In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et responsit unus de senioribus, " id est, universitas omnium Praedicatorum Veteris et Novi Testamenti, qui unum sentiunt et idem docent, ut dicit Glossa. Sed cum nullus interrogaverit, quid est quod dicit : " Et respondit ? " Responsio. Modus est Scripturae, ut responsio non satisfaciat quaetioni, cum nulla praecesserit, sed desiderio hominis sicut dicitur, Matth. xxviii, 5 : Bespondens autem Angelus dixit mulieribus, etc. Cum tamen nulla quaestio praecessisset exterior, quaerebant tamen desiderio, cui respondens Angelus dixit : Nolite timere, etc.
Unde sensus est : " Et respondit unus de senioribus, " id est, desiderio meo satisfecit : " et dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde tene-runt, " quantum ad statum miseriae saeculi ? Quasi diceret : Attende in quo statu sunt, et a quo veniunt, quia de miseria ad gloriam, de carcere ad regnum, de vinculis ad libertatem. Eccle. IV, 14 : De carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum.
" Et dixi illi : Domine mi, tu scis. "
Quasi diceret: Nescio, tu scis.
" Et dixit mihi : Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. "
Hic docet senior Joannem per quam viam venitur ad gloriam.
Et primo dicitur, quod via est tribulatio. Secundo, quod est via ad gloriam, ibi, v. 15 : " Ideo sunt, etc. "