Eudoxus igitur delectationem etc..
Postquam philosophus ostendit quod determinandum est de delectatione, hic incipit de ea tractare.
Et primo prosequitur opiniones aliorum.
Secundo determinat veritatem, ibi: quid autem est vel quale quid etc..
Circa primum duo facit. Primo prosequitur opinionem ponentium delectationem in genere bonorum. Secundo prosequitur opinionem contrariam ibi, tali utique... Ratione etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit rationes ex quibus probabat eudoxus delectationem esse in genere bonorum. Secundo ponit rationes, ex quibus probabat eam esse maximum bonum, ibi, maxime autem eligibile etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo eudoxus probabat delectationem esse de genere bonorum ex parte ipsius delectationis.
Secundo quomodo hoc probabat ex parte contrarii, ibi, non minus autem etc..
Circa primum duo facit: primo ponit opinionem et rationem eudoxi. Secundo ostendit, quare eius opinioni et rationi credebatur, ibi, credebantur autem etc..
Dicit ergo primo, quod eudoxus existimabat delectationem esse de genere bonorum, quia videbat quod omnia desiderant ipsam, tam rationalia scilicet homines, quam irrationalia, scilicet bruta animalia. Illud autem quod est apud omnes eligibile, videtur esse epiiches, idest bonum, et maxime potens in bonitate, ex quo potest trahere ad se omnem appetitum. Et sic quod omnia ferantur ad idem, scilicet ad delectationem, denunciat, quod delectatio non solum est bonum, sed etiam quiddam optimum; manifestum est enim, quod unumquodque quaerit invenire id quod est sibi bonum, sicut cibus est bonum omnibus animalibus, a quibus communiter appetitur. Sic ergo patet delectationem, quam omnia appetunt, esse aliquid bonum.
Deinde cum dicit credebantur autem sermones etc., ostendit quare eudoxo maxime credebatur.
Et dicit, quod sermones eudoxi magis credebantur propter moralem virtutem dicentis, quam etiam propter eorum efficaciam. Ipse enim erat temperatus circa delectationes differenter, quasi excellentius aliis. Et ideo cum laudabat delectationem, non videbatur hoc dicere quasi amicus delectationis, sed quia sic se habet secundum rei veritatem.
Deinde cum dicit: non minus autem etc., ponit rationem eudoxi, quae sumebatur ex parte contrarii. Et dicit, quod eudoxus existimabat esse manifestum delectationem esse de genere bonorum non minus ex contrario, scilicet ex parte ipsius delectationis.
Manifeste enim apparet, quod tristitia secundum se est omnibus fugienda. Unde contrarium, scilicet delectatio, videtur esse omnibus eligendum.
Deinde cum dicit: maxime autem etc., inducit duas rationes eudoxi, ad ostendendum, quod delectatio sit maximum bonum.
Quarum prima est. Illud autem videtur esse maxime eligibile, et per consequens maxime bonum, quod non eligitur propter alterum quod ei accidat, neque gratia alicuius sicut finis.
Hoc autem manifeste confitentur omnes circa delectationem. Nullus enim quaerit ab alio, cuius gratia velit delectari; quasi delectatio sit secundum seipsam eligibilis. Ergo delectatio est maxime bonum.
Secundam rationem ponit ibi: appositamque etc..
Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Hoc enim apparet circa delectationem, quod apposita cuicumque bono facit ipsum eligibilius. Sicut si apponatur ei quod est iuste agere, vel temperatum esse, auget horum bonitatem. Melior enim est, qui delectatur in operatione iustitiae seu temperantiae.
Et ex hoc volebat concludere, quod delectatio esset optimum, quasi omnibus bonitatem augens.
Secundo ibi: videtur autem etc., ostendit defectum huius rationis. Et dicit, quod praedicta ratio videtur concludere, quod delectatio sit de genere bonorum, non autem quod sit magis bonum aliquo alio. De quocumque enim bono hoc etiam verificatur, quod alteri bono coniunctum, est melius quam si sit solitarium per seipsum.
Deinde cum dicit: tali utique ratione etc., prosequitur opinionem ponentium, delectationem non esse bonum.
Et primo ostendit, quomodo obviant praemissis rationibus. Secundo ponit rationes eorum, quas in contrarium adducunt, ibi, non tamen si non qualitatum etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo ratione superius inducta, ad ostendendum delectationem esse optimum, utebantur ad contrarium. Secundo ostendit, quomodo obviabant aliis rationibus, ibi, instantes autem etc..
Circa primum duo facit. Primo manifestat, quomodo Plato praemissa ratione ad oppositum utebatur; secundo solvit processum Platonis, ibi, manifestum autem etc..
Dicit ergo primo, quod per rationem immediate praemissam Plato, qui erat contrariae opinionis, interimere conabatur, quod dictum est, ostendendo, quod delectatio non est per se bonum. Manifestum est enim, quod delectatio est eligibilior si adiungatur prudentiae. Quia igitur delectatio commixta alteri melior est, concludebat, quod delectatio non sit per se bonum. Illud enim, quod est per se bonum, non fit eligibilius per appositionem alterius.
Circa quod sciendum est, quod Plato per se bonum nominabat id quod est ipsa essentia bonitatis, sicut per se hominem ipsam essentiam hominis. Ipsi autem essentiae bonitatis nihil potest apponi, quod sit bonum alio modo, quam participando essentiam bonitatis.
Et ita quicquid bonitatis est in eo quod additur est derivatum ab ipsa essentia bonitatis.
Et sic per se bonum non fit melius aliquo addito.
Deinde cum dicit manifestum autem etc., improbat Aristoteles processum Platonis.
Manifestum est enim quod secundum hanc rationem nihil aliud in rebus humanis erit per se bonum, cum quodlibet humanum bonum fiat eligibilius additum alicui per se bono. Non enim potest inveniri aliquid in communicationem humanae vitae veniens quod sit tale, ut scilicet non fiat melius per appositionem alterius.
Tale autem aliquid quaerimus, quod scilicet in communicationem humanae vitae veniat. Qui enim dicunt delectationem esse bonum, intendunt eam esse quoddam humanum bonum, non autem ipsum divinum bonum, quod est ipsa essentia bonitatis.
Deinde cum dicit: instantes autem etc., ostendit quomodo Platonici obviabant rationibus eudoxi probantibus delectationem esse bonum.
Et primo quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte ipsius delectationis; secundo quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte contrarii, ibi,... Videtur autem etc..
Obviabant autem primae rationi interimendo istam: bonum est quod omnia appetunt.
Sed Aristoteles hoc improbat dicens, quod illi qui instant rationi eudoxi dicentes quod non est necessarium esse bonum id quod omnia appetunt, nihil dicere videntur.
Illud enim quod videtur omnibus dicimus ita se habere; et hoc habetur quasi principium. Quia non est possibile quod naturale iudicium in omnibus fallat; cum autem appetitus non sit nisi eius quod videtur bonum, id quod ab omnibus appetitur omnibus videtur bonum. Et sic delectatio quae ab omnibus appetitur est bona.
Ille autem qui hoc quod ab omnibus creditur interimit, non dicit totaliter credibiliora. Posset enim sustineri illud quod dicitur, si sola ea quae sine intellectu agunt, sicut bruta animalia et homines pravi appeterent delectationes; quia sensus non iudicat bonum nisi ut nunc: et sic non oporteret delectationem esse bonum simpliciter, sed solum quod sit bonum ut nunc. Sed cum etiam habentes sapientiam appetant aliquam delectationem, omnino non videntur aliquid verum dicere.
Et tamen, si omnia quae agunt sine intellectu appeterent delectationem, adhuc esset probabile quod delectatio esset quoddam bonum: quia etiam in pravis hominibus est quoddam naturale bonum quod inclinat in appetitum convenientis boni; et hoc naturale bonum est melius quam pravi homines, inquantum huiusmodi. Sicut enim virtus est perfectio naturae, et propter hoc virtus moralis est melior quam virtus naturalis, ut in sexto dictum est; ita cum malitia sit corruptio naturae, bonum naturale est melius, sicut integrum corrupto. Manifestum est autem quod secundum id quod ad malitiam pertinet pravi homines diversificantur.
Sunt enim malitiae sibiinvicem contrariae. Et ideo id secundum quod omnes pravi conveniunt, scilicet delectationem appetere, videtur magis ad naturam quam ad malitiam pertinere.
Deinde cum dicit: non videtur autem etc., ostendit quomodo obviabant rationi quae sumebatur ex parte tristitiae. Dicebant enim quod non sequitur, si tristitia est malum, quod propter hoc delectatio sit bonum. Quia invenitur quod malum opponitur non solum bono sed etiam malo: sicut audacia non solum fortitudini, sed etiam timiditati; et ambo scilicet bonum et malum, opponuntur ei quod neque est bonum neque malum, sicut extrema opponuntur medio. Est autem aliquid tale secundum suam speciem consideratum, sicut levare festucam de terra vel aliquid huiusmodi.
Sed hunc processum Aristoteles improbans dicit, quod non dicunt male quantum ad istam oppositionem mali ad malum: sed tamen non dicunt verum in proposito.
Non enim tristitia opponitur delectationi sicut malum malo. Si enim ambo essent mala, oporteret quod ambo essent fugienda, sicut enim bonum inquantum huiusmodi, est appetibile; ita malum inquantum huiusmodi, est fugiendum. Si autem neutrum eorum esset malum, neutrum esset fugiendum vel similiter se haberet circa utrumque. Sed nunc omnes videntur fugere tristitiam tamquam malum, et appetere delectationem tamquam bonum. Sic ergo opponuntur adinvicem sicut bonum et malum.