Et ero. Supra commemoravit Psalmista beneficium liberationis de praeterito; hic de futuro quantum ad spem. Et primo commemorat beneficia in generali. Secundo in speciali, quae accepit, et quae sperat, ibi, deus meus impolluta via ejus.
Tertio commendat justitiam divinam. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem ad deum. Secundo commendat spem exauditionis, ibi, quoniam tu illuminas. Tria proponit. Primo propositum perseverandi in innocentia. Secundo meritum retributionis.
Tertio rationem assignat. Secunda, ibi, retribuet.
Tertia ibi, cum sancto sanctus eris. Dicit ergo, et ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo deo, quia loquitur ex persona sui et aliorum, quorum quidam innocentes sunt: et ideo dicit, et ero, idest stabo et perseverabo in innocentia: Eccl. 31: beatus vir qui inventus est sine macula; vel, ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo deo: 1 Cor. 6: qui autem adhaeret deo, unus est spiritus etc., conservans te ab omni macula: job 27: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Quidam sunt poenitentes: et ad hoc pertinet ne iterum in peccatum labantur (et ideo dicit, et observabo me ab iniquitate mea): sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti, 2 Pet. 2 Eccl. 26: in duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit.
Vir bellator deficiens prae inopia, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur de justitia in peccatum, deus paravit illum ad romphaeam.
Consequenter ponit spem retributionis cum dicit, et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Et est duplex retributio. Una, quae datur pro bonis impletis: et propter hoc dicit, retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis propter se servata.
Vel secundum opera hominis reddet ei: Ps. 62: reddet unicuique secundum opera sua.
Dicit, observabo, et, retribuet, quia si homo aliquando fuit justus et fecit opera justitiae, et non observat se a peccatis, vel non conservat se in operibus justitiae, ideo mortificatur, nec meretur retributionem: Ezech. 18: omnes justitiae ejus non recordabuntur. Alia est quae datur pro beneficiis; unde dicit; retribuet secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Aliquando habent exterius tantum manus, idest operationes puras, et illis deus non retribuet: sed quando habent puras in corde operationes, tunc retribuet.
Et hoc est, in conspectu oculorum ejus, non illis bonis quae sunt in conspectu nostro, sed in conspectu dei: isa. 64: oculus non vidit deus absque te. Et quid retribuet? jucunditatem ineffabilem, et augmentum gratiae, quae proveniunt ex mandatis dei servatis: Psal. 18: in custodiendis illis retributio multa. Et retribuet secundum puritatem manuum mearum, idest operum.
Dicitur autem opus impurum, ratione carnalis affectus: Is. 1: manus vestrae sanguine plenae sunt.
Item ratione inanis gloriae: Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis.
Gregorius: vecordia est magna agere, et laudi inhiare, quae unde caelum mercari potuit, inde vanum et transitorium sermonem quaerit.