REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum corpus Christi fuisset putrefactum si resurrectio fuisset dilata ?
Alens. 3. p . quaest. 29. m. I. D. Thom. 3. p. quaest. 51. art. 3. Richard. hic art. I. quaest. 12. item Henr. qundlib. 12. quaest. 12. Saar. 3. part. quaest. 51. art. 3. Eodem ferme modo habetur haec quaestio in Oxoniensi.
Circa hanc distinctionem vigesimam primam quaeritur: Utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata. Quod sic videtur. Natura nihil incepit, quod non potest perficere ex 6. Physicorum, text. 91. 2. Metaph. text. 8. et accipitur ex illa propositione, quod impossibile est esse, impossibile est fieri. Sed anima fuit dissoluta a corpore naturaliter, quia ex tali passione anima habuit naturaliter a corpore separari ; ergo natura habuit illam dissolutionem consummare, et hoc non est nisi resolvendo corpus in elementa, et medium per quod naturaliter devenitur ad hoc, est putrefactio corporis ; ergo, etc.
Praeterea, Verbum assumpsit passiones naturae vivae, quando Christus fuit vivus, ut esurivit et sitivit, etc. ergo similiter assumpsit passiones naturae mortuae, quando fuit mortuus, et passio naturalis corporis mortui est, quod putrefiat ; ergo, etc.
Contra, in Psalm. 15. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Et Petrus in Actibus Apostolorum hoc allegat, cap. 2. et 13. et Damascenus hoc vult cap. 74.