CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Posita ratione probante fruitionem esse actum elicitum voluntatis, pro explicatione notat, sicut in intellectu est unus actus assentiendi vero propter se, et alius assentiendi vero propter aliud, ita in voluntate est unus actus amandi bonum propter se, et alius amandi bonum propter aliud. Est tamen duplex differentia : Prima quod assensus propter se et assensus propter aliud quoad intellectum, distinguuntur ex natura objectorum, quia scilicet objecta inter se habent talem ordinem causalitatis ; ad quoad voluntatem adeo distinguuntur, quia ipsa libere vult hoc propter illud, vel e contra. Secunda quod in intellectu non datur actus neuter, qui non sit propter se vel propter aliud in voluntate sic.
Quantum (a) ad primum, dico quod sicut in intellectu sunt duo actus assentiendi alicui vero complexo: unus quo assentitur alicui vero complexo propter se, sicut principio: alius vero quo assentitur alicui vero non propter se, sed propter aliud verum, sicut conclusioni propter principium: ita in voluntate sunt duo actus assentiendi bono, unus quo assentitur alicui bono propter se: alius quo assentitur bono propter aliud bonum refertur, sicut conclusioni assentitur propter principium; conclusio enim veritatem suam habet a principio. Ista similitudo (b) accipi potest a Philosopho, 6. Ethic. ubi dicitur : Quod in mente est affirmatio et negatio, hoc in appetitu est prosecutio et fuga, et ita ultra, sicut in mente est duplex affirmatio, propter se et propter aliud, ita in appetitu est duplex prosecutio vel adhaesio propter se et propter aliud. Est (c) tamen hic duplex differentia.
Prima, quia illi duo assensus intellectus distinguuntur ex natura objectorum. Sunt enim alteri propter evidentiam alteram hujus vel illius veri, et ideo habent distincta objecta sibi correspondentia et ipsos causantia: hic autem hujusmodi assensus non sunt distincti ex distinctione objectorum, sed ex distincto actu potentiae liberae, sic vel sic acceptantis objectum ejus, quia (sicut dictum est prius) in potestate ejus est sic vel sic agere, referendo vel non referendo, et ideo non correspondent istis actibus propria objecta distincta, sed quodcumque bonum volibile potest voluntas habere objectum secundum hunc actum vel secundum illum.
Secunda differentia (d) est, quia illi duo assensus intellectus sufficienter dividunt assensum intellectus in communi, nec inter ipsos est aliquod medium, quia nulla est evidentia media ex parte objecti, a qua possit accipi aliqua alia veritas, quam veritas principii vel consequentis.
Praeter autem istos duos assensus voluntatis est aliquis alius assensus medius, quia voluntati potest ostendi aliquod objectum bonum absolute, apprehensum non sub ratione propter se boni nec propter aliud bonum. Voluntas (e) autem circa tale sic ostensum, potest habere aliquem actum et non necessario inordinatum; ergo potest habere aliquem actum volendi illud absolute absque relatione ad aliud, aut absque fruitione propter se ; et ulterius potest imperare intellectui ut inquirat, quale illud bonum sit et qualiter volendum, et tunc illi potest assentire sic vel sic. Et tota ratio differentiae hinc et inde, est libertas voluntatis, et necessitas naturalis ex parte intellectus.
Ex his ultra actus assensus boni propter se est actus perfectus, actum autem perfectum consequitur delectatio ex 10. Ethic. ergo actum volendi bonum propter se consequitur aliqua delectatio.
Habemus igitur ad propositum quatuor distincta, actum imperfectum volendi bonum propter aliud qui vocatur usus, et actum perfectum volendi bonum propter se qui vocatur fruitio, et actum neutrum, et delectationem sequentem actum.