Post haec autem de delectatione etc..
Postquam philosophus determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus, et etiam de continentia et amicitia quae quamdam affinitatem cum virtute habent, in hoc decimo libro intendit determinare de fine virtutis.
Et primo quidem de fine virtutis qui est hominis in seipso. Secundo autem de fine virtutis in respectu ad bonum commune, quod est bonum totius civitatis, ibi, utrum igitur si et de his etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de delectatione, quae a quibusdam esse ponitur finis virtutis; secundo determinat de felicitate, quae secundum omnes est finis virtutis, ibi: dictis autem his quae circa virtutes etc..
Circa primum duo facit. Primo prooemialiter ostendit quod determinandum est de delectatione.
Secundo prosequitur suum propositum, ibi, eudoxus igitur delectationem etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit.
Et dicit quod post praedicta consequens est, ut pertranseunter, idest breviter, de delectatione tractetur. Tractaverat quidem supra in septimo de delectatione, inquantum est materia continentiae, unde potissime sua consideratio versabatur circa delectationes sensibiles et corporales. Nunc autem intendit determinare de delectatione secundum quod adiungitur felicitati. Et ideo praecipue determinat de delectatione intelligibili et spirituali.
Secundo ibi: maxime enim etc., probat quod de delectatione sit agendum, tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex affinitate delectationis ad nos. Videtur enim delectatio maxime connaturaliter appropriari humano generi et inde oiakizontes id est gubernatores domorum, maxime erudiunt pueros per delectationem et tristitiam; volentes enim eos provocare ad bonum et declinare a malo, bene agentes eos student delectare, puta aliquibus munusculis, male autem agentes contristant, puta verberibus. Et quia moralis philosophia de rebus humanis considerat, pertinet ad moralem de delectatione considerare.
Secundam rationem ponit ibi: videtur autem etc..
Quae sumitur per comparationem ad virtutem.
Et dicit quod maxime videtur ad moralem virtutem pertinere quod homo gaudeat in quibus oportet et odiat ea quae oportet et contristetur in eis. Praecipue enim consistit virtus moralis in ordinatione appetitus, quae cognoscitur per ordinationem delectationis et tristitiae, quae consequuntur omnes appetitivos motus, ut supra in II dictum est. Et hoc est quod subdit: quod haec, scilicet delectatio et tristitia, protenduntur ad omnia quae sunt humanae vitae, et habent magnam potestatem ad hoc quod homo sit virtuosus et feliciter vivens, quod non potest esse si inordinate delectetur, vel tristetur.
Homines enim frequenter eligunt delectabilia etiam mala, et fugiunt tristia etiam bona. Nequaquam autem videtur quod homo qui vult esse virtuosus et felix debeat eligere delectationem et fugam tristitiae pro talibus, scilicet pro hoc quod incurrat aliquas malas operationes vel quod careat operibus virtutis.
Et e converso potest dici quod non est eligendum facere mala, aut vitare bona pro talibus, idest pro delectabilibus accipiendis et tristibus fugiendis. Et sic patet quod ad moralem philosophum pertinet considerare de delectatione, sicut et de virtute morali et de felicitate.
Tertiam rationem ponit ibi, aliterque etc..
Quae quidem sumitur ex dubitatione existente circa delectationem.
Et circa hoc duo facit. Primo enumerat diversas opiniones circa delectationem, ex quibus dubitatio probatur; secundo reprobat quiddam quod in opinionibus dictum est, ibi, ne forte autem etc..
Dicit ergo primo, quod alia ratione determinandum est de delectatione et tristitia, quia habent multam dubitationem. Quod patet ex diversitate loquentium de eis.
Quidam enim dicunt, delectationem esse quiddam bonum, quidam vero e contrario dicunt, delectationem esse aliquid valde pravum. Et hoc diversimode. Nam quidam hoc dicunt, quia persuasum est eis, quod ita se habeat et ita credunt se verum dicere, alii vero, licet non credant hoc verum esse quod delectatio sit aliquid pravum, tamen existimant melius esse ad vitam nostram enunciare, quod delectatio sit quiddam pravum, quamvis non sit, ad retrahendum homines a delectatione ad quam multi inclinantur et inserviunt delectationibus, et ideo oportet homines in contrarium ducere, ut scilicet abhorreant delectationes, enunciando eas esse malas; sic enim pervenietur ad medium, ut scilicet homo moderate delectationibus utatur.
Deinde cum dicit: ne forte autem etc., reprobat id quod ultimo dictum est. Non enim videtur esse bene dictum, quod homines falso enuncient delectationes esse malas, ad hoc, quod homines retrahantur ab eis: quia circa actiones et passiones humanas minus creditur sermonibus, quam operibus. Si enim aliquis operetur quod dicit esse malum, plus provocat exemplo quam deterreat verbo.
Et huius ratio est, quia unusquisque videtur eligere id quod sibi videtur esse bonum in particulari, circa quod sunt passiones et operationes humanae. Quando ergo sermones alicuius dissonant ab operibus sensibiliter in ipso apparentibus, tales sermones contemnuntur.
Et per consequens interimitur verum quod per eos dicitur. Et ita acciderit in proposito.
Si enim aliquis vituperans omnem delectationem aliquando videretur ad aliquam delectationem inclinari daret intelligere, quod omnis delectatio esset eligenda. Multitudo enim vulgaris non potest determinare distinguendo hoc esse bonum et illud malum, sed indistincte accipit esse bonum, quod in uno bonum apparet. Sic igitur sermones veri non solum videntur esse utiles ad scientiam, sed etiam ad bonam vitam.
Creditur enim eis inquantum concordant cum operibus. Et ideo tales sermones provocant eos, qui intelligunt veritatem ipsorum ut secundum eos vivant.
Ultimo autem epilogando concludit, quod de talibus sufficienter dictum est.
Oportet autem procedere ad ea quae dicta sunt ab aliis de delectatione.