QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum, sumendo id de quo est scientia stricte, juxta secundam distinctionem, de ente per accidens primo modo, non est scientia una specie, quia non est causa unius passionis specie. Secundum, sumendo ly de quo, large, idem dicendum. Tertium, scientia una genere proximo potest esse de ente per accidens, s.imendo etiam proprie ly de quo, et ratio satis est clara. Quartum, de ente per accidens secundo modo qua tale, non potest osse scientia necessaria,quia esset falsa cum illa accidentalitas raro contingat: de re tamen sic eveniente absolute considerata, potest esse scientia necessaria, sed tunc non est ens per accidens.Quintum,sumendo scientiam pro notitia certa, etiam non necessaria non videtur esse de effectibus fortuiti sdependentibus a voluntate mutabili, quia nec de effectibus talibus etiam intentis datur determinata certitudo ; optime ostendit pluviam sub Cane futuram esse scibile, quia id fortuitum non est, sed habet suas causas naturales necessarias. Vide Ant. Andr. hic,q. 4. et 5.quia ista nonnihil clarius ponit.
His praedictis, ad quaestionem dicendum est, quod loquendo de ente per accidens primo modo, et accipiendo de quo, proprie, de tali non est scientia per se una, unitate speciei, quia cum totum illud non sit aliquod unum ens, non poterit per se esse causa alicujus unius passionis; et de tali nihil demonstratur, nisi per alterum conceptum quem includit, et ita illi conceptui per se inest tale demonstratum, non autem toti, nisi per accidens: ergo scientia una specie, quae est conclusionis demonstratae, non est per se, nisi de conceptu altero in tali ente. Eodem modo si de quo, accipiatur communiter, potest simili ratione probari, quod de ipso non est scientia per se, quia nullum subjectum potest includere aliquam causam per se, quae sit proprium medium demonstrandi de ipso, nisi alterum conceptum, et ita non totum nisi per accidens. Si autem accipiatur scientia una, genere proximo, illa autem potest aliquo modo per se esse de ente per accidens, accipiendo de quo, proprie, quia enim tale ens est aliquo modo unum intelligibile, scilicet unico actu, qui per se est ejus, ut objecti, licet non sit per se unus, natus est etiam ei correspondere habitus, per se ex talibus generatus actibus, licet ille habitus non sit ita unus, sicut ille, qui esset alterius partis tantum. Tale autem totum multas passiones potest includere, quas simul neutra pars per se includit, licet nullam includat, nisi ratione alterius partis, ut supra dictum est: ergo habitus proprius istius totius, virtualiter inclinat ad omnes istas passiones sciendas de isto toto, licet per accidens, scientiis specie distinctis: ergo omnes illae scientiae virtualiter continentur in habitu, qui est per se correspondens enti per accidens, et ita habebunt unitatem in genere proximo, licet non tantam, sicut istae quae includuntur in habitu correspondenti uni conceptu quidditativo.
Quod si dicatur, lineam visualem nullo uno actu intelligi, sed diversis, ex quibus relinquuntur habitus diversi, alter lineae, alter visu ali tatis, quorum uterque virtualiter inclinat ad speculandum illa de suo proprio objecto, quae in illo objecto virtualiter includuntur, ut sic. Sicut nulla scientia una specie, est de toto, nisi per accidens, sic nullus unus habitus virtualiter includit illas, quae sunt de una parte et alia: si inquam, sic dicatur, non video qualis unitas potest assignari scientiae subalternatae, ut musicae, vel perspectivae, nisi unitas aggregationis, quod videtur inconveniens, et potest caveri, si via supraposita de scientia una genere teneatur.
De ente per accidens secundo modo, videretur alicui aliter esse dicendum, quod cum ista accidentali tas non respiciat res secundum esse quidditativum, sed tantum secundum esse existentiae, et per comparationem ad causam in fieri, sive in existentia: scientia autem stricte sumpta per demonstrationem simpliciter abstrahit ab actuali existentia, ideo de tali ente per accidens, potest sciri aliquid, et etiam ipsum sciri de alio, scientia tali: quidquid posset sciri de ipso, vel de quo ipsum posset sciri, si esset per se opposito modo isti per accidens, verbi gratia, quod pluat sub Cane, per accidens est secundum Aristotelem in littera text. com. 5. pluvia ista vere habet quidditatem pluviae, sicut pluvia quae est sub Capricorno: ideo quidquid est scibile per medium demonstrativum, aeque est scibile de utroque, tamen nihil scitur sic de tali, inquantum est ens per accidens. Tum, quia nec scitur aliquid pertinens ad existentiam, sed consequens quidditatem, et quoad quidditatem, non est ens per accidens. Tum, quia nihil scitur de ipso, nec ipsum de alio per illam causam, respectu cujus est per accidens, sed per aliquam aliam, quae per se est medium inter extrema. Si autem aliquis negaret de singularibus esse scientiam, tunc cum illa accidentalitas non sit conditio alicujus naturae specificae, inquantum natura, sed tantum sit conditio singularis, et hoc et am in existentia, ut dictum est, esset consequenter dicendum, quod de ente per accidens, nihil est scibile per se, scientia demonstrativa, nec ipsum de alio, sed tantum commune ejus, cui, inquantum scito, extraneatur ista accidentalitas.
Si autem intelligatur de scientia secundo modo, scilicet pro certa notitia per causam, licet non necessariam, talis notitia forte non potest haberi de effectibus dependentibus a voluntate mutabili per causam talem, et per consequens, a majori; nec de effectibus per accidens talis causae, scilicet de fortuitis, potest talis notitia haberi per illam causam, nec per aliquam aliam. Probatio, quia sicut casuale quodcumque, stricte loquendo, est causae alicujus per se effectus naturalis, ita fortuitum,
quando evenit, potest esse per se effectus alicujus potentiae naturalis, quae tamen in agendo subest voluntati, et ideo licet determinate agat quantum est de se, tamen effectus ejus est indeterminatus propter indeterminationem voluntatis moventis istam potentiam: et ita de tali effectu, nec per voluntatem respectu cujus est per accidens, nec per naturalem potentiam inferiorem, respectu cujus est per se, potest notitia certa haberi, quae dicitur scientia secundo modo ; unde talis notitia potest forte haberi de existenti a rerum, ad quarum scilicet existentiam ordinantur causae naturales, quae ut in pluribus natae sunt effectum producere; et sic videtur quaestio propriam difficultatem habere. Et ad intentionem Aristotelis in littera, an scilicet sicut scibile est, pluviam fore sub Capricorno, per causam naturalem ordinatam ad ejus eventum, tamen impedibilem, ita etiam scibile sit, pluviam fore sub Cane ; et hoc supposito, quod causae naturales sibi dimittantur, scilicet quod per virtutem divinam non impediantur, quam suppositionem Aristoteles putavit necessariam. Supposuit etiam, quod voluntas causata non possit eas impedire, licet tamen a se invicem, scilicet una ab alia possint impediri. Et videretur, his positis, dicendum esse secundum Aristotelem quol non potest sciri eventus talis entis per accidens, quia, sicut arguitur in littera, scientia est per causam per se, talis entis non est aliqua per se causa. Potest tamen dici, quod licet ens, inquantum per accidens, non sit scibile, hoc est, non per istam cansam, respectu cujus est per accidens, ut arguit Aristoteles, absolute tamen est scibile, quia per aliam causam a qua provenit, quae respectu ejus est, ut in pluribus, verbi gratia, licet ex comparatione Solis ad Zodiacum, non possit sciri, quod pluat sub Cane, quia sic non habetur causa per se pluviae, tamen ex comparatione alterius planetae ad Solem, vel ad alium planetam, vel ad stellas fixas, vel respectu materiae sic elevatae, vel ex comparatione multorum simul, possunt haec sciri, quae simul concurrentia sunt causa pluviae, ut in pluribus, et sic generaliter in aliis: nihil enim naturale est ens per accidens respectu alicujus, quod non sit per se effectus respectu alicujus alterius, vel aliorum concurrentium. Quod sic probatur, nam omnis causa naturalis sibi dimissa, juxta suppositiones positas, producit effectum, cujus est per se, nisi per aliquam causam naturalem impediatur, quae si impediat, hoc non est, nisi producendo aliquid cujus est per se causa, per quod impediat aliquam causam minus potentem ; aut si secunda non producit, hoc non est, nisi quia tertia causa impedit producendo illud, ad quod illa tertia ordinatur, et in hoc impediendo effectum secundae, et sic de quocumque: aut si omnes concurrentes natae, sunt quodcumque seorsum impedire, quia omnes simul sunt per se causa effectus incompossibilis effectui proprio cujuscumque seorsum, et ita videtur, quod aeque determinata causa est ad eventum cujuscumque naturalis effectus, per quam possit sciri, quia potest sciri ex natura causarum, quae quam vincet, et an omnes quamlibet vincent. Circumscripta ergo omni voluntate cooperante naturae, vel impediente eam, posset absolute concedi, quod nihil omnino evenit nisi a causa per se per quam est scibile secundo modo, et ita nihil per accidens absolute, licet respectu alicujus causae, sit aliquid per accidens: in effectibus tamen per se est aliqua differentia scilicet in simplicitate causae, vel in compositione, id est, concursu multorum, sed etiam ipse concursus determinatus est, et quantum ad causam, et quantum ad effectum, sicut et unumquodque concurrentium, esset determinatum ad proprium effectum: unde nihil videtur valere, quod aliqui ponunt ens per accidens, quia provenit ex concursu causarum suarum, qui concursus est per accidens, quod falsum est, quia ille concursus est per se in causis mere naturalibus, et ita effectus per se simpliciter.