IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Sed hic sunt duo dubia. Dicit Doctor, quod sine praejudicio dici potest, quod cum praedestinatio cujuscumque ad gloriam praecedat ex parte objecti naturaliter praescientiam peccati vel damnationis cujuscumque secundum opinionem ultimam dictam dist. 41. primi. multo magis est verum de praedestinatione illius animae, etc. Hanc tamen litteram pro devotis praedicatoribus expono, reducendo illam per rationes satis evidentes.
Primo arguitur sic : In nobis praedestinatio ad gloriam praecedit praescientiam peccatorum, imo et meritorum, quia ordinate volens prius vult finem alicui, hoc est, prius optat finem alicui quam ordinata ad ipsum finem. Patent haec in Scoto dist. 41. primi, et a Francisco de Mayronis 41. primi Conflat. et patent exemplo, quia Medicus prius (ordinate volens) vult sanitatem infirmo, quia hoc est principale intentum, et post potionem, pillulas et hujusmodi. Cum ergo Deus sit ordinatissime volens, quidquid vult, imo voluntas Dei est simpliciter prima rectitudo eorum, quae fiunt ad extra et per essentiam, ut subtiliter patet a Scoto in prolog. quaest, ultima et in I.
dist. 39. et 44. in 4. dist. 46. quaest. 1. ergo prius vult gloriam tanquam praemium ultimum creaturae rationali, quam velit gratiam et merita, et sic prius praedestinatur ad gloriam quam ad gratiam et merita ergo similiter natura assumenda a Verbo prius praedestinatur ad summam gloriam quam ad gratiam, et per prius ad gloriam, quam consideret posterius aliquod. Nam dicit Scotus in primo dist. 41. et concordat Franciscus ibi, quod in primo signo ordinat ad gloriam Petrum, et in secundo signo praevidet eum casurum, et in tertio signo praevidet quod ipsum vult adjuvare a peccato ; ergo prius est praedestinatio ad gloriam, quam praevisio peccati, et per consequens natura assumenda a Filio Dei, sive a Verbo prius fuit praedestinata ad summam gloriam et ad unionem Verbi (quia de congruo non fuisset praedestinata ad tantam gloriam quam praevisum fuerit peccatum alicujus.
Secundo arguitur sic: secundum omnes, natura assumpta a Verbo ordinata fuit ad summam gloriam et gratiam, ut etiam probat Scotus subtiliter in hoc tertio, dist. 13. ergo ipsa fuit proximior fini ultimo, patet, quia magis conjungebatur propter majorem gloriam ; ergo primum praeordinatum ad gloriam fuit natura assumpta a Verbo ; quod probo per argumentum Scoti dist 1. hujus tertii quaest. praesenti, nam ordinate volens, non tantum vult prius finem alicui quam ordinata ad finem, ut dixi, sed etiam prius vult illum finem proximiori fini, aliter non esset ordinate volens. Exemplum : Si Rex ordinate vult assumere ad Curiam suam, prius assumet proximiorem illi Curiae, puta consanguineum virtuosum, et post alios ; sed Deus est ordinatissime volens, et natura humana assumenda a Verbo erat proximior illi gloriae, quod patet, quia ex quo erat realiter unienda ipsi Deo in unitate suppositi Filii Dei, ut etiam propter communicationem idiomatum homo vere diceretur Deus, et e contra. Congruum erat ipsam simpliciter esse proximiorem ultimo fini, scilicet gloriae aeternae ; ergo Deus ut ordinatissime volens,prius voluit ordinare hanc naturam ad summam beatitudinem, et per consequens ad unionem Verbi, quam voluerit ordinare aliam creaturam qualemcumque, etiam Angelicam, et sic voluntas divina prius praeordinavit et praeoptavit illi naturae summam beatitudinem, quam optaverit gloriam alicui alii, et non praeoptavit sibi talem gloriam, quin etiam praeoptaverit ipsam uniri Filio Dei; ergo sequitur quod prius praedestinata est ista incarnatio, quam praevisum fuerit aliquod peccatum in Adam, quia Adam in tali priori adhuc non erat in praevisione divina, et per consequens, nec ut casurus.
Tertio arguitur sic: Quandocumque aliquis ordinate praeoptat alicui bonum ut centum, et alteri bonum ut decem, non est verisimile quod praeoptet illi bonum ut centum propter hoc, quia praeoptat alteri bonum ut decem. Exemplum : Rex vult Capitaneo suo bonum in Curia ut centum, et servo Capitanei vult bonum ut decem. Credis ne quod velit Capitaneo illud bonum ut centum, ex hoc quod vult servo bonum ut decem? Certe non. Sic in proposito, bonum animae Christi est summa beatitudo, et excedens incomparabiliter beatitudinem omnium beatorum, ut volunt omnes Theologi, et maxime
Scotus in 13. dist. hujus ; et beatitudo Adae et generis humani est sicut punctus in comparatione coeli, et ipsa anima Christi erat dominus universorum, et Adam et omnes posteriores erant minimi servi ejus ; ergo non est verisimile quod propter gloriam Adae conferendam, anima Christi fuerit ordinata ad tantam gloriam, imo secundum rectam rationem potius debuisset perire gloria totius generis humani quam gloria animae Christi. Quis enim diceret quod Rex vult conferre gloriam ut centum suo Capitaneo solum propter hoc, quia vult conferre gloriam ut decem servo Capitanei, imo secundum rectum dictamen, si servus non esset ; et etiam si esset et nollet ipsum restituere ad pristinum gradum, adhuc deberet conferre gloriam ut centum Capitaneo. Sic in proposito.
Quarto arguitur sic: Sicut se habet ens ad ens, ita bonum ad bonum ; sed certum est quod ens perfectum creatum non debet esse ens occasionaliter, scilicet ut dicatur perfectum ens propter ens minus perfectum simpliciter, ita quod si non esset illud minus ens, ipsum non esset in rerum natura, sicut si diceretur quod homo, qui est perfectissimus animalium, et musca, quae est valde vilis et imperfecta in genere animalis, ipse homo non esset productus in rerum natura, nisi tantum propter entitatem muscae, quasi si musca non esset, homo non haberet esse, quod est valde inconveniens et erroneum, sic dico de bono ; cum ergo gloria animae Christi sit simpliciter suum bonum creatum excedens incomparabiliter omnem aliam gloriam, si illa gloria daretur animae Christi solum propter hoc, quia vult dare minimam gloriam in comparatione illius ipsi Adae, tunc anima Christi esset ordinata ad istud tantum bonum, solum occasionaliter, id est, propter minimum bonum, quasi si Adam non esset ordinatus ad illam parvam gloriam, anima Christi nullo modo esset ordinata ad supremam beatitudinem, quod nullus capitis sani diceret.
Quinto arguitur sic: Quia sequeretur quod si Deus praedestinasset aninam Christi ad summam gloriam, et sic ad unionem Filii Dei, quia praevidit Adam casurum, quod Deus prius praevidisset peccatum Adae quam animam Christi praedestinaverit, quod est valde absurdum. Quis enim sanae mentis diceret regem tantum filium suum praeordinare ad haereditatem regni, quia praevidit aliquem servum filii casurum, quem etiam ordinavit ad minimam partem illius regni, et propter redemptionem illius servi ordinavit ad haereditatem summam sui regni filium suum, quasi si servus nullo modo cecidisset, ipsum filium non ordinasset ad talem haereditatem. Sic in proposito, si voluntas divina, per te, ordinavit animam Christi ad summam gloriam, et per consequens ad unionem Verbi, propter quam unionem conferebatur de congruo major gloria, quod ex hoc solo, quia praevidit Adam servum animae Christi casurum in peccato, et ut ipsum relevaret a tali peccato, ipsum ad talem gloriam et talem unionem praedestinavit, quod videtur omnino absurdum, quia tunc sequeretur quod si voluntas divina non praevidisset Adam casurum in tali peccato, quod nunquam benedictam animam Christi praeordinasset ad tantam gloriam, et si nunc est praeordinata, est praeordinata propter aliorum peccata, quod est omnino irrationabile. Dico ergo secundum Scotum ubi supra, quod prius natura, quam aliquid praevidebatur circa peccatorem, sive de peccato sive de poena, Deus praeelegit ad illam curiam coelestem omnes quos voluit habere, Angelos et homines in certis et determinatis gradibus, et nullus est praedestinatus tantum, quia alius praevisus est casurus, ut sic nullum oporteat gaudere de lapsu alterius. Haec ille. Omnes autem auctoritates secundum Doctorem lucis, Scotum ubi supra, possunt exponi sic, scilicet quod Christus non venisset ut redemptor, nisi homo cecidisset, neque forte ut passibilis, quia non fuit aliqua necessitas, ut illa anima sanctissima et gloriosa Christi, cui Deus praeoptavit non tantum summam gloriam, sed etiam coaevam illi animae, quod unita fuisset corpori passibili, nisi redemptio fuisset facienda. Haec Scotus. Huic opinioni concordant multi Doctores, scilicet Franciscus de Mayronis, Landulfus de Neapoli, Petrus de Candia, et multi alii.