IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ultimo quaero utrum omnes, etc. Postquam superius egit de effectu hujus
Sacramenti, quantum ad gratiam et remissionem culpae, hic consequenter quaerit de perfectione illius effectus, et speciatim gratiae : an scilicet aequalis sit in omnibus: nam de remissione peccati et poenae non agit, quia illa est aequalis, nisi varietur status subjecti, quoad peccata operis plura vel pauciora : Illi enim, qui plus debet, plus etiam dimittur, Lucae 7. Adducit sententiam Richardi hac dist. quaest. 3. in corpore, quantum ad effectum minuendi fomitem per gratiam baptismalem, eamque declarat, et bene, quomodo contingat remissio fomitis quantum ad effectum ne trahat in consensum; et hoc est mortificare membra, reprimere hominem inferiorem, et non consentire legi membrorum. Et hinc Patres ad hunc effectum definiunt necessariam esse gratiam Dei, quia rebellio fomitis consistens in appetitu sensitivo, et prava inclinatione voluntatis, est infirmitas, quam incurrit liberum arbitrium ex peccato, ad faciendum bonum, quae per gratiam sublevatur, ut vincat concupiscentiam malam, sequendo legem et rationem. De his fusius agitur in materia de gratia et auxiliis. Sacramentum autem regenerationis non solum tribuit gratiam sanctificantem, seu alios habitus supernaturales fidei, spei et charitatis, quibus datur posse operari ad salutem, quantum ad elevationem potentiae, sed etiam tribuit specialia auxilia ad reprimendum fomitem, ut insinuant Patres, quos supra citavimus, agentes de necessitate et efficacia Baptismi et renovatione per ipsum facta, quam fuse Cyprianus in seipso fuisse declarat, et maxime ad propositum libertatis a concupiscentiis.
Prima ergo conclusio Doctoris in hac quaestione est, remitti fomitem, hoc est, minui per baptismalem gratiam, et modus quo id fieri declarat, est, ex doctrina Patrum, qui ad hoc statuunt necessitatem gratiae Christi, ut observetur lex, vincantur concupiscentiae, et tentatio, quae resistunt operi in exercitio. Hic autem effectus fomitis in adultis valet, in infantibus sopitur, quia nondum habent usum arbitrii, et in quibus remissio fomitis per gratiam intelligenda est, quantum ad potestatem et vires, non pro tunc exercendas, et quantum ad gratiam habitualem, non autem actualem datam pro tunc, sed pro tempore congruo recipiendam virtute Sacramenti percepti, quando scilicet pervenient ad usum rationis. Exemplum adductum a Doctore satis commodum est, quia ut ait Augustinus 83. quaestionum quaest. 36. Perfectio charitatis est diminutio cupiditatis, etc.