CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad primum. Hic Doctor praemittit aliqua. Primum quod sicut in intellectu sunt duo actus assehtietidi alicui vero complexo, etc.
Adverte quod aliud est cognoscere principium et aliud assentire, forte enim aliquando ista separantur; verum tamen est quod intellectus cognitio principio noto ex terminis assentit necessario, ut infra patebit, sed non omni propositioni cognitae non evidenti ex terminis, neque ex principio necessario assentit ut vere vel ut false, sed de hoc alias erit quaestio. Assensus vero voluntatis non videtur differre ab actu quo vult objectum, si enim vult bonum propter se, illud velle dicitur assentire. Similiter dum vult propter aliud, illud velle est simpliciter assentire, non enim volitio distinguitur ab assensu.
(b) Ista similitudo accipitur a Philosopho. Quod in mente est affirmatio vel negatio, id est, in intellectu est cognitio affirmativa vel negativa, sive assensus vel dissensus quo assentit vel dissentit complexo ; et dicitur cognitio affirmativa tantum denominatione extrinseca, eo quod terminatur ad complexum, in se enim formaliter omnis cognitio est incomplexa et simplex, et similiter omnis assensus.
Sequitur: Hoc in appetitu est prosecutio et fuga, id est, volitio qua vult, et nolitio qua odit. Et sicut in mente est affirmatio propter se et propter aliud, id est, assensus quo assentit vero propter se ut principio, et assensus quo assentit vero, puta conclusioni propter aliud, sive cognitio propter se et propter aliud, quae dicitur propter se vel propter aliud, ex hoc quod terminatur ad complexum quod est cognitum propter se, id est, cujus cognitio sive cujus evidentia non est propter aliud complexum, sed tantum dependet a terminis ; vel ex hoc quod terminatur ad complexum, propter aliud complexum cognitum vel evidens.
Sequitur : Ra in appetitu est dupliciter
prosecutio vel adhaesio propter se et propter aliud, id est, volitio propter se vel propter aliud, et talis volitio dicitur propter se vel propter aliud tantum denominatione extrinseca, ex hoc quod elicitur a voluntate circa objectum, quod vult propter se vel propter aliud.
(c) Est tamen hic duplex differentia, scilicet inter assensum intellectus et assensum voluntatis, prima, quia illi duo assensus intellectus, scilicet propter se et propter aliud, distinguuntur ex natura objectorum, sunt enim alteri propter aliam et aliam evidentiam illius et illius veri, et ideo habent distincta objecta, ipsos causantia, ita quod evidentia sive veritas propter se causat assensum propter se ; et evidentia sive veritas propter aliud ut veritas conclusionis quae est propter principium, causat alium assensum propter aliud ; vel notitia principii causat assensum propter se et notitia conclusionis quae dependet a notitia principii, causat assensum propter aliud; modo evidentia conclusionis est alterius rationis ab evidentia principii, similiter notitia conclusionis demonstratae est alterius rationis a notitia principii, ut supra patuit. Sed assensus voluntatis propter se et propter aliud non habent distinctionem ab objectis, quia licet unum objectum sit ex natura rei volibile propter aliud ut omne ens creatum, et aliud objectum sit ex natura rei tantum volibile propter se, et repugnet sibi ex natura rei, quod sit propter aliud volibile, sicut primum ens, ut probat Doctor in 4. dist. 49. tamen voluntas potest velle illud propter aliud, creatura propter se, et hoc ex libertate voluntatis ; et sic isti actus habent (denominatione extrinseca) a voluntate distinctionem, sic vel sic acceptante objectum. Sicut enim potest libere velle, ita potest sic vel sic velle, scilicet referendo vel non referendo ad aliud ; et loquor de modo volendi, pertinente ad voluntatem, sicut est velle propter se vel propter aliud, intense vel remisse et hujusmodi, non autem de modo volendi qui simpliciter se tenet ex parte objecti, quia non potest ex se frui una persona clare visa non fruendo alia, ut supra patuit.
(d) Secunda differentia est, quia inter assensum propter se et propter aliud respectu intellectus, nullum cadit medium, id est, nullus assensus medius, quia non est evidentia media quae non sit, nec propter se, nec propter aliud: omnis enim propositio necessaria est simpliciter evidens, vel propter se vel propter aliud. Patet discurrendo in omnibus : Omnis etiam propositio contingens est praecise evidens ex visione terminorum et unionis eorum, ut supra patuit in q. 3. prologi, et licet inter contingentes detur ordo (ut supra patuit) tamen proprie loquendo nulla est evidens propter aliud, et sic intellectus necessario assentit illi ex sola visione et unione terminorum ; sed in voluntate praeter illos assensus potest esse assensus, nec propter se, nec propter aliud, et hoc probat Doctor.
(e) Voluntas autem circa tale ostensum se potest habere. Hic intendit probare quod voluntas potest assentire alicui bono. puta diligendo illud absolute, ita ut non diligat nec propter se nec propter aliud, et tamen talis dilectio non erit inordinata, praesertim si tale bonum ostendatur a ratione ut in se bonum absolute, ita quod primo ratio dictet tale bonum esse diligendum, non dictando an propter se, an propter aliud ; sed postea ratio ex imperio voluntatis potest ulterius inquirere, an tale bonum sit propter se vel propter aliud diligendum ? et cum ista opinione concordat Aureolus lib. 1. dist. 1. quaest. 3. et similiter Occhain lib. 1 , dist. I. et multi alii.
Ad rationem Doctoris respondet Gregorius de Arimino in primo d. 1. q. 1. art. 1. concedendo quod aliquid potest absolute ostendi voluntati ut bonum, et quod voluntas potest illud diligere . Sed dicit quod illud necessario diligitur vel propter se vel propter aliud, licet non dictetur a ratione ipsum esse diligendum, aut propter se aut propter aliud, sicut etiam aliquid potest absolute apprehendi absque hoc quod dictetur ipsum esse diligendum vel odiendum, et tamen voluntas non potest habere actum circa illud, nisi diligendo vel odiendo. Sed salva semper reverentia tanti viri, exemplum non videtur ad propositum, quia omnis operatio voluntatis, vel est velle vel est nolle, ut patet: est ergo impossibile, voluntatem habere aliquem actum circa objectum, nisi volendo illud vel diligendo,quod idem est, vel nolendo illud sive odiendo, quod idem est, sed non est sic de propter se vel de propter aliud. Nam si ratio ostendit aliquod bonum esse diligendum, et tamen non dictet illud esse diligendum, aut propter se aut propter aliud, non video quando voluntas absolute possit velle illud, quoniam velle propter se vel propter aliud, necessario praesupponit ipsum velle, sed non e contra, ideo exemplum ejus non est ad propositum. Negaretur etiam, quod ratio posset ostendere aliquod bonum voluntati, et non dictet illud esse diligendum vel odiendum, quia quaero, aut ratio cognoscit illud bonum esse diligendum vel non diligendum, aut non cognoscit. Si primo modo, talis cognitio ex quo est vere practica, necessario dictat tale bonum esse diligendum vel odiendum (ut patuit supra in q. ultim. prolog.) Si secundo modo, non video tunc quod voluntas possit illud diligere vel odire, nisi sibi ostendatur sub ratione diligibilitatis vel odibililatis.