Theophylactus. Pharisaei quidem conabantur iesum capere in sermone, ut populos ab eo abducerent; hoc autem in contrarium vertitur: magis enim adibant populi per millenarios congregati, adeo cupientes haerere christo ut se invicem comprimerent: tam validum quid est veritas, et dolus imbecillis ubique; unde dicitur multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Gregorius.
Quia enim cavillatores erant, ob hoc christus ab eis sibi cavere admonebat discipulos. Gregorius Nazianzenus.
Est autem, quando fermentum laudatur, tamquam efficiens panem vitalem; est autem quando vituperatur, significans vetustam et acidam malitiam. Theophylactus.
Vocat igitur fermentum hypocrisim tamquam alterantem et corrumpentem intentiones hominum, quibus se ingesserit: nihil enim sic alterat mores ut hypocrisis.
Beda. Nam sicut modicum fermentum totam farinae massam corrumpit, sic simulatio animum tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit. Ambrosius. Pulcherrimum autem locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei salvator intexuit, ne Iudaicae more perfidiae, alia promamus in affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitura videantur; unde subditur nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Origenes. Aut ergo de illo tempore hoc dicit quando iudicabit deus occulta hominum; aut id dicit, quia quantumcumque conetur aliquis occultare bona aliorum infamiis, bonum naturaliter latere non potest. Chrysostomus in Matth..
Quasi dicat discipulis: quamvis nunc quidam vocent vos seductores et magos, deteget omnia tempus, et arguet eorum calumniam, et vestram declarabit virtutem: unde quaecumque vobis in parvo angulo palaestinae locutus sum, haec audacter et fronte detecta et qualibet sublata formidine toti orbi praedicate; et ideo subdit quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aure locuti estis et in cubiculis, praedicabitur in tectis. Beda. Vel hoc dicit, quia quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem ecclesia, lectis eorum actibus publice praedicantur.
Sane quod dicit praedicabitur in tectis, iuxta morem provinciae palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere: non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Ergo dicit praedicabitur in tectis: idest cunctis audientibus palam dicetur.
Theophylactus. Vel hoc proponitur Pharisaeis, quasi dicat: o Pharisaei, quae in tenebris dixistis, idest quod in opacis cordibus vestris tentare me conamini, in lumine dicentur: ego enim sum lux, et in me luce notum fiet quicquid vestra machinatur caligo; et quod in aure locuti estis et in cubiculis, idest quicquid mutuis susurris vestris auribus instillastis, praedicabitur in tectis; idest, ita mihi fuit audibile ac si in tectis praedicatum fuisset.
Hic etiam intelligere potes quod lux sit evangelium, tecta vero altae apostolorum animae. Quotquot vero consiliati sunt Pharisaei, divulgata sunt postmodum, et audita in evangelii luce, flante magno praecone spiritu sancto super apostolorum animas.