IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Verbum divinum probabiliter loquendo fuisse incarnandum, licet Adam non peccasset, quia praedestinatio animae Christi ad gloriam non praesupponit ullum peccatum praescitum, sed potius praecedit praescientiam saltem absolutam omnium peccatorum, ac etiam bonorum operum, de quo 1. dist. 41. quia Deus ordinate vult, et ideo prius vult finem, scilicet gloriam quam media. Hanc tenent DD. citati in initio quaest. Docet auctoritates Sanctorum, quae apparenter suadent oppositum, exponendas, ita quod Christus non veniret ut redemptor, nisi esset peccatum.
Sed hic sunt (d) duo dubia. Primum, utrum ista praedestinatio praeexigat necessario lapsum naturae humanae, quod videntur sonare multae auctoritates, quae sonant Filium Dei nunquam fuisse incarnandum, si homo non cecidisset.
Sine praejudicio dici potest, quod cum praedestinatio cujuscumque ad gloriam praecedat ex parte objecti naturaliter praescientiam peccati vel damnationis cujuscumque, secundum opinionem ultimam dictam dist. 41. primi libri, multo magis est verum de praedestinatione illius animae, quae praedestinabatur ad summam gloriam ; universaliter autem ordinate volens prius videtur velle hoc quod est fini propinquius, et ita sicut vult prius gloriam alicui quam gratiam, ita etiam inter praedestinatos, quibus vult gloria, inordinate prius videtur velle gloriam illi, quem vult esse proximum fini, et ita huic animae Christi vult gloriam prius quam alicui alteri velit gloriam, et prius cuilibet alteri vult gratiam et gloriam, quam praevideat opposita istorum habituum, scilicet gratiae et gloriae, scilicet peccatum et damnationem. Ergo a primo prius vult animae Christi gloriam, quam praevideat Adam casurum. Omnes autem auctoritates possunt exponi sic, scilicet quod Christus non venisset ut redemptor, nisi homo cecidisset, neque forte, ut passibilis, quia non fuit aliqua necessitas, ut illa anima a principio gloriosa, cui Deus praeoptavit non tantum summam gloriam, sed etiam coaevam illi animae, quod unita fuisset corpori passibili, nisi redemptio fuisset facienda. Sed nec redemptio fuisset facienda, nisi homo peccasset; sed non propter solam istam causam videtur Deus praedestinavisse illam animam ad tantam gloriam, cum illa redemptio sive gloria animae redimendae non sit tantum bonum, quantum est illa gloria animae Christi ; nec est verisimile tam summum bonum in entibus, esse tantum occasionatum, scilicet propter minus bonum ; nec est verisimile Deum prius praeordinasse Adam ad tantum bonum quam Christum, quod tamen sequeretur ; imo ulterius sequeretur absurdius, scilicet quod Deus praedestinando Adam ad gloriam, prius praevidisset ipsum casurum in peccatum quam praedestinasset Christum ad gloriam, si praedestinatio illius animae tantum esset pro redemptione aliorum, quia redemptio non fuisset, nisi casus et delictum praecessisset.
Potest igitur dici, quod prius natura quam aliquid praevidebatur circa peccatorem, sive de peccato sive de poena, Deus praeelegit ad illam curiam coelestem omnes, quos voluit habere Angelos et homines, in certis et determinatis gradibus, et nullus est praedestinatus tantum, quia alius praevisus est casurus, ut sic nullum oporteat gaudere de lapsu alterius.