LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantia stans per seipsam est incorruptibilis.
Omnis substantia stans per essentiam suam, est non cadens sub corruptione. Substantia enim stans per seipsam sive per essentiam suam est, quae per suam diffinitionem essentialem abstrahitur a a motu et materia : haec enim stat in uno immobilis per rationem diffinitivam, et per esse : eo quod nec secundum esse nec secundum rationem concipit materiam et motum : propter quod ad motum impossibilis est. Si autem ad motum impossibilis est, impossibile ergo est quod cadat sub corruptione. Omnis enim corruptio cum motu est et materia. Ea enim quae concipiunt motum et materiam, secundum esse et rationem, sunt sicut caro et alia praehabita quae motui subjacent et mutationi. Quae autem secundum rationem a materia sensibili abstrahuntur et a motu, et secundum esse in materia mobili sunt, sunt sicut mathematica, nec naturalia sunt, nec mathematica per essentiam suam. Divina vero quae nec secundum rationem diffinitivam, nec secundum esse sunt in materia sensibili, ex ratione stare habent in uno. Generationes autem et corruptiones semper cum motu sunt, qui est forma post formam et actus post potentiam : et ideo de esse suo et ratione est, quod numquam in eodem statu permaneant. Stantia autem per diffinitivam rationem et essentiam, in uno permanent, quod est esse divinum. Ergo corruptibilia non sunt. Omne enim quod corrumpitur, ad materiam suam corrumpitur : divina autem talem materiam non habent.
Et si dicatur, quod corpora caelestia sunt ex materia, dicendum quod aequivoce est materia in corporibus caelestibus, et in generabilibus, et corruptibilibus. Materia enim corporum caelestium, privatione non designatur, sed tantum suppositi determinatione. Et ideo dicit Philosophus in Caelo et Mundo : " Cum dico caelum, dico formam : et cum dico hoc caelum, dico materiam. " Non ergo possumus assignare materiam per privationem, ut dicamus hoc quod potentia est caelum et non actu, esse materiam, sicut assignamus in generabilibus et cor-
ruptibilibus, sicut per carnem et ossa hominis, forma hominis terminabilia, materiam hominis designamus. Relinquitur ergo, quod quamvis hoc caelum materiam dicat, tamen non dicit eam in privatione et potentia. Omnis autem generatio et corruptio a privatione et potentia est. Caelum ergo ingenerabile et incorruptibile est.
Si vero aliquis dicat, quod potentiam habet ad ubi. In eodem autem mobili potentia ad ubi, consequitur potentiam ad esse. Et sic dicitur quod potentia ad ubi in caelo non esset, nisi prius esset potentia ad esse. Dicendum quod hoc est impossibile. Tunc enim mobile primum ex generante deduceretur ad esse, quod multipliciter improbatum est in principio octavi Physicorum : propter quod etiam motus localis, qui in ipso est, ex. generante non est. Et ideo dicit Aristoteles quod caelum non movetur secundum substantiam, sed secundum formam tantum et sicut in primo hujus scientiae libro probatum est, talis motus de esse caeli est ad intelligentiam moveri, sicut de esse hominis est moveri ad rationem : propter quod non est in potentia ad ubi nisi per accidens. Si enim esset per se ad ubi, aliquod ubi esset in quo quiesceret, quod est impossibile. Non ergo est ad ubi per se, sed per accidens : quia scilicet secundum ubi aliquod forma vel figura determinatur secundum quam caelum movetur. Cujus signum est, quia astronomus qui formas caeli considerat ex conjunctionibus et privationibus causatas, investigat quantitates angulorum qui variantur secundum diversitatem aspectus in ascensionibus et descensionibns et aspectu ad directum medii caeli angulum : quod non faceret, nisi ubi formae secundum quam mutatur caelum, accideret.
Si autem ex hoc iterum aliquis objiceret, quod si caelum est in potentia ad formam, erit generabile : in potentia enim ad formam, generabile est etiam secundum substantiam. Dicendum quod peccatum aequi
vocationis est in forma. Non enim forma qua movetur caelum, est forma secundum esse, sed. est forma relationis vel comparationis ad centrum quod est terra : secundum enim quod habet respectum in ascendendo, vel descendendo, vel in medio caeli stando, anguli coniunctionum et privationum variantur : propter quod eamdem scientiam quam Ptolemaeus ponit angulis ascendentibus, caeteri Arabes ponunt in aspectus diversitate. Patet ergo, quod caelum secundum substantiam et secundum seipsum in nulla potentia est, quae per privationem sit designabilis. Et quod dicitur, quod est in potentia ad ubi, hocper accidens est, et non secundum seipsum. Quidam tamen ex imperitia propria dixerunt, quod secundum partes est ad ubi, quod Aristoteles jamdudum ante nos reprobavit : pars enim non movetur nisi motu totius : et ideo si secundum partem in potentia est, secundum totum in potentia esset. Ex omnibus ergo relinquitur, quod caelum stans est per seipsum : et ideo nec generabile est, nec corruptibile.