CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De remotione erroris qui potest esse circa hoc quod dictum est, quod falsum accidit propter hypothesim.
Cum autem hypothesis aliquando sit vera, et dictum est quod falsum accidit propter hypothesim, ne aliquis credat ex vero falsum aliquando accidere, ideo scire oportet quod falsa oratio conclusa in aliquo syllogismo sive simpliciter unosive non simpliciter uno, fit et concluditur propter aliquod primum falsum in praemissa suppositum. Et hoc sic probatur: quia omnis syllogismus aut fit ex duabus propositionibus si est simpliciter unus, aut ex pluribus si non est simpliciter unus, sed compositus ex principali syllogismo et prosyllogismis : talis enim syllogismus uno fine ultimae conclusionis unus dicitur, sicut in praehabitis determinatum est. Si ergo est simpliciter unus et ex duabus propositionibus si conclusio est falsa, necesse est aut alteram aut utramque falsam esse: et hoc ideo quia
(sicut in ante habitis probatum est) ex veris propositionibus utrisque non erit falsus syllogismus, hoc est, falsum concludens. Si vero ex pluribus erit compositus syllogismus, ex syllogismo scilicet et prosyllogismis, ut si c quidem conclusio probetur per a et b syllogismum, et hic syllogismus a et b per d e duas propositiones prosyllogismi, et d e probentur per propositiones iterum alterius prosyllogismi, quae sint scilicet f una et sig. altera, si ultima conclusio est falsa, necesse est quod superiorum aliquid (hoc est, praemissarum) in aliquo prosyllogismorum sit falsum : et propter hoc quod praemissa falsa est, etiam oratio conclusa est falsa : quia a et b quae sunt praemissae principalis syllogismi concluduntur, quae superiora sunt in praemissis prosyllogismorum, sicut si concludatur a per d e duas propositiones unius prosyllogismi probantis majorem, et B minor probetur per F G praemissas alterius prosyllogismi concludentis minorem : et ideo propter illa quae in prosyllogismis sunt, aliquid quod falsum est accidit, et falsum quod concluditur.
Sophistice autem opponitur contra hoc : quia videtur ex possibilibus veris sequi falsum impossibile, sic, omnis homo est albus : nullus homo est albus: quae ambae sunt possibiles et aliquando possunt fieri verae : sequitur quod nullus homo est homo : quae nunquam potest fieri vera. Sed ad hoc dicendum quod ex veris et compossibilibus nunquam sequitur falsum, sed ex possibiliter veris et non compossilibus nunquam sequitur verum : istae autem, omnis homo est albus, nullus homo est albus, sunt incompossibiles.
Adhuc autem notandum quod de oratione falsa secundum quod ex ea sequitur verum, determinatum est in principio hujus secundi libri : hic autem tactum est de oratione falsa ex incidenti, scilicet in quantum falsum aliquando non accidit propter hypothesim, eo quod hypothesis est vera aliquando.