CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De solutione objectionis sophisticae quae est contra praeinducta.
Haec autem quae dicta sunt de eo quod est non propter hoc accidere, vera sunt: aut forte aliquis opponens contra praeinducta dicet, quod nec sic (prout ante determinatum est) propter hypothesim dicetur accidere falsum, quia scilicet falsum copuletur ad terminos hypothesis : etenim si non ei quod est b quod est subjectum hypothesis, positum est a inesse, quod prius per c et d syllogizatum est, sed forte ei quod est b inesse a, quod eliam estsumptum sub B,et hoc sit etiam inconveniens et impossibile, et b dicatur inesse c, ita quod haec sit vera, omne b est c, et sub c sumptum sit d, ita quod omne d c, et sic manet adhuc impossibile syllogizatum per aliud medium, scilicet quod omneB a. Similiter autem fit idem impossibile in sursum sumendo terminos per alia media ascendenti: et sic patet quod adhuc sequitur impossibile per aliud medium, et cum est et cum non est prima hypothesis: et sic non videtur esse verum quod dictum est, quod non propter hoc accidere tunc sit quando hypothesi posita et non posita sequatur impossibile : quia per aliud medium descendendo vel ascendendo sequitur idem inconveniens. Sic ergo opponi potest. Sed ad hoc dicendum quod nunc ita dicendum estsicut determinatum est. Aut addendum est ad superius dieta, quod cum est positio aliquando et cum non est, nihil minus dicendum est fieri (sive sequi) falsum : et hoc non esse satis ad solutionem, quod dicatur, cum est hoc, est hoc, vel non est, nihilominus fieri sive sequi falsum : hoc enim non sic sumendum est, quod alio medio posito, hoc est, per aliud medium idem accidat imposbile. Sed hoc addendum, quod hoc quod est hypothesis ablato, per alias proposisitiones remanentes et non per aliud medium, adhuc idem accidit impossibile, quod tunc hypothesis non est causa impossibilis.
Hoc autem ideo addendum est: quia fortasse idem inconveniens vel falsum potest accidere per plures hypotheses sive suppositiones, quarum una ad alteram non ordinatur, sicut parallelas coincidere vel concurrere probatur per duo media : si enim protractis parallelis, et linea media perpendiculariter ducta ab una super aliam, si angulus illius perpendicularis lineae quem facit super parallelam interior, major sit quam angulus ejusdem exterior cum ambo debeant esse recti et aequales : tunc sequitur quod coincident parallelae versus angulum minorem, si protrahantur in continuum. Idem autem inconveniens sequitur si triangulus rectangulus habeat plures rectos vel aequales rectis quam duos : si enim linea quae cadit super duas parallelas, duos rectos facit, cum parallela supra cadit, et claudatur triangulus ab angulo lineae inferioris ad superiorem linea recta ducta, anguli extrinsecus (super parallelam ex illa linea super parallelas facti) sunt aequales duobus rectis. Est autem superior angulus primae lineae super parallelam rectus. Oppositi ergo anguli aequipollent duobus rectis. Si autem contineant plus quam duos rectos, oportet quod angulus prius ductus sit major recto : oppositus ergo erit minor recto : intrinsecus ergo et extrinsecus non erunt anguli aequales : et sic iterum versus minorem angulum
concurrent lineae. Hujus autem exemplum est sic.
AdminBookmark
Est autem hic notandum, quod hic de hoc impedimento oportuit tantum determinare, et non de aliis locis sophisticis : quia hoc peccatum directe est contra syllogismi consequentiam de qua hic intendimus. Alii autem loci sophistici sunt contra propositi probationem, et non contra consequentiam principaliter. Haec igitur dicta sint de hoc quod est non proppter hoc accidere falsum.