REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Henrici et aliorum, quod Christi corpus secundum causas inferiores fuisset corruptum, quia habuit intrinsecas corruptionis causas ; in hoc convenit Doctor, sed in eo quod dicitur corruptionem fuisse impediendam antiquo miraculo, dissentit clare conveniens quod novo miraculo fieret.
Ad quaestionem dicitur, et bene quantum ad hoc, quod aliqua sunt futura secundum causas naturales, ita quod quantum est ex parte illarum causarum, provenirent, nisi impedirentur ; et alia dicuntur esse futura secundum causas supernaturales, quae possunt impedire causas naturales, ne producant suos effectus, et si aliquid tale compararetur ad has causas et ad illas, simpliciter diceretur futurum secundum causas supernaturales, et non quod est futurum secundum causas inferiores impediendas ; sicut si sunt duae causae naturales, et una superior alia, secundum virtutem, quae potest impedire actionem alterius, tunc id quod est futurum respectu causae superioris, dicitur esse simpliciter futurum, et non illud quod est futurum secundum causas inferiores, quae impediuntur quantum est ex parte sua. Quia sicut unus Planeta respectu pluviae, et secundum causalitatem suam producit pluviam adducendo humores vel vapores humidos, etsi sit alius Planeta in alio signo habens contrariam virtutem et majorem, propter quam impediatur virtus alterius, si tunc quaeritur utrum pluvia erit cras, vel non, magis dicendum quod non, quam quod sic.
Et per hoc solvitur alia quaestio, qua quaeri solet, an dicatur esse futurum et possibile, quod est possibile secundum causas superiores vel inferiores ? Exemplum ponunt isti de hac opinione de Ezechia, cui dixit Isaias, cap. 38. quod moreretur, qui tamen postquam ploraverat, dictum est sibi a Domino per Isaiam, quod ultra viveret per quindecim annos ; unde praemonuit eum de morte secundum causas inferiores, ut talis admonitio esset sibi occasio orandi, ut sic propter merita sua diutius viveret. Praedixit ergo mortem suam secundum causas inferiores, et tamen fuit impedita per causam superiorem, et ideo simpliciter non fuit mors sua pro tunc. Sic in proposito, corpus Christi post mortem habuit causam intrinsecam et extrinsecam putrefactionis, sic quod Christus fuisset mortuus in senio, verum tamen est, quod non fuisset corruptum et putrefactum, propter causam superiorem impedientem actionem illam naturalem, quia corpus tale fuit sanctificatum ex tali unione, dicente Propheta, Psal. 15. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Quantum ad hoc, puto quod verum dicunt, quod non novo mira culo fuisset hoc factum, patet, quia corpus ejus fuisset sic praeservatum a putrefactione, quia Verbum assumpsit materiam indissolubiliter, et univit sibi corpus illud indissolubiliter, et eadem unione, et non novo miraculo fuisset corpus praeservatum a corruptione ; hoc autem quod Verbum univit sibi corpus indissolubiliter capitur a Damasceno, lib. 3. cap. 27:
Contra illud ultimum dictum arguo : Nam passivum naturaliter approximatum activo naturaliter non impedito per causam supernaturalem, naturaliter patitur, ita quod si impediretur per causam supernaturalem, hoc esset miraculum, sicut patet Daniel, cap. 3. de pueris in camino ignis ambulantibus. Sed hoc corpus Christi per separationem animae fuit passivum naturaliter, quia non fuit glorificatum gloria animae, cui tunc non uniebatur ; si enim corpus illud fuisset glorificatum, quando vixit, hoc non fuisset de novo miraculo, imo miraculum fuit quod gloria animae non redundabat in corpus ejus, sed quando anima separabatur, et gloria ejus non redundabat in corpus, non erat miraculum ; nec corpus tunc in triduo fuit glorificatum, ethabuit principium intrinsecum corruptivum, et per consequens fuerunt agentia et patientia naturaliter approximata ; ergo si non tunc egerunt ad putrefactionem, hoc fuit per novum miraculum, ex hoc, quia actio eorum fuit impedita per causam supernaturalem, unde licet fuerit unctum myrrha et aloe, quae diu potuerunt servasse corpus a corruptione, non tamen semper. Sed ad hanc rationem aliter diceretur forte, tamen retineo eam usque in finem, quod per miraculum fuit impedita putrefactio, quia hoc fuit per causam supernaturalem, et hoc concludit ratio.
Sed ex hoc non sequitur quod novo miraculo fuit illa actio mutua impedita, sed eodem miraculo, quo univit sibi corpus. Contra, Verbum, quod assumpsit corpus, non impedivit quominus agentia perviolentiam agerent in illud corpus vivum, non obstante unione ad corpus vivum ; quod si impedisset, fuisset per novum miraculum, ut quod clavus non extraheret sanguinem, nec laederet ipsum, nec etiam quod sitiret et esuriret ; haec enim non possent esse, nisi per novum miraculum ; ergo sicut fuisset novum miraculum, si Verbum impedivisset illas actiones, sic si Verbum post separationem animae impediret ne pateretur,agente naturali approximato, fuisset novum miraculum, non obstante unione ad Verbum.
Praeterea, in naturalibus est duplex processus, sicut dictum est in secunda quaestione de rationibus seminalibus , unus ascendendo, et alius descendendo. In ascendendo proceditur ab imperfecto ad perfectum, et illud imperfectum, a quo proceditur, habet rationem seminis, in quo quidem processu nullum generatum habet esse fixum, antequam perveniatur ad ultimum terminum ; et sicut illud dicitur esse semen in illo processu, a quo incipit talis ascensus, ita dicitur faex, a quo incipit resolutio, et e contrario in descensu. Si ergo Christus Verbum primo fuisset unitum sanguini, et sanguis perficeretur naturaliter, sicut modo in generatione aliorum, fuisset naturalis processus, et si Verbum impedisset illum processum in ascendendo, quod sanguis haberet esse fixum ante terminum ultimum, fuisset novum miraculum ; ergo sic in descendendo, si Verbum impedivisset illum descensum, et fecisset aliquid eorum, ante ultimum terminum, habere fixum esse, hoc fuit per miraculum novum ; ergo quod corpus Christi non tendebat ad corruptionem, hoc fuit per novum miraculum.
Praeterea, in corpore Christi vera fuit augmentatio, et nutritio et diminutio, ita quod paries fluxerunt et refluxerunt; sed tunc si impedisset quod partes non fluerent, hoc fuisset per novum miraculum. Per novum miraculum fuisset ergo quod corpus ejus non tendebat ad corruptionem.
Praeterea, hoc quod adducunt de Damasceno, non facit pro eis, quia Damascenus in principio illius cap. dicit quod inconvertibiliter et inalterabiliter fuerat unita, et non dicit quod indissolubiliter, et loquitur ibi de natura humana, et divina, sicut ibidem patet, si ergo velit arguere illa auctoritate, ergo indissolubiliter assumpsit naturam humanam, et ita semper fuit natura humana unita Verbo, et per consequens nunquam fuisset mortuus. Oportet ergo quod aliter intelligatur Damascenus, unde intelligitur quod neutrum in aliam naturam sit vertibilis, nec etiam altera ab alia est alterabilis, sicut patet ex dictis ejusdem ibidem, non autem quod dimittatur sibi, et quod non posset sit corrumpi ; imo dixit in fine 63. cap. quod permittebat carnem propria passione Christi pati.
Dico tunc quantum ad istum articulum, quod verisimile est quod etiam si fuisset mortuus in senio, quod custodisset Deus illud corpus tam sanctum ab omni corruptione et putrefactione, voluntate divina prohibente agentia naturalia, ne agerent ad ejus putrefactionem, et illa volitio circa novum objectum fuisset miraculum novum. Suadetur per illam auctoritatem, Psalm. 15, non dabis sanctum tuum videre corruptionem ; sed si non novo miraculo conservasset corpus a corruptione, sequeretur putrefactio.
Ad primam rationem patet per praedicta, quod natura terminat quod incipit, nisi impediatur, et sic est in proposito, ut dictum est.
Ad secundum, dicendum quod Christus potuisset assumpsisse passiones corporis mortui, sicut vivi, sed non fuit decens quod illae passiones infuissent sicut aliae ; et ideo non per miraculum impeditur, quando fuit vivus, quia assumpsit illas passiones vivi, quia tales passiones ejus profecerunt nobis, et per illas meruit nobis. Sed si assumpsisset passiones mortui, ut corruptionem et putrefactionem, et hujusmodi, nihil profuissent nobis, sed passiones vivi assumpsit, ut per hoc probaretur verus esse homo, et ut nobis meruisset.
Ad rationem in oppositum, quando dicitur quod non dabis sanctum tuum videre corruptionem. etc. dicendum quod hoc verum est de facto, nec dedisset, ut credo, si mortuus fuisset senio. Quando dicitur pro alia opinione, quod per Damascenum indissolubiliter assumpsit, ut etiam corpus non potuisset corrumpi ex virtute illius unionis, dico quod non dicit indissolubiliter, sed inalterabiliter. Unde si inveniretur quod illud quod assumpsit, nunquam deposuit, dicendum quod hoc verum est manente illo quod assumpsit ; sed si totum illud quod assumpsit, desiit esse per corruptionem alterius termini, non est verum ; et ideo licet assumpsit naturam humanam et humanitatem, quia tamen illa in separatione animae a corpore, desiit esse, quia tunc humanitas non fuit, ideo humanitatem assumpsit, quam tamen dimisit. Sic quamdiu corpus mansisset, nunquam illud deposuisset, sed si ponatur corrumpi, sicut si fuisset in senio, et non esset impedita corruptio per novum miraculum, deposuisset corpus illud ad non esse corporis talis.