quidquam dixerunt, praetet Euthymium, quia memoria lapsus videtur, quia neque verbis Evodii citatis a Nicephoro, neque Clementi Alexandrino multis saeculis anteriori cohaeret, et plures rationes suppetunt eximendi Virginem, quam Apostolos, quae electionis praerogativa et gratiae, totius electae creaturae culmen superavit, et a peccato fuit praeservata ; sic etiam congruum fuit, ut remedio per se ordinato ad remissionem peccati, ejusque praecepto eximeretur (quamvis etiam sine praejudicio suae puritatis baptizari potuit, ut infra, responsione ad ultimum, dicetur),quam congruentiam insinuat Augustinus tract. 5. in Joannem, cur Christus solo Baptismo Joannis fuit baptizatus? quia neque hoc ipso indiguit.
Rationem autem hujus exemptionis Virginis a Baptismo subdit Doctor : Quia, inquit, habuit in conceptione filii sui illam plenitudinem gratiae, ad quam Deus disposuit illam pervenire, etc. Hanc sententiam, quam sub dubio proponit Doctor, tenuit Alensis 3. parte quoest. 9. m. 3. art. 2. g 2. tam in argumento in oppositum quam in corpore, ubi dicit recepisse plenitudinem gratiae in Conceptione Filii, eamque fuisse in statu perfectae gratiae, ut intelligit gratiae in termino. Unde in responsione ad primum dicit: Non. posse peccare, inquit, non solum pertinet ad statum glorioe, sed etiam ad statum perfectoe gratioe, sicut est in. sancto homine perseverante finaliter, qui
moritur cum perseverantia in bono, non habet potentiam peccandi, scilicet in ultimo instanti, non tamen est in statu gloriae, sed est in statu plenoe gratiae, quia perseverantia est finalis status plenoe gratiae ; cum ergo Beata Virgo post sanctificationem secundam ( id est, in Conceptione Filii ) esset in statu plenae gratiae, unde dixit Angelus : Ave gratia plena, patet quod non habuit potentiam ad peccandum.
Ex quibus patet intelligere statum plenae gratiae, illum, qui est in termino suae intensionis, quod dixerim propter aliquos, qui eum aliter interpretantur. Loquitur etiam de gratia habituali, ut patet, quia dicit minimam gratiam sufficere ad delendum mortale ; videatur g sequenti. Et haec sententia videtur D. Thomae 3. part. quoest. 27, art. 5. cujus titulus est: Utrum Beata Virgo per hujusmodi sanctificationem adepta fuerit plenitudinem omnium gratiarum? etc. ubi intendit de gratiis infusis per modum habitus, ut patet responsione ad 3. negans eam recepisse sapientiam quoad usum docendi. In argumento autem ad affirmativam partem, eam probat ex verbis Angeli, Lucae 1. et verbis Hieronymi serm. de Assumptione, qui dicit aliis per partes datam fuisse gratiam, Mariae infusam totam plenitudinem. Probat in corpore, quia illa magis propinqua erat Filio, principio gratiae, quando eum concepit in utero ; et responsione ad 1, dicit recepisse, in illa sanctificatione secunda, plenitudinem gratiae, ut esset propinquissima auctori gratiae ; et responsione ad 3. explicat diversos gradus perfectionis formae naturalis, verbi gratia, caloris, qui ut est dispositio antecedens formam ignis est remissior, ut consequenter est in intenso gradu perfectionis, ut est in centro et cum jungitur fini consummatur. Sic Beata Virgo in prima sanctificatione se habuit ut disposita, quo esset mater Dei, in secunda vero fuit perfectio gratiae, sicut caloris qui consequitur ignem, ex praesentia Filii Dei in utero incarnati. Item in 3. dist. 3. quoest. 1. art. 2. quoestiuncula 3. dicit fuisse consummatam gratiam ejus quantum ad statum viae, in secunda sanctificatione, ideo necessitatam fuisse ad non peccandum amplius. Loquitur ergo S. Thomas non solum secundum praerogativas gratiae, sed secundum intensionem et terminum ; neque etiam ipsa praerogativa, per quam ex plenitudine gratiae constituta est in tali perfectione, ut necessitatetur ad non peccandum, etiam venialiter, intelligi potest sine intensione gratiae, ad quam spectat ratio D. Thomae, de propinquitate matris ad Christum auctorem gratiae, et similitudo adducta de forma caloris, et applicatio ejus ad gratiam Virginis. Videatur etiam D. Bonaventura in 3. dist. 13. quoest. 3.
Ratio autem D. Thomae praemissa satis congrue probat illam sententiam, propter propinquitatem ejus ad Christum auctorem gratiae, dum illum concepit de Spiritu sancto, qui sicut disposuit corpus virginale, ut eum conciperet carne, sic etiam ejus mentem, ut eum conciperet in Spiritu, juxta illud: Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, etc. Et recte probatur antecedens ab eadem auctoritate Dionysii, quia Spiritus Angelici, quo magis accedunt ad Deum, eo magis participant perfectionem ; et similiter Ecclesia, quo propinquior erat Christo, ut ii qui habebant primitias Spi-L ritus, eo magis perfecta fuit. Item, nullum statum in via perfectiorem habuit Virgo, quam sit ille, in quo facta est mater Dei, concipiens de Spiritu sancto; decuit ergo eam tunc dignificatam fuisse summa gratia ipsi destinata.
Accedunt ad hoc auctoritates sanctorum Patrum, qui causam tantae gratiae in ipsa assignant conceptionem Filii Dei, quia, ut dicit Bernardus hom. 3. super Missus est: Legimus, inquit, in Actis Apostolorum, et Stephanum plenum gratia, et Apotolos fuisse repletos Spiritu sancto; sed longe dissimiliter a Maria, nec in Stephano habitavit plenitudo divinilalis corporaliter, quemadmodum in Maria, nec Apostoli conceperunt de Spiritu sancto, quomodo Maria, etc. Unde serm. 61. de Virgine: Quod foemina, inquit, conciperet Deum, est, et fuit miraculum miraculorum, etc. Proposuit nempe non fuisse mirum, ut Deus Pater generaret Filium, quia nulla requirebatur dispositio, cum ei ex natura conveniret, sed quod foemina conciperet Deum, fuisse miraculum miraculorum, etc. Et subdit dispositionem ad hoc necessariam : Oportuit enim, inquit, ut sic dicam, foeminam elevari ad quamdam quasi aequalitatem divinam, per quamdam infinitatem perfectionum et gratiarum, quam creatura nunquam experta est. Unde (ut credo) ad illam abyssum imperscrulabilium charismatum Spiritus sancti, quae in Beatam Virginem descenderunt in hora divinae Conceptionis, intellectus humanus, vel Angelicus nunquam potuerunt attingere, etc. Videantur expositores in Lucae 1. super illa, gratia plena, et in opusculis et sermonibus de Deipara. Quinimo nullam agnoscit Ecclesia majorem praerogativam in Virgine, quam concepisse de Spiritu sancto Filium Dei ; congruit ergo, ut in eo statu et gradu perfectionis eum conciperet, quem nullus alius in via et vita mortali ejus, excederet, ut in illis verbis insinuat Bernardus.
Unde qui dicunt eam meruisse, ut fieret mater Dei, vel certe eum sanctitatis gradum attigisse, qui dignus hoc privilegio fuit, non debent plurimum ab hac sententia abhorrere, cum, omnium consensu, dispositio necessaria ad hoc fuerit sanctitas et eminentia gratiae ex parte Virginis ; et ipsa praerogativa conceptionis exigebat eam sanctitatem, quae maxima posset esse in statu viae, et pura creatura, et omnis sanctificatio Virginis a Deo facta, et privilegia ad hunc finem ordinabantur ; sanctificatio ergo Virginis, et sanctitas per gratiam collata fuerunt medium disponens ex parte Virginis, sed dispositio, et medium tunc maxime est perfectum, quando fini conjungitur in effectu, quia tunc est in actu et quiete, non in motu ; ergo talis fuit gratia Virginis in Conceptione Filii, ut fuerit in termino suae perfectionis.
Et hoc est, quod intendunt. citati Do ctores, per illum effectum secundae sanctificationis, quo dicunt eam constitutam esse in ea gratiae plenitudine, ut necessitaretur ad non peccandum leviter, qui est summus gradus perfectionis in viatore, participans impeccabilitatem patriae, quantum communicari potest puro viatori; ad haec causae efficaces applicatae fuerunt, nempe Spiritus sanctus, ex quo concepit -Filium, et ipse Filius conceptus, per quas suppleri potuit omnis efficacia causae inferioris, ut meriti. Si ergo Sacramenta applicata producunt effectum gratiae, qui alias haberi posset per meritum. et eo perfectius causant, quo perfectiorem in seipsis virtutem continent passionis, et meritorum Christi, quam meritum contineat; recte ergo in proposito licet a fortiori argumentari, quia perfectior fuit conjunctio Christi (ut bene D. Thomas) cum Beata Virgine in Conceptione sua, quam ejusdem mediante Sacramento recipientis ipsum Sacramentum, quia haec est mediante signo tantum, illa vero per participationem naturae ; ergo a fortiori magis applicatum in esse causae ad causandum sanctitatem, quam sit meritum quod consistit in actu. Corroborari potest duobus exemplis, quia Christus in utero matris sanctificavit Baptistam per salutationem Matris, et repletus est Spiritu sancto ; ergo a fortiori magis fuit conjunctus ipsi Virgini, ad effectum sanctificationis, ut supponunt omnes Patres. Secundum exemplum est de Eucharistia, quae caeteris Sacramentis perfectione gratiae praefertur, quia ipsum Christum auctorem gratiae in se realiter continet.
Praeterea, haec sententia non minuit dignitatem Virginis, sed magis auget, quia sicut non est contra dignitatem naturae assumptae, ut intuitu unionis et assumptionis ejus, fuerit ipsi concessa gratia in summa perfectione, tanquam dispositio consequens unionem, ita etiam ex assumptione Virginis in Matrem Dei non minuit ejus dignitatem sic recipere gratiam, quae ipsi destinata est, tanquam dispositionem antecedentem et concomitantem ipsam Conceptionem, imo auget, quia ex altiori titulo maternitatis ipsi collata fuit, quam si per propria merita de communi lege eam reciperet.
Dignificat ipsam gratiam, neque minuit efficaciam meriti virginalis, quantum est de se, ut patet in meritis Christi Domini, quae de se quidem poterant habere valorem, ut mererentur gratiam sanctificantem, seu habitualem (nisi quia jam fuerunt praeventa) si Deus ita vellet, sicut meruerunt gloriam corporis, et exaltationem nominis, quia haec subsecuta sunt opera Christi, ac perinde poterant cadere sub meritum ejus, gratia autem tota praecessit, ideoque non poterat cadere sub meritum, quia erant principium meriti.
Exemplum sit in Sacramentis, verbi gratia Baptismo, qui natus est dare primam justificationem et gratiam de lege quantum est de se, nec minuit ejus efficaciam, si praeveniatur ab alia causa superiori, ut careat effectu hujusmodi in subjecto particulari, ex conditione et statu subjecti, non defectu efficaciae Sacramenti. Et si dicas saltem dare augmentum gratiae, respondetur nihil referre, quia id tantum dat ei, qui non est in termino, quantum ad gratiam destinatam: unde de ratione Sacramenti est tantum, ut significet gratiam in fieri, vel in facto esse, non autem semper in fieri, ut bene D. Thomas, et Doctor in loco infra citando. Unde Eucharistia sumpta a Christo Domino, sumpta est sacramentaliter, non tamen ei contulit augmentum illum gratiae sanctificantis ; neque ex hoc erat signum falsum,sed meritum non est magis secundum legem et voluntatem divinam ordinatum ad causandam gratiam seu ejus augmentum, quam Sacramentum Eucharistiae ; ergo, etc.
Ultimo tandem, ut propius attingamus fundamentum adversae partis, non destruit meritum in Beata Virgine, quod non fuerit causa gratiae sanctificantis, post Filii conceptionem ; ergo ex hoc male infertur contrarium. Probatur antecedens, quia justitia operum est longe diversa a justitia sanctificante per modum habitus, et per se requiritur ad eam in adulto : Si vis ingredi ad vitam, serva mandata, Matthaei 19. imo haec magis per se exigitur praescriptum legis, in quibus exercitium nostri consensus et arbitrii habetur, et subjectio ad legem Dei, quam augmentum justitiae sanctificantis. Unde et opera requiruntur magis per se ad gloriam in adulto, ut conferatur per modum coronae, cui alioquin non datur nisi ut corona regulariter, quam exigatur augmentum justitiae habitualis, quod potius habet rationem praemii, et ponitur ex parte Dei, neque immediate cadit sub legem sicut opera, et gloria, quae est praemium consummatum. Et aliquando est necessitas operis cui nihil accrescit justitiae sanctificanti in via, ut ex sententia Doctorum de natura et conditione meriti (quam si attenderent moderni, non tam rigide hanc, quam hactenus tractamus, censerent) probare libet.
In primis non augeri gratiam aut gloriam essentialem, per actus aequales, aut remissiores (in quibus tamen salvatur observatio legis, et necessitas operandi occurrente praecepto) quam sit habitus praecedens; est plurium Magistrorum sententia, neque his mereri augmentum novum gratiae in via, aut gratiae et gloriae in patria, nisi, ad summum, gaudium aliquod accidentale de bono opere praeterito, et perpetuitas praemii. Quibus dicunt ulterius correspondere praemium essentiale gratiae et gloriae, non novum, ut dixi, sed antiquum, quod prioribus promeritam est; nam idem praemium pluribus meritis correspondere potest, sicut gratiae habituali gloria per modum haereditatis, et ultimae dispositioni correspondet ut merces ; exaltatio nominis Christi ratione unionis hypostaticam, et ratione meritorum, ita D. Thomas in 1. dist. 17. quoest.2. art.3. D. Bonaventura in 2. dist. 40. art. 2. quoest. 3. Capreolus in 4. dist. 14. quoest. 2. art. 3. Conradus 12. quoest. 114. art. 8. videatur etiam D. Thomas 1. 2. quoest. 144. art. 8. ad 3. et 2. 2. quoest. 24. art. 6. Addamus et Durandum dicere in 1. dist. 17. quoest. 8. actibus remissis nos mereri augmentum gloriae, et non gratiae.
Hanc ergo sententiam applicando de facili invenitur ex merito non inferri augumentum gratiae sanctificantis semper, quamvis viatori adulto et justo incumbat necessitas operandi, ut servet legem et applicando hanc doctrinam ad Beatam Virginem, ejusque opera, post Conceptionem Filii,et plenam gratiam in termino, diceretur quod meruit eamdem gratiam per merita subsequentia ; eamque duplici titulo habuit, nempe ut erat dispositio data ad maternitatem, et ut per opera subsequentia eam meruit, sicut praefati auctores docent meritum aequale, et remissum mereri etiam praemium ex antiquo debitum, sicut per exempla adducta patet ; sic etiam justificati ex communi sententia merentur primam gloriam, quamvis alias correspondeat primae gratiae, quae non est ex meritis, quibus favet Tridenlinuin sess. 6. can. 32. Neque hoc absurdum est apud Theologos, aut Jurisperitos aliquid pluribus titulis acquiri posse.
Secundo diceretur, quod Beatissima Virgo habuit, dando consensum Incarnationi, omnia in perfectissimo gradu requisita ad meritum purae creaturae, et tunc assistente causa efficaci, factam fuisse in termino suae gratiae sanctificantis, quae non potuit ulterius augeri per aliquod meritum subsequens, quia nullum erat intensius gratia recepta, vel merito, per quod illud recepit, et sic merita subsequentia erant merita respectu gloriae tantum ; et haec satis congruit illis sententiis, potissimum Durandi.
Ex quibus patet, hanc sententiam satis probabilem esse, applicando principia a pluribus Doctoribus satis recepta. Eam praeter citatos tenet Almainus in 3. d. 3. quoest. 2. not. 2. Eam impugnat noster Vega lib. 10. in Tridentinum, cap. 2. et Vasquez 3. pari. dist. 119. cap. 5. quorum impugnationi respondet ultimum argumentum, concedendo meritum Beatae Virginis vel fuisse solius gloriae, loquendo de eo quod habuit post Incarnationem ; vel certe fuisse meritum respectu gratiae antiquae, neque repugnare hoc merito, neque legi et justitiae, quae est secundum meritum, ut pluribus actibus mereatur quis idem, cui unicus tantum aequivalet.
Teneatur quod magis ad dignitatem Matris, et mysterii facit et hanc ego censeo probabiliorem, quam hactenus disseruimus, quia magis fundata videtur in auctoritate et ratione, quam non impugnat alia ratio, quam illa de operibus subsequentibus, ut sunt meritum, et satis est ambigua, et male applicata. Neque canon Tridentini urget 32. ubi damnat asserentes iustificatam per bona opera non mereri augmentum gratiae, etc. quia damnat haereticos, negantes fructum justitiae, et mercedem bonorum operum in justo, non intendit per quaecumque opera mereri justum, et in omni casu augmentum gratiae, quia sic praefata sententia Scholasticorum maneret damnata, quod non est verum ; unde Doctor responsione ad 2. dicit non esse frustra post plenitudinem gratiae, si quis eam haberet addere opera meritoria. Quod patet ex ratione praemissa, et juxta sententiam Doctorum quos citavimus.
(d) Ad aliud dico, quod baptizatus Baptismo sanguinis, etc. Haec responsio est clara, et doctrina in ea tradita communis, quia sanctificatio, sive per martyrium, sive per fidem, recepta, non eximit.a praecepto suscipiendi Baptismi Catechumenum, si potest illud commode adimplere, cujus omissio esset contemptus, ut patet ex Augustino lib. 13. de Trinitate cap. 19. super Leviticum quoest. 84. de praedest. Sanct. cap. 7. lib. 1. de Baptismo cap. 8. lib 4. cap. 21. et alias soepe, Fulgentius de fide ad Petrum, c. 3. et alii, et patet ex iis, quae supra praemisimus. Et Doctores passim adducunt de necessitate Sacramenti, quod in martyre haberet effectum, vel gratiae, vel characteris et consignationis, etc. Responsio ad 2. patet ex dictis.
Tertium argumentum petit exponi, in quo consistat veritas practica Sacramenti, et significatio formae, quae datur in remissionem peccatorum et quanam ratione verificari possint, tam Baptismus quam forma ejus practice in justificato, est potissimum in Virgine, supposito quod in Conceptione Filii pervenerit ad terminum gratiae sanctificantis, vel crescere in ea amplius non possit, saltem in via ; supposito etiam quod nullum habuit peccatum, vel originale, vel actuale, quomodo erat capax Baptismi, qui datur in remissionem peccatorum? Quam difficultatem movet Doctor in objectione ad calcem. Repondet autem ad primum de effectu gratiae, quod Sacramentum significet semper, vel in fieri, vel in facto esse. Sic respondet D. Thomas in 1. dist. 17. 2. part. dist. resp. ad ultimum in simili ; estque vera resolutio Doctorum. quia significare per Sacramentum est causare ; . perinde ergo valet praedicta distinctio, quando Sacramentum, vel causat effectum, et sic significat in fieri, vel supponit causatum ab alia causa praeveniente Sacramentum effectum suum, quem in virtute continet, et sic quantum est de se causaret, nisi jam ipsum praesupponeret ; et hoc est causare in facto esse, id est, supponere causatum, quod alias ipsum Sacramentum natum esset causare, si subjectum esset in potentia.
Ad aliud quod objicitur de effectu remissionis peccati, respondet similiter causari semper per Sacramentum, vel in fieri, vel in facto esse, vel in fiendo, hoc est, in fore, si aliquid ibi esset remittendum in fieri causat remissionem quoad infantes, et eos qui habent peccatum, si sint adulti, et accedant ad Sacramentum cum attritione: in facto esse causat in iis, quibus infuit peccatum, sed praeventi sunt per aliud remedium ante susceptum Baptismum, in fiendo, aut fore, refertur ad solam Virginem, in qua nullum fuit peccatum.
Uterque hic modus denotat virtutem Sacramenti, quantum est de se, ad remissionem peccati, sed differentia solum est in hoc, quod secundus modus in ordine denotat actualem remissionem factam fuisse ; tertius vero non supponat actualem remissionem peccati, quia non infuit, sed solum potentiam Sacramenti ad hunc effectum, si peccatum fuisset incursum. Priori modo subjectum recepit primam gratiam per modum justificationis per translationem subjecti, aut personae ab eo statu, in quo natus est homo filius Adarai ad statum adoptionis filiorum Dei, per veram renovationem a peccato per gratiam, et sic indigentiam Baptismi ratione peccati incursi, aut alterius remedii aequivalentis. Sed alius modus non admittit primam gratiam datam esse per modum justificantis, aut remissionis, sed solum per modum sanctificantis, et praevenientis peccatum, quod alias inesset, nisi praeveniretur per gratiam.
Ut autem haec doctrina et solutio magis declaretur, objicitur (omissis Scripturis allegatis supra) Concilium Constantinopolitanum : Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, etc. Milevitanum can. 2. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adamo trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur;unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vere, sed false intelligatur, anathema sit, etc. Propter hanc enim fidei regulam, . etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur,in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt, etc. Hic idem canon resumptus est a Conciliis Africanis et Tridehtino sess. 5. de peccato originali, can 4. habetur cap. Placuit de consecrat. dist. 4. ergo forma Baptismi, tunc est vera, cum causat quod significat; vel tunc datur in remissionem peccatorum, quando supponit peccatum, vel quod inest, vel quod infuit; ergo non potuit dari veraciter Beatae Virgini nisi ex suppositione peccati non actualis, quod nunquam admisit; ergo originalis, alioquin non habet forma veram significationem remissionis peccati in re, aut in voto.
Confirmatur, Poenitentia non magis respicit peccatum actuale post Baptismum commissum, quam Baptismus peccatum originale, aut actuale antea commissum, alioquin consequentia Concilii non valeret in parvulis, nam ex eo quod non habeant actuale, infert ad veritatem formae in ipsis requiri originale ; sed poenitentia ita respicit peccatum post Baptismum,ut non possit ministrari,nisi respective ad ipsum, neque absolvi,nisi qui sic fuit peccator: ergo neque Baptismus dari, aut forma ejus verificari, nisi respective ad peccatum, quod infuit ; utrumque enim ex fine intrinseco institutum est ad remissionem peccati, alterum per modum regenerationis,alterum per modum reconciliationis ;utrumque appellatur tabula, qua salvamur a naufragio. Baptismus 1. Petri 3. Quod et vos similis formoe salvos fecit Baptisma,etc. Origenes hom. 2. in 6. cap. Genesis, Augustinus lib. 12. contra Faustum, cap. 14. 15. 38. 36. et lib. 19. cap. 12. Gregorius hom. 12, in Ezech. Hieronymus. lib. 1. contra Jovinianum, et epist. 57. Poenitentia vero secunda tabula dist. 1. de poenitentia, can. secunda tabula. Idem epist. ad Demetriadem, et alia ad Sabinianum et lib. 2. in Isaiam cap. 3. Scholastici in 4. dist. 14. et 3. part. q. 83. art. 6. Utrique etiam aeque competit necessitas medii et praecepti, qua ordinantur ad peccatum. Si ergo forma Poenitentiae non potuit esse vera in Beata Virgine, quia non habuit actuale, etiam veniale, ut tenet Ecclesia, Tridentin. sess. 9. can. 23. ita etiam neque Baptismi forma vera fuit , nisi ex suppositione originalis.
Haec difficultas tangit plura, quae breviter tantum hic tractare licet, ut ex fidei regulis verum formae baptismalis sensum eliciamus,qui est ille, quem paucis verbis attingit Doctor in responsione praemissa in textu ad calcem quaestionis. Ne autem videatur libera et sine fundamento, probatur per sequentes conclusiones.
Prima conclusio : Non est de veritate formae baptismalis ut ullum peccatum, sive originale, sive actuale, quod inest, remittat in determinata subjecti dispositione et statu, quamvis valide conferatur Baptismus, et consequenter forma ejus practice verificetur. Haec conclusio est de fide, et probatur ex illa veritate saepe determinata ab Ecclesia contra antiquum errorem, nempe Baptismum ab haereticis collatum etiam adulto, esse validum, quamvis illum receperit in haeresi servata forma et materia et intentione requisitis. In his tamen quoad adultos professores haeresis, non significabat actu remissionem peccatorum; ergo non est ille sensus verus formae, et necessario requisitus. Antecedens patet ex determinatione Stephani Papae, contra Cyprianum ; ex Nicaeno can. 16. et aliis, quo infra suo loco citabimus. Minor et consequentia probantur, quae etiam sunt de fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebraeos 11. ergo et sanctificari adultum. Justus ex fide vivit, etc. Est initium, et fundamentum justificationis, Trident. sess. 6. cap. 8. et cap. 1. Primo disponit ad ipsam, requiritur ut insit sicut oportet, et per Dei gratiam, c an. 3. sine ea nihil est sanctum. Leo Papa serm. 4. de Nativitate, et alii omnes, qui necessitatem fidei declarant in adulto.
Secundo patet ex alia veritate fidei, quae ejusdem est certitudinis ; adjunctis rationibus Patrum pro eadem, haec autem est: Baptismus rite collatus nequit iterari, can. 17. alias 16. Apostolorum, Florentinum in Decreto unionis, Tridentinum sess. 1. de Sacramentis in genere, can. 9. de Baptismo, ean. 11. Clemens Romanus lib. 6. Constitut. cap. 15. Cyprianus lib. 2. epistolarum, epist. 3. alias. 63. ad Coecilium. Quod autem fuerit in illo errore, quod putavit apud haereticos et schismaticos non esse Baptismum, processit ex eo quod putarit, neque fidem, neque charitatem esse apud haereticos, quod verum est, neque consequenter remissionem peccatorum, quod aeque verum est, respective ad adultos in haeresi et schismate perseverantes,de quibus loquimur ; ex alia autem parte non posse sine his Baptismum esse validum.
Hac ratione ( inquit Augustinus lib. 4. de Baptismo cap. 6. ), quae illi verae visae sunt in obscurissima quoestione laboranti et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum apud hoereticos possit fieri, et utrum apud hoereticos possit fieri, etc. supple remissio peccatorum ; et lib. 6.
cap. 1. ideo dici eum errasse, quia non distinguebat Sacramentum ab effectu vel usu Sacramenti, etc. De hac agemus cum suis fundamentis et rationibus, .unde probetur baptismus validus in haereticis et schismaticis, in quibus non habet effectum remissionis peccati, infra dist. 6.
Huc etiam spectat veritas de Baptismo dubio sub conditione iterando, et in iis in quibus nulla est memoria Baptismi suscepti, aut vestigium, in epist. Leon. 37. alias 35. ad Leonem Ravennalem, in Carthaginen. V. cap. 6. Concilio Africano sub Bonifacio cap. 39. Wormatien. cap. 70. et refertur de consecrat. cap. 4. Placuit. Item casus de ficto baptizato, quem supra tractavimus. Sed his omnibus rite confertur Baptismus, quamvis in iis non habeat remissionem peccatorum ; ergo remittere peccata, quae etiam insunt, non exigitur ad veram et practicam significationem formae Baptismi, alias esset signum falsum, neque consisteret Sacramentum.
Ratio autem hujus est, quia ad veritatem Sacramenti non exigitur nisi materia et intentio ministri et consensus adulti. Primum patet ex Florentino et Tridentino sess. 7. de Sacram. in genere, can. 4. Secundum vero ex cap. Majores de Baptismo, quae salvantur in ordine ad eum, cui nullum peccatum remittitur; ad veritatem autem Sacramenti nihil aliud requiritur, est enim signum de se efficax, ex Trident. sess. 7. de Sacram. in genere, can. 2. et 6. et ex Florentino.
Ad salvandam autem efficaciam causae moralis et naturalis, non exigitur ut in quocumque subjecto qualitercumque disposito, habeat quemlibet effectum suum ; sufficit enim ut habeat aliquam ex pluribus, cujus capax est subjectum, ut in praesenti materia characterem, vel gratiam, vel ingressum in Ecclesiam, apertionem januae ; et perinde hoc probari potest in aliis Sacramentis, quidquid sit de Poenitentia, et cum hac clausula Tridentinum loco citato can. 6. et 1. asserens Sacramenta de se continere gratiam, . quam significant, et non ponentibus obicem conferre, quantum est ex parte Dei ,- et hoc patet in omnibus ea valide conferri, non obstante obice alicujus sui effectus, quin etiam poenitentia ex opinione D. Thomae in 4. d. 17. quoest. 3. art. 4. quoestiuncula prima, datur informis, et valida, quem plures auctores sequuntur ; et ii qui docent Sacramenta omnia causare vel characterem, vel aliquem ornatum, salvant per hoc veritatem formae et materiae in significando.
Ex quibus colligitur Baptismum in Virgine, quoad veritatem significationis salvari in his effectibus, quamvis in ea non habuerit remissionem peccati, nam eadem est ratio, et idem fundamentum, nam magis est contra veritatem formae Baptismalis non significare remissionem, vel eam non dari in remissionem peccatorum, quae insunt, quam eam non dari in remissionem, quando nullum peccatum inest ; ergo non fuisse remissum in ipsa aliquod peccatum in fieri, ut respondet Doctor, quando fuit baptizata, non tollit veritatem formae baptismalis.
Secunda conclusio: Ad veritatem formae Baptismi in omni subjecto non requiritur, ut peccatum aliquod ei insit, quando verificatur ipsa forma. Haec etiam loquendo de peccato simpliciter, quod excludit a vita aeterna, quale est originale et actuale, est de fide, et ne diffundamur, probatio ejus pervia est ex iis, quae Scriptura, Patres, Concilia, et omnes Doctores tradunt de efficacia fidei operantis per charitatem, de efficacia etiam ipsius charitatis et paenitentiae perfectae, quae dicitur contritio, non est quod ex multis pauca proferamus. Patet etiam ex iis, quae de Baptismo flaminis, ejusque efficacia traditur ex Patribus, Actorum O. Ex his duabus conclusionibus colligitur, non esse de veritate formae Baptismi, ut peccatum quod inest remittat, neque quod peccatum remissum sit per ipsum Sacramentum in re, licet cum voto ejus remittatur.
Tertia conclusio : Non est de veritate formae Baptismi, ut peccatum originale et actuale in voto ejus remittantur, aut cum subordinatione ad Sacramentum. Haec etiam est de fide, quia forma Baptismi fuit verificata in circumcisis, qui conversi sunt ad praedicationem Christi et Apostoli juxta communiorem sententiam scholae, et alii in quibus antea Circumcisio remedium legis naturae, fides charitas et poenitentia habuerunt effectum remissionis peccati, ut in Magdalena et Latione sine subordinatione ad Baptismum ante mortem saltem Christi, quo tempore non habuit necessitatem medii, aut praecepti, vel etiam ante institutionem Baptismi, quando remedia de lege currebant contra peccatum, et sine ulla subordinatione ad Baptismum ; valebant ergo sine voto Baptismi. Exemplum sit in iis, qui conversi sunt ad praedicationem Joannis Baptistae, et poenituit eos de peccatis ; vel in Nathanaele, qui laudatus est verus Israelita, in quo non fuit dolus, in Joanne Baptista sanctificato in utero.
Demus etiam jam aliquos sanctificatos in utero, quod non repugnat, et ex Legendis Sanctorum asserunt quidam, ut probabile aliquos tales fuisse post promulgationem Evangelii, et necessitatem Baptismi, quibus collatus mox Baptismus, neque in re, neque in voto remisit aliquod peccatum ; non in re, quia jam sanctificati sunt ex privilegio, et supra legem ; non in voto, quia votum Sacramenti nequit haberi nisi per actum proprium, qui non potest esse in infante, ut supponit canon ad oppositum citatus contra Pelagianos, asserentes infantes baptizari in remissionem peccati, non originalis, sed actualis, et propria voluntate commissi, de quibus supra egimus de Baptismo infantum quoest. 1. Hi tamen comprehenderentur praecepto Baptismi, sicut Apostoli et Judaei circumcisi comprehensi sunt. Comprehendit enim lex tam justo quam injustos, tam Gentiles quam Judaeos; quod non esset verum, si ad veritatem formae ejus requireretur in singulis ordo Baptismi ad peccatum in effectu, vel in re, vel in voto, ut patet in casibus expressis.
Confirmari potest primo ex Tridentino sess. 14. cap. 1. et 4. ubi declarat necessitatem et efficaciam poenitentiae ad remissionem actualis mortalis ante Baptismum institutum, quo tempore nullam habuit subordinationem ad Baptismum remissio peccati; sic tamen justificati tenebantur ad Baptismum promulgata lege, ut communis sententia supponit. Item, supponamus aliquem Catechumenum raptum ad martyrium, et qui sit in peccato, neque recordetur in illo agone, Sacramenti, aut peccati, habeat tamen dispositionem, quaecumque illa sit, ad passionem pro Christo, et recipiat vulnus lethale, quamvis pro tunc statim non expiret, sed postea ex ipso vulnere expiret, recipit gratiam martyrii, ut bene noster Vega lib. 6. in Tridentinwm sess. 6. cap. 37. quem sequitur Suarez, ut infra videbimus, de Baptismo sanguinis, tenetur talis ad Baptismum, si occasio datur, in quo Baptismus susceptus non remittit peccatum in re, aut alias in voto, sed gratiam et remissionem accipit per martyrium, quod nullo modo subordinatur Baptismo, cum sit ultimus actus transeuntis ex vita de lege ordinaria, et remittat culpam, et omnem poenam ; ex Augustino tract. 84. in Joan. Tertulliano in Apologet. in fine, Clemente Romano lib. 5. constit. cap. 1. Cypriano epist. 73. ubi aequat martyrium Baptismo. Videatur etiam Augustinus lib. 3. de Civit. cap. 1. et communis Patrum, qui de necessitate Baptismi agentes ad ingressum regni coelorum, excipiunt casum confessionis Christi, per effusionem sanguinis.
Quin etiam martyrium natum est de lege ordinaria dare gratiam in termino, ad quem destinata est persona, ut ex ratione praemissa patet. In eo ergo casu Baptismus non daretur Martyri in remissionem peccatorum, sed in consignationem, vel certe ad alios effectus implendae legis et gratiae, si daretur, aut esset capax, et ingressum regni. Diceretur forte Batismum habere in voto implicito, ratione fidei et charitatis, qua pro Christo patitur. Contra, de voto implicito non loquuntur Patres aut Concilia, et quidquid sit de hoc, ne de casu disputemus: patet veritas conclusionis proposita ex aliis praemissis, ac proinde stat hunc effectum remissionis, peccati in re, aut voto, non exigi ad veritatem formae baptismalis; sed remissio peccati nequit fieri per Baptismum in effectu, nisi in re vel voto, ut supponit Tridentin. sess. 6. cap. 4. ergo formae veritas, quae subsistit in casibus praemissis, non dependet a remissione peccati in effectu, sive in re, sive in voto ; et quia non solum responderi potest, quod saltem veritas ejus supponit fuisse. sit
Quarta conclusio: Ad veritatem formae baptismalis non requiritur, neque connotatur peccatum fuisse. Haec conclusio est contra dictam responsionem, neque minus certa est ex dictis. Probatur, supponendo duplicem significationem formae, quarum altera est speculative, et ex institutione humana ; haec autem non refertur ad peccatum tanquam significatum, neque connotat peccatum esse, aut fuisse, aut remissionem ejus in effectu, aut virtute, sed solum ablutionem corporalem quae etiam ex natura actionis, aut institutione humana ad illum effectum non refertur, cum ad alios fines, aut voluptatis, aut munditiei, aut salutis corporalis frequens sit usus balneorum. Altera significatio est formae, ex divina institutione, quae dicitur practica, et per eam sortitur efficaciam remissionis peccatorum, sed ad veritatem hujus non requiritur, ut in omni subjecto qualitercumque disposito, denotet peccatum fuisse ; ergo neque hoc spectat ad veritatem formae, respective ad quodcumque subjectum. Et probatur minor cum consequentia.
Significatio formae Baptismi hoc modo sumpta, non est speculativa, sed practica, sicut et cujuslibet Sacramenti novae legis ; haec autem est in causando effectum Sacramenti, ut docet Florentinum in Decreto unionis, distinguens per hoc Sacramentum novae legis a Sacramentis veteris legis, Trident. sess. 7. de Sacram. in genere, can. 2. 4. 6.7. et 8. Idem supponit canon primus de Baptismo, in hoc distinguens Baptismum Christi a Baptismo Joannis sess. 6. can. 4. et 1. sess. 14. cap. 1. et 2. sess. 5. tribus ultimis canonibus definit hanc significationem convenire Baptismo, qua habet efficaciam ad remissionem peccati originalis.
In his omnibus ubi denotatur ordo Baptismi in significando ad peccatum, dicitur in eo esse, vel quia causat gratiam, vel applicat meritum Christi ad sanctificationem, vel regenerat, delet peccatum, remittit, tollit, quae omnia nihil denotant praeter efficaciam Baptismi in causando suum effectum. Et ut brevior sim, nunquam aliter asseruerunt Concilia, Patres, aut Doctores, Baptismum, aut formam ejus, connotare peccatum, nisi ex efficacia Sacramenti, necessitate subjecti, et statu ejus.
Ex hac fidei regula sic argumenlor primo: Baptismus non supponit peccatum ex modo significandi, aut ipsa significatione formae, nisi quatenus virtus ejus extenditur ad remissionem peccati, ut patet ex praemissis; sed in casu primae, secundae et tertiae conclusionis, nullam exercet causalitatem in reipsa collatum circa peccatum, quo non obstante verificatur sensus formae baptismalis circa subjectum ; ergo ad eam non spectat significare, aut connotare peccatum fuisse in subjecto, et si fuerit, non facit ad veritatem formae, modo non exerceat causalitatem in re aut voto, circa peccatum ; ergo perinde erit forma ejus vera, etiam in eo, in quo nullum fuerit peccatum, modo excerceat aliquam causalitatem in ipsum, talis est Beata Virgo, reciperet enim characterem, et secundum plurium sententiam gratiam, incorporationem in Ecclesia visibili, adimpleret praeceptum, redderetur capax aliorum Sacramentorum ; ergo, etc.
Confirmatur, non est contra veritatem formae non significare remissionem peccati in haeretico et ficto, in quo est peccatura, et in quo forma verificatur, quamvis incapax sit hujus effectus remissionis propter obicem ; sed aeque, aut magis, incapax est qui nunquam habuit peccatum, vel si habuit, est jam remissum, quam fictus, qui similiter est capax non solum omnium effectuum, quos recipit fictus, et quorum ratione verificatur in eo forma, sed gratiae et regni ; ergo a fortiori, vera erit in eo forma Baptismi. Probatur minor, quia Deus de potentia absoluta, nequit remittere peccatum, quod non est ; sed causa instrumentalis, qualis est Baptismus, non extendit suam activitatem ultra activitatem et potentiam causae principalis, qui est Deus, ut assistit Sacramentis, Tridentin. sess. 6. cap. 1.
Secundo confirmatur, non est magis de veritate practica formae Baptismi remittere peccatum, quam conferre gratiam, imo hoc magis cadit in veritatem formae practicam et efficacem, quia gratia est terminus ad quem, terminus autem a quo est peccatum, neque remittit illud, aut remissiva est peccati, nisi ut confert gratiam peccatori ; terminus autem ad quem in physicis et moralibus magis intenditur ab agente, quia per se, terminus a quo per accidens. Actio autem baptismalis, ut est circa peccatum, concipitur per modum regenerationis et justificationis, in quibus terminus a quo est peccatum, ut concipitur tanquam privatio vitae, quae est per justitiam ; ideoque tam Scriptura quam Patres hanc regenerationem explicant per renascentiam, mundationem, ablutionem, sanctificationem a peccato, in quibus omnibus peccatum connotatur ut terminus a quo , ipsa gratia, ut sanctificans et mundans, generans ad vitam, justificans, ut terminus ad quem.
Et novissime Tridentinum sess 6. cap. 5. et 1. in descriptione justificationis, ejusque explicatione sic docet: esse translationem ab eo statu, in quo quis nascitur filius Adam, ad statum adoptionis filiorum, etc. et loquitur de ea, quae fit per Baptismum, ubi denotat terminum a quo esse peccatum, ad quem vero gratiam et renovationem interioris hominis.
Et optime Divus Thomas in 4. dist. i. quoest, 1 . art. 4. quoestiuncula 1. ad 4. et quoest. 28. de veritate, art. 4. in corpore, distinguit terminum a quo justificationis, in pure negativum formae, quo modo inveniebatur in Angelis, et primo homine in statu integritatis, justificatio procedens ex pura carentia formae, ad ipsam formam. Alio modo, ut supponit contrarium, vel rigorose negativum, ut est justificatio impii, et in qua consistit actio baptismalis, quae nullo modo imaginario connotat peccatum, nisi ut terminum a quo,aut significat: ergo gratia, quae est terminus ad quem, magis cadit sub veritate formae, quam peccatum ,-quo supposito, sic subsumo:
Sed de fide est, formam esse veram in ficto vel haeretico et schismatico, quamvis non significet collationem gratiae, nec, quod amplius est, remissionem ullam peccati ; ergo etiam vera esse potest a fortiori, in eo in quo significat gratiam, quamvis nullam remissionem peccati, aut ipsum peccatum connotat.
Confirmatur, eatenus agit Baptismus ad remissionem peccati, quatenus habet efficaciam conferendae primae gratiae, ut supponitur ex dictis, et patet ex Trident. sess. 5. cap. 9. Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti neque remissa unquam fuisse peccata, nisi graiis divina misericordia, etc. Quomodo autem fiat, docuit cap. 1. Quanquam enim, inquit, nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum sanctum charitas Hei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur atque ipsis inhaeret, etc. Et infra assignans causam formalem justificationis, et instrumentalem : Instrumentalis item Sacramentum Baplismi ,etc. demum unica formalis causa est, justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur, etc. justi nominamur et summ, justitiam in nobis recipientes, etc. ergo quoties absolvitur forma a conferenda gratis , seu ejus collatione, absolvitur etiam a connotatione et significatione peccati ; a collatione gratiae absolvitur in ficto, ergo a remissione peccati et ejus connotatione; absolvitur etiam in justificatis alias seu quocumque modo existentibus in gratia,a collatione gratiae primae,quae sola habet annexam remissionem peccati ejusque connotationem per modum termini a quo ; ergo etiam absolvitur a connotatione peccati, quod solum connotat inquantum illud remittit actu per collationem gratiae ; connotat, inquam, quantum ad inesse ejus ; ergo in Beata Virgine a fortiori absolvitur ab hac connotatione, cui probabile est nullam dedisse gratiam juxta superius dicta, vel si dederit in sententia totius Ecclesiae et scholae, non potuit esse prima gratia, quae habet annexam remissionem peccati. Confirmatur et peto, quo fundamento asseritur, formam Baptismi connotare peccatum ? Nullum aliud afferri potest, nisi illud solum, quo dicitur dari in remissionem peccatorum ; sed Scriptura et Patres hanc veritatem et significationem formae referunt ad peccatum, quod inest, et remittitur de facto virtute Sacramenti recepti in ejus remissionem: non vero referunt hunc sensum ad peccatum quod non inest, sed fuit remissum per alia remedia, quia sic se habet, quasi nunquam inesset,quando suscipitur Baptismus ; unde remissionem ejus alias obtentam non referunt in efficaciam Baptismi, qua Sacramentum est, sed in fidem, poenitentiam et charitatem, vel sanctificationem ex privilegio, ut contingit in iis, qui in utero sanctificantur, ut patet Act. 10. ubi Chrysostomus, et alii. Augustinus lib. 4. de Baptismo, c. 15. et aliis locis supra citatis, et proedicto c. 21. et 22. docet ministrari Sacramentum justificatis, ut Cornelio, non in remissionem peccatorum,
sed ut conjungerentur Ecclesiae et ad ingressum regni caelestis.
Quam veritatem communi consensu Scholastici, ut D. Thomas in 4. dist. 18. quoest. 1. art. 3. ad secundam responsionem, asserens neque Baptismum, neque Poenitentiam dari in remissionem peccati sanctificatis per contritionem. Et 3. part. quoest. 68. art. 1. ad 3. dicit sanctificatos in utero recipere remissionem peccati, per Baptismum autem characterem. Videatur quoest. 66. art. 11. et quoest. 69. art. 4. ad. 2. Alensis 4. part. quoest. 8. m. 1. art. 1. g 6. D. Bonavent. in 4. dist. 6. quoest. 2. ubi etiam S. Thomas quoest. 1. art. 1. quoestiuncula 3. ubi asserunt quod si sanctificato in utero daretur Baptismus in remissionem peccati, fieret contemptus et sacrilegium, dari autem ad alios effectus. Richardus in 4. dist. 4. quoest. 3. ad 4. noster Doctor loco citato, et communiter omnes. Ex quibus patet, Baptismum nullo modo connotare peccatum praesens, aut praeteritum in sanctificatis.
Applicant quidam eorum rationem, quam adducunt Patres contra rebaptizantes, quae perinde hic concludit, quia si Baptismus daretur in remissionem peccati sanctificatis, esset signum falsum significans peccatura esse, quod non est, sicut si Baptismus daretur baptizato, esset signum falsum, quia denotaret eum non habere consignationem quam habet. Videatur Clemens Romanus lib. 6. constitut. c. 15. Ambrosius lib. 2.de Sacram. cap. 2. Basilius lib. de Spiritu sancto, c. 15. Damascenus lib. 4. de fide, cap. 10. Isidorus lib. 2. de divinis officiis, cap. de Baptismo, Augustinus tract. 5. in Joannem : Dare, inquit, non potes quod jam habet, sed facis negare quod habet, etc.
Quinta conclusio : Sensus formoe sacramentalis est ut contineat in virtute . sua remissionem peccati quantum est ex parte Sacramenti, non vero quod actu conferat cuicumque subjecto illam remissionem, si non est capax remissionis, sive ex obice, sive quia non indiget, ut cui nullum insit peccatum. Haec sequitur ex dictis, et probari potest ex Tridentino sess. 7. de Sacram. in genere can. 6. ubi definit Sacramenta novae legis continere gratiam, quam significant, nempe in virtute et efficacia, quae competit causae efficienti instrumentali, eamque dare suscipientibus quantum est ex parte Sacramenti, nisi obex ponatur ; idem habet Canone sequenti. Hugo de S. Victore lib. 2. de Sacramentis, part. 14. cap. 8. ubi dicit formas sacramentales Baptismi et Poenitentiae, non actum, aut eventum, sed virtutem suorum effectuum significare ; quod perinde est ac denotare virtutem et efficaciam respectu effectus; non autem semper ipsum effectum, quia hic dependet etiam a statu et dispositione subjecti.
Hinc recte noster Corduba lib. 1. quoestionum, quoest. 1. opinione 2 ad secundum, sic interpretatur sensum formae Baptismi et Poenitentiae: Do tibi Sacramentum habens virtutem delelivam peccati, quoad culpam et poenam aeternam, etc. si eges, etc. et nisi obicem posueris. Suarez tom. 4. in 3. p. disp. 19. hanc appellat communem Doctorum, quam ipse sequitur ; quod recte colligitur ex jam citatis supra, et ex negantibus Baptismum dari in remissionem peccatorum sanctificatis. Vasquez tom. 4. in 3. part, quoest. 91. et quotquot specialiter cum D. Thoma dari Sacramentum Poenitentiae validum in forma.
Sicut ergo Baptismus datus parvulis non habet omnem effectum suum.
nempe remissionem actualis, quia illud non est in parvulo, ita in adulto sanctificato vere forma Sacramenti, et ipsum etiam Sacramentum verificatur, quamvis non in remissionem peccati, sed ad alios effectus. Unde manet probatum, quod supra dicit Doctor, Sacramentum remittere peccatum aliquando in fieri, nempe quando inest, aliquando in facto esse et in fore si inesset, per quae verba nihil aliud denotat quam virtutem Sacramenti, quantum est ex parte ipsius.
Sequitur ex his in Beatissima Virgine, et immaculata ab omni peccato operis et originis, potuisse verificari formam Sacramenti, sine ullo praejudicio suae innocentiae, sine ulla connotatione peccati praeteriti et praesentis, quia in ea Baptismus haberet alios suos effectus, per quos subsisteret veritas practica ejus, sicut fusius probatum est, non esse de veritate aut efficacia Sacramenti, aut ullius causae, aut etiam in actu secundo, ut producat omnem effectum, ad quem ordinatur ex virtute sua, in quovis subjecto quomodocumque disposito, aut non capaci.
Et perinde difficultas supra proposita urget auctores, quia asserunt Virginem fuisse a peccato sanctificatam in utero, sicut alias negantes contraxisse peccatum, ut ingenue fatetur supra Sotus, nam, ut infra videbimus, et jam probatam est, Canon citatus (quantum ad vim consequentis et argumenti sumpti de veritate formae Baptismi in infantibus, quo probet eos habere peccatum originale contractum ex primo parente ; quod est intentum consequentiae illatae) intendit probare peccatum inesse, et non quod tantum fuerit nec concluderet, si aliunde deleri posset, quam per Baptismum de lege; unde consequentia Concilii non extenditur ad adultos, quibus alia remedia ante Baptismum suppetunt delendi peccati.
Ultima conclusio: Baptismus Virginis, et forma ejus fuit vera practice absque connotatione peccati, vel quod tum infuit, aut quod antea fuerit. Haec est conclusio principaliter intenta, et probata est in praecedentibus per argumentum a loco intrinseco, de natura et efficacia et significatione formae baptismalis ex fidei, Patrum, Doctorum regulis. Eam ex abundanti probamus, ex usu aliorum Sacramentorum, et per medium extrinsecum. Primo, Circumcisio fuit instituta in remedium peccati originalis, quae est constans sententia S. Augustini lib. 2. contra Julianum, cap. 18. lib. 5. cap. 9. lib. 2. de gratia Christi, et peccato orig. cap. 30. et 32. lib. 2. de nuptiis, et concupisc. cap. 11. et 12. lib. 4. de Bapt. cap. 24. lib. 2. contra litteras Petii. cap. 7 2. lib. 13. de Civit. cap. 16. lib 16. c. 27. epist. ad Dardanum, epist. 203. in Psalm. 75. tract. 30. in Joan. idem Auctor Hypognostici lib. 5. Prosper epist. quae est 84. inter Ambrosianas, et lib. de promissionibus Dei, 1. part. cap. 14. omnes Patres posteriores et Scholastici, quos supra dist. 1. quoest. 6. citavimus. Sed Jeremias fuit circumcisus, in quo non habuit illum effectum Circumcisio, neque habere potuit, quia fuit sanctificatus in utero, ut Athanasius lib. 4. contra Arianos docet, Ambrosius lib. 4. de fide, cap. 4. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 3. plerique Patres et Scholastici. Joannes Baptista eodem modo sanctificatus in utero, ut Athanasius, Eusebius Emissenus, Cyrillus Ierosolymitanus, Cyprianus, Ambrosius, Gregorius Magnus, et Scholastici asserunt, fuit circumcisus, sine eodem effectu. Abraham similiter circumcisus sine simili effectu, ad Roma-- nos 4. Salvator circumcisus fuit, Lucoe 1. Circumcisio autem figura fuit Baptismi, et liberationis a peccato, ad Colossens. 2. sicut praeputium signum peccatoris, Deuteronom. 10. et 30. Circumcidite proeputium cordis vestri, etc. ad Rom. 2. Si autem proevaricator legis sis, circumcisio tua proeputium factum est, etc. et Philip. 3. fuit signum peccati originalis, ut docet Augustinus lib. 6. contra Julianum, c. 1. esse signum peccatoris, ait Bernard. serm. 1. et 3. de Circumcisione, Alensis 4. p. quoest. 8. m. 7. art. 1. g 6. D. Bonavent. in 4. dist. 1. p. 2. dist. art. 1. quoest. 2. et communis Theologorum. Sed in Christo non habuit hanc significationem, neque habere potuit, sed alias, de quibus Epiphanius hoeresi 30. nempe ut confirmaret legem a se datam, ut ostenderet veritatem carnis, et se esse de genere Abraham, cui promissus est, ut Judaei non haberent excusationem ; ergo similiter Baptismus potest esse verus, sine eo quod significet peccatum in Virgine.
Secundo, Baptismus Joannis in Jordane fuit signum peccatoris et poenitentiae, Marci 1. Matth. 3. Lucae 3. Beda, Theophylactus m 1. Marci. Magister in 4. dist. 2. et reliqui. D. Thomas 3. part. quaest. 37. et 38. Sed hoc baptismate tinctus est Christus, in quo non significavit peccatum, aut poenitentiam ; nec proinde in ipso fuit falsum signum, ob alias rationes ab his diversas, quae per tale Baptisma designabantur, quas colligit D. Thomas in 4. dist. 2. q. 2. art. 3. in corpore. Alensis 4. part. q. 6. m. 5. et m. 6. art. 1. Glossa in Marcum, Augustinus lib. 5. de Baptismo contra Donatistas cap. 11. Unde S. Thomas quaestiuncula 1. objicit quod Christus non potuit baptizari Joannis Baplimo, quia erat poenitentiae, et designabat peccatum, quorum neutrum poluit esse in Christo, sicut etiam circumcisus fuit non in remedium peccati, sicut et alii. Tertio, Christus fuit in templo praesentalus, et pro eo oblatum sacrificium par turturum, aut duo pulli columbarum ; quod sacrificium jubebat lex Levit. 12. offerri pro peccato non patris, sed filii, sive intelligatur originale, sive immunditia legalis contracta ex vi conceptionis, aut nativitatis sanguinolentae, ut docet Augustinus lib. quaest, in Leviticum, quaest. 40. Beda, et Euthymius in cap. 2. Lucae, et alii: sed neutrum horum contigit in Christo, quia prodiit clauso utero, et absque secundinis, aut ulla macula, ut habet Canon 37. in Trullo, epist. Sophronii in VI. Synodo Act. II. Cyprianus serm. de Nat. Domini, Augustinus lib. 29. contra Faustum cap. 3. et 4. S. Thomas 3. part. quaest. 35. art. 6. Hoc autem sacrificium fuit verum et religiosum in Christo, sed non secundum illam significationem, sed aliam approbationis et adimpletionis et oblationis suo Patri in templo ; ergo, etc.
Quarto, Christus in ultima Coena sumpsit Eucharistiam cum discipulis, ut Hieronymus in epist. ad Hedibiam, quaest. 2. et D. Thomas 3. part. quaest. 79. art. 1. Tertullianus lib. 4. contra Marcionem, et alii, ut suo loco dicemus. Si ergo Circumcisio, oblatio in templo, et sacrificium, Baptismus Joannis denotant peccata, ut significata sua primaria, quo non obstante fuerunt vera signa in Christo, sine tali significatione: eodem modo Baptismus Virginis fuit verum signum practicum, quamvis non habuerit adjunctam remissionem peccati, cujus non erat illa capax, quia aliorum effectuum ejus fuit capax, et probabiliter etiam gratiae.
Adduci ad haec possunt aliae rationes, juxta salis fundata placita et communia plurium Doctorum, ut quod fuerit in Virgine paenitentia virtus. quae non minus respicit peccatum actuale, quam Baptismus originale ex primaria inclinatione.
Item, Virginea suscepisse Extremam Unctionem, quae habet virtutem remittendi peccatum, et corroborandi contra finales persecutiones, ut plures asserunt cum Trident. sess. 14.
Ex quibus omnibus, et alias praemissis colligo has veritates : prima quod Virgo, gratia plena, et in ea confirmata non habuit peccatum originale, aut actuale, quando suscepit Baptismum. Secunda veritas est, quod Baptismus non potuit dari eidem in remissionem peccati. Tertia, quod Baptismus non significat, neque connotat peccatum, nisi ut datur in remissionem peccatorum. Quarta, quod forma Baptismi sit vera, si eo etiam, cui non datur in remissionem peccatorum, modo salventur aliqui alii ejus effectus in ipso, ac proinde veram fuisse in Virgine, sine ullo praejudicio suae innocentiae immaculatae.
Ad rationem dubitandi superius adductam, patet ad primum dari Baptisma in remissionem peccatorum, et quis sit verus sensus formae ejus, nempe intelligi, et referri ad potestalem, virtutem et efficaciam, quantum est ex parte Dei et Sacramenti: non vero in effectu ipso, nisi juxta statum et capacitatem subjecti, aut dispositionem.
Ad secundum, quod est Canon Milevilani, respondet quidam vir alias doctus et pius, in suo libro de Immaculata Conceptione, cap. 24. n. 119. asserens non ex propria sententia, sed in sensu haereticorum locutos fuisse Patres Concilii, et veluti argmento ad hominem eos confodisse ex propriis, quia cum illi ultro admittebant, annuentes Baptisma dari in remissionem peccatorum; imo ipsi formae adderent illa verba, in remissionem peccatorum, etc. ut ex illo ipso Canone Concilii et verbis formae Baptismi in remissionem peccatorum, etc. inferri putat:
et tamen negarent infantulos habere peccatum, a quo emaculari et abstergi possent per Baptismum, efficaciter deduxit contra eos Concilium, formam illam, quam assignabant in remissionem peccatorum, etc. esse falsam, dum per eam ex eorum doctrina nullum remittebatur peccatum. Unde idem auctor consequenter negat Concilium eo canone quidpiam assertive enuntiasse, aut declarasse Baptismi formam non veram, si parvuli peccato carerent.
Caeterum haec interpretatio nequit commode sustineri, neque est vera, nam eo ipso, quod ex Constantinopolitano (ut Scripturas et Patres omittamus) datur Baptisma in remissionem peccatorum (quod perinde priores Canones Tridentini, aliaque plura loca jam citata aperte docent) non potuit forma Baptismi non dari in remissionem peccatorum ; quod etiam satis constat ex ipsis ejus verbis. Accedit quod praedictus Canon iisdem verbis concipitur in aliis Conciliis Africanis sub Zozimo, Bonifacio et Caelestino ; habetur in decretis Gratiani, Burchardi, Ivonis. Neque consuetum sit in definitionibus Ecclesiae aliquid praeter assertionem professam intexere. Ne ergo repetamus quod alias supra diximus, tractantes de erroribus, qui contra veritatem Baptismi emerserunt, et speciatim quid docuerint Pelagiani, et responderint ad hoc argumentum, quod urgebant Patres ex forma Baptismi, et consuetudine Ecclesiae exorcizantis et baptizantis parvulos in remissionem peccatorum, ut patet ex pluribus locis Augustini, ibidem citatis, divisi sunt in duas paries ; alii admittebant baptizari eos in remissionem peccati, non originalis, quod negabant, sed actualis, quod propria voluntate. in parvulis est commissum. Alii vero dicebant baptizari tantum ut ingrederentur regnum coelorum, non in remissionem peccati ; de quibus fuse Augustinus locis supra citatis, cujus doctrinam secutum est Concilium Milevitanum, cui interfuit, et conditor cum reliquis ipsius Canonis fuit, ut Prosper, carmine de Jingratis, loquens de eo Concilio : Cui dux Aurelius, ingenium Augustinus erat, etc. Videatur etiam epistola Synodica ad Innocentium, et alia Innocentii ad Patres Concilii Milevitani, quibus sensus Ecclesiae declaratur.
Sed omnia remitto quoad hoc ad loca Augustini supra citata, et apertissime colligitur ex verbis subsequentibus ipsius Tridentini, rationem subjungentis dictorum ex Apostolo, et interpretatione Ecclesiae : Quoniam, inquit, non aliter intelligendum est in quod dixit Apostolus : per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit ;propter enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxeruntnisi enim quis renatus fuerit, etc. Quibus verbis totius Canonis fundamentum habetur ex Scriptura, traditione Ecclesiae, forma baptizandi, et necessitate baptismi.
Sensus ergo Canonis planus, quem colligere licet ex Augustino variis in locis, et specialiter lib. 2. de peccato originali, cap. 40. qui hoc argumento utitur, non simulatorie, sed dogmatice, nam cum docuisset omnes filios Adam, etiam a parentibus Christianis, esse sub peccato et damnatione, donec in Christo regenerantur, subdit : Denique ipsa Ecolesiae Sacramenta, quae tam priscae taditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamvis in parvulis existiment simulatorie potius quam veraciter fieri, non tamen audent aperte improbatione respuere: ipsa, inquam, sancta Ecclesiae Sacramenta satis indicant parvulos, a partu etiam recentissimos, per gratiam Christi de diaboli servitio liberari;excepto enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli ministerio baptizantur, etiam prius exorcizantur in eis, et exsufflatur potestas contraria, qui etiam verbis eorum, a quibus portatur, sese renuntiare respondent, etc. et cap. 6. asserit se nunquam aliud audivisse, aut legisse antequam Carthagine illud audierit, suboriente haeresi Pelagiana.
Canon ergo secundum hanc doctrinam Ecclesiae, damnat primum negantes parvulos vere baptizari in remissionem peccati, et per hoc asserentes simulatorie baptizari, ut dicebant Pelagiani, saltem quantum ad remissionem peccati ; hoc enim docebat Pelagius, baptizari eos tantum ut sanctificarentur, et ad ingressum regni coelorum, non ad remissionem peccati, comprehendit infantes natos ex Christianis parentibus ; hoc enim erat potissimum argumentum Pelagianorum contra Ecclesiam.
Secundo damnat errorem Caelestii, qui admittebat parvulos baptizari in remissionem peccatorum, sed non originalis, quod negabat, sed actualis per propriam voluntatem commissi.
Infert tertio loco illud consequens, nempe sequi formam Baptismi in eis esse falsam, si non haberent originale. Rationem autem consequentis infra, subjicit : Parvuli qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione
mundetur, quod generatione contraxerunt, etc. Supponit autem Concilium parvulos non habere peccatum actuale, aut habere posse, quia non habent usum sui arbitrii, sive in bonum, sive in malum: ac proinde non posse applicari parvulis alia remedia, ut fidei et charitatis, per quae possint justificari, quia haec per proprium actum disponunt ad justitiam, et libere convertendo se in Deum, ut Tridentinum sess. 6. cap. 5. can. 4. consequens est eos baptizari in remissionem peccati originalis, quod aliter de lege nequit in eis tolli, ac proinde formam fore falsam, nisi supponeretur originale.
Quod consequens est verum, sed non extenditur ultra subjectam materiam, quia non comprehendit sanctificatos in utero, neque parvulos circumcisos, si qui fuerint baptizati current.e fructu hujus remedii; neque etiam adultos, quia infra sess. 6. cap. 4. agens de justificatione adulti, admittit quandoque sanctificari cum volo Sacramenti, quibus non datur mox Sacramentum in remissionem peccatorum. Minus autem recepit illud Beatissima Virgo in remissionem peccatorum, ad quam proinde nihil spectat Canon praefatus, neque consequens illatum a Patribus, imo est ad oppositum, quia intendit peccatum originale esse actu in infantibus, non autem fuisse. Accedit ulterius quod ipsi Patres Concilii sub finem noluerunt comprehendi in dictis canonibus Beatissimam Virginem : Declarat tamen haec sancta Synodus, etc.
Ad confirmationem petitam ex Sacramento Poenitentiae, respondetur negando antecedens, quia major est ordo et dependentia poenitentiae ad peccatum quam Baptismi: quod declaro, quia quantum ad efficaciam et virtutem utrumque Sacramentum in hoc convenit, ut perinde dicant efficaciam ad delendum mortale actuale, et Baptismus originale. Quantum ad efficaciam remissionis major est in Baptismo, quia totam poenam remitlit, et omnia peccata venialia; Poenitentia mortalia tantum, et confessa venialia, et poenam aeternam remittit, non tamen totam poenam temporalem , vide Tridentinum sess. 14. cap. 2. Conveniunt tertio, quod in voto utriusque remittatur mortale actuale per contritionem, et forma tam Baptismi quam Poenitentiae verificatur, non in remissione peccati remissi, ut dictum est.
Differunt tamen in hoc, quod est connotare peccatum praeteritum, quod non competit Baptismo ; convenit tamen poenitentiae proprie dictae, ut est virtus, et ut est Sacramentum, ideoque necessario supponit; peccatum nequit esse in Beata Virgine ut rigorose sumitur, quia poenitentia virtus, ut definitur in lib. de vera et falsa poenitentia, est dolor animi punientis in se, quod dolet commisisse: supponit ergo peccatum tanquam materiam circa quam, in quo differt a Baptismo, qui per accidens ratione peccati actualis in adulto exigit poenitentiam, et non per se. Poenitentia etiam habet ordinem ad peccatum praeteritum ratione non solum contritionis, quae est pars materiae ejus, sed etiam confessionis, quae est actus juridicus, et accusatio criminalis rei per seipsum, et recurrentis ad hoc tribunal ob peccarum. Praeterea, ratione satisfactionis, quae imponitur propter peccatum, dicit similem ordinem ad peccatum. Praeterea, ratione formae quae est pars principalis, et consistit in actu judiciali per modum sententiae latae. Haec patent ex Tridenlino sess. 14. cap. 2. 4. 5. et 6. non ergo ideo poenitentia dicit ordinem ad peccatum praeteritum, quia instituta est contra peccatum, sed ex modo speciali suae institutionis, in quo differt a Baptismo Baptismus respicit peccatum ut terminum a quo tantum, si inest ; poenitentia vero ut materiam circa quam perficitur ordo judicialis, ad cujus normam instituta est, et excercetur potestas ligandi atque solvendi, ideoque requirit peccatum esse, aut fuisse, de quo cognoscit per se; non ita Baptismus, quia ex conditione subjecti hoc tantum petit, non ex ratione materiae aut formae ; ex quo responsio ad argumentum patet.