DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria furnus et clibanus.
Fumus, generis masculini, qui derivatur a farre, quoniam panis ex eo factus, ibi coquitur. Assigna ut intra de clibano.
Maria dicitur clibanus. Clibanus, qui dicitur a clivo, ab eo scilicet quod in erectione sit collectus : clivum enim idem est quod flexuosum. lufiexuositate
humilitas signatur. Per clibanum intelligo gi potest uterus virginalis. Unde super illud Levitici, II, 4 : Cum obtuleris sacrificium coctum in clibano, dicit Glossa : " Uterus beatae Virginis clibanus. " Item, super illud Levitici, VII,9 : Omne sacrifi-
cium similae, quod coquitur in clibano, etc, dicit Glossa : " In quo signat partum Virginis. " Sicut enim clibanus primo ignem, deinde panes suscipit : sic uterus Virginis primo ignem, id est, Spiritum sanctum, secundo panem vitae, id est, Filium Dei suscepit. Et hic ordo designatus est ibi : Spiritus sanctus superveniet in te, hoc primo : et virtus Altissimi obumbrabit tibi , hoc secundo. Vel etiam dici potest, quod simul et semei et ignem suscepit et panem, id est, Christum, qui ignis consu- mens est , et qui panis est vivus qui de caelo descendit . Decoctus autem fuit hic panis igne charitatis ipsius, et hoc novem mensibus, et in nativitate eductus est de clibano. Unde Filius dicit Patri : Tu es qui extraxisti me de ventre , etc. Iterum autem fuit quasi recoctus in clibano, id est, in ardore passionis, ut esset panis bis coctus, qui competit tendentibus ad supernam Jerusalem in navi paenitentiae. Comeditur autem quotidie in sacramento, sed non competit nisi veris peregrinis.