In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et dixit mihi, " scilicet, satisfaciens meo desiderio : " Hi sunt. " Quasi diceret : Tales qui sunt in tribulatione, vere sunt, quia Christus cum eis est. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione.
" Qui venerunt. " Haymo dicit quod ly " venerunt, " accipitur hic pro praesenti, praeterito, et futuro, id est, qui veniunt, venerunt, et venient, " ex magna tribulatione, " id est, de adversitatibus hujus mundi, in quo sunt multae tribulationes justorum , scilicet, cordis, et corporis. Nota : Est tribulatio magna in mundo, major in purgatorio, maxima in inferno.
" Et laverunt stolas suas, " id est, animas et corpora quibus quasi vestibus induuntur animae, id est, mundaverunt in hac vita ab omnibus sordibus peccatorum, primo per baptismum, postea per paenitentiam : " et dealbaverunt eas, " id est, cum albae essent per innocentiam, magis albas fecerunt, " in sanguineAgni, " id est, in tide et imitatione Passionis Christi.
Sed quomodo dicit : " Dealbaverunt in sanguine, " cum sanguis non sit albus, sed rubeus? Responsio. Hoc dicit, quia sanguis per multam decoctionem fit lac, sicut patet in naturali generatione lactis, quando generatur ex sanguine in mamillis : et ideo quia sanguis Christi maxime fuit decoctus igne Passionis, ideo dicitur habere naturam lactis cujus est albificare. Nota, quod illud verbum non pertinet ad martyres solum, sed ad electos omnes.
" Laverunt stolas suas, etc. " Unde Beda : " Non de solis martyribus dicit." Illi enim sanguine proprio lavantur : Ecclesiam autem totam sanguis Jesu Christi Filii Dei mundat ab omni delicto: unde sensus est : " In sanguine Agni, " id est, in fide sanguinis, hoc est, Passionis.
" Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus : et qui sedet in throno, habitabit super illos. "
Hic ostenditur quod tribulatio est via ad gloriam.
Et dicuntur duo. Primo, dicit eos frui omni bono : secundo, carere omni malo, ibi, v. 16 : " Non esurient. "
Fruitio consistit in tribus : in visione, laude, et amore. Visio ibi tangitur : " Ideo sunt ante thronum Dei. " Laus, ibi, " Serviunt ei. " Amor, ibi, " Et qui sedet. "