CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De voluntate, cujus sit sicut subjecti et fmis.
Voluntas autem quae simpliciter est appetitus animae rationalis, finis est tantum, sicut jam dictum est in antehabitis. Simplex enim appetitus simplex habet objectum. Simplex autem objectum in operibus nostris non est nisi finis : eo quod omne quod est ad finem, in duplici ratione est, scilicet absoluta, et ad finem relata : et ideo simplicis voluntatis unum ad aliud non ordinantis objectum esse non potest secundum quod hujusmodi. De fine autem illo dubiatur. Videtur enim quibusdam, quod finis non est nisi per se bonum, quod utique et semper et secundum substantiam bonum est. Quibusdam autem videtur finis esse apparens bonum, quod hic et nunc et alicubi bonum est. Ad utramque autem opinionem sequuntur inconvenientia. Contra illos enim qui dicunt quoddam voluntabile sive volitum quod est objectum et finis voluntatis, esse per se bonum et per substantiam, sequitur quod hoc non sit voluntabile sive volitum quod vult qui non recte vult. Quia qui non recte vult, non vult bonum simpliciter, sed bonum alicui et nunc et alicubi. Si enim detur quod voluntabile sit quod vult qui non recte vult : hypothesis autem ponit quod nihil est volitum nisi quod per se bonum est : sequitur quod per se bonum sit, quod vult qui non recte vult. Contingit autem aliquando, quod per se malum est quod vult qui non recte vult, sicut fornicari, vel adulterari. Sequitur ergo, quod id quod per se malum est, per se bonum est. Rursus autem contra eos qui affirmant quod non est voluntabile nisi per se apparens bonum, sequitur quod nihil sit per se et natura bonum voluntabile sive volitum, sed hoc tantum sit volitum quod unicuique bonum videtur, sicut dicit Pythagoras. Diversis autem diversa videntur bona, et aliquando contraria. Quae ergo contraria sunt in bono et in malo, per unam rationem sunt volita, quod valde est inconveniens.
Si autem haec inconvenientia non placent : de necessitate ergo dicendum quod id quod per se bonum est, secundum veritatem voluntabile et volitum sit : sed unicuique autem sit volitum, quod sibi videtur bonum ut hic et nunc. Studioso quidem igitur sive virtuoso, voluntabile est secundum ipsam voliti naturam et substantiam. Pravo autem voluntabile est, quodcumque contingit huic et nunc et hic bonum videri. Quemadmodum et in corporibus bene dispositis ad sanitatem sana dicuntur esse, quae secundum veritatem et simpliciter et secundum substantiam sana sunt : infirmis autem altera quaedam sana sunt. Infirmis enim in excessu caloris sunt et infrigidantia, etiamsi extra temperamentum frigida sint, humidis autem extra temperamentum humida, et sic de aliis. Similiter autem dicuntur et amara et dulcia et calida et gravia et alia singula. Quod enim bene complexionato amarum est, simpliciter amarum est : quod autem habenti infectam linguam ex cholera adusta amarum est, non simpliciter amarum est : quia illi omnia etiam dulcia, amara videntur. Similiter est de dulcibus in eo qui habet linguam dulci phlegmate infusam. Et si-
militer de calido in eo qui extra complexionem calidus est : hic enim etiam excellentem calorem non sentit, ut ethicus. Et similiter est de gravibus : qui enim infirmatur humore gravante, levissimum quod sibi suppositum, grave reputat : et sic de aliis omnibus. In omnibus autem his studiosus singula judicat recte, quia ille secundum qualitatem affectus naturaliter est dispositus : et ideo in singulis ei verum apparet secundum rei naturam. Secundum enim quemcumque habitum sive naturalem sive acquisitum propria sunt voluntaria, et propria quae videntur bona, et propria quae videntur delectabilia : et in talibus singulis verum videtur. Et secundum indiscretionem plurimum differt studiosus a pravo, sicut regula et mensura verorum bonorum existat studiosus. Multis autem et plebeiis, qui delectationibus et iris trahuntur, videtur fieri deceptio propter delectationem : propter illam enim aliquando videtur bonum quod non est bonum vere existens bonum : tal es enim desiderant delectabile in sensu ut bonum. Tristitiam autem quae est ex absentia delectabilis, fugiunt ut malum : cum tamen delectatio aliquando mala sit et tristitia bona in talibus.
Quod autem diximus, studiosum regulam esse verorum bonorum, de Pythagorae diximus opinionibus : quae opinio licet in parte falsa sit, tamen in hoc verissima est. Pythagoras enim dixit, quod tam verum quam bonum in rebus causatur ab apparendo sive existimando: propter quod concessit, quod si existimatio diversorum de eodem per affirmationem et negationem differat, quod contradictoria simul vera esse contingit. De hoc autem in IV primae philosophiae determinatum est. Quamvis autem hoc falsum sit, tamen in bono non omnino falsum est. Quia quamvis bonum per se non causetur ab existimatione nostra, tamen regula boni moralis et ratio mensurandi medium in nobis incipit : ex quo virtus moralis in medietate consistens est quoad nos: et hoc quod in medietate consistens est, causa est sibi extremum in bono. Homo igitur per bonum rationis, boni virtutis quod simpliciter bonum est, regula et mensura est in potentia et imperfecta : studiosus autem qui perfecte bonum rationis attingit, regula et mensura est boni per se perfecta et completa.