Glossa. Narrata praedicatione cum miraculis unius anni ante quaestionem ioannis factis, transit ad ea quae facta sunt in alio anno, scilicet post mortem ioannis, quando iam in omnibus christo contradicitur; unde dicitur in illo tempore abiit iesus per sata sabbato. Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem quod hic sequitur, sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur a marco et a Luca; sed illi non dicunt in illo tempore: unde fortassis matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit; illi autem recordationis suae: nisi latius accipiatur quod dictum est, in illo tempore, idest quo haec multa et diversa gerebantur; unde concipitur ista omnia post mortem ioannis completa esse. Cum enim ioannes discipulos suos ad christum misisset, creditur post paululum decollatus fuisse: unde cum dicitur in illo tempore, interminatum tempus ponere videtur.
Chrysostomus in Matth.. Quare autem per sata sabbato eos ducebat qui omnia praescivit, nisi quia volebat solvere sabbatum? volebat quidem, sed non simpliciter; ideoque non sine causa id solvit, sed dans occasionem rationabilem, ut et legem cessare faciat, et legem non offendat: et ideo hic, ut Iudaeos mitiget, naturae necessitatem praemittit; et hoc est quod dicitur discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. Quamvis in peccatis quae manifesta sunt, nulla sit excusatio: neque enim occidens, ad sui excusationem potest furorem praetendere, neque qui adulterat, concupiscentiam, sed nec ullam aliam causam, hic tamen famem inducens, discipulos ab omni accusatione liberat. Hieronymus. Ut autem in alio evangelista legimus, propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum; et ideo quasi homines esuriebant.
Quod autem segetum spicas manibus confricant, et in eisdem consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed simplicem cibum quaerentium.
Chrysostomus in Matth.. Tu autem admirare discipulos, qui ita erant oppressi quod nullam corporalium habebant curam, sed contemnebant carnalem mensam; et fame oppugnabantur, nec tamen desistebant a christo: nisi enim eos cogeret vehementer esuries, nequaquam hoc fecissent. Quid autem Pharisaei ad hoc dicerent, subditur Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. Augustinus de oper. Monach.. De sabbato autem potius quam de furto discipulos domini Iudaei calumniati sunt: quia populo Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullum tenerent, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent.
Hieronymus. Nota vero quod primi apostoli salvatoris litteram sabbati destruunt adversus ebionitas, qui cum ceteros recipiant apostolos, Paulum tamquam transgressorem legis repudiant. Deinde ad excusationem eorum subditur at ille dixit eis: non legistis quid fecerit David, quando esuriit? ad confutandam siquidem calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae: quando David fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab Abimelech sacerdote susceptus postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit eis consecratos panes, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et Levitis: melius arbitratus de famis periculo homines liberare, quam deo sacrificium offerre: hostia enim deo placabilis est hominum salus. Opponit ergo dominus, et dicit: si et David sanctus est, et Abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, et legis utrique mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in ceteris? quamquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant; illi panes comederunt leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus requisitus in convivio fugit ex aula regia.
Chrysostomus in Matth.. Excusans autem discipulos, David in medium adducit. Etenim multa prophetae huius erat gloria apud Iudaeos. Nec potest responderi, quod David propheta erat: quia nec propter hoc ei licebat, sed sacerdotibus solis. Tanto autem magis discipulos ab accusatione liberat, quanto maior invenitur qui hoc fecit, sed etsi David propheta erat, non tamen qui cum ipso erant.
Hieronymus. Observa tamen, quod panes propositionis nec David nec pueri eius acceperunt, antequam mundos se a mulieribus esse responderint. Chrysostomus in Matth.. Sed dicet aliquis: quid est exemplum hoc ad id quod quaeritur? non enim David sabbatum transgressus est. Sed in hoc ostenditur christi sapientia, qui exemplum fert sabbatis maius. Neque enim est aequale transgredi sabbati diem, quod multoties factum est, et sacram illam tangere mensam, quod nulli fas erat. Deinde rursus et aliter solvit, principaliorem inducens solutionem, cum dicit aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Hieronymus. Ac si diceret: calumniamini discipulos meos cur sabbato spicas triverint, famis necessitate cogente, cum ipsi sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes; et iuxta alterius evangelii fidem, circumciditis parvulos in sabbato, ut dum aliam legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem leges dei sibi contrariae sunt; et prudenter, ubi discipuli sui argui poterant transgressionis, et Abimelech et David dicit exempla sectantes; veram autem, et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant. Chrysostomus in Matth.. Ne autem mihi dicas, quoniam afferre in medium alium peccantem, non est erui ab accusatione: cum enim non accusatur qui fecit, excusatio fit circa id, quod factum est. Verum hoc non sufficit, sed quod maius est dixit quod sine crimine sunt.
Vide autem quanta posuit. Locum, ubi dicit in templo; tempus, cum dicit sabbatis; legis remissionem, cum dicit violant, et non solum solvunt; et quod non solum liberantur a poena, sed a culpa liberati sunt: unde dicit sine crimine sunt.
Neque autem hoc secundum simile est priori quod dixerat de David; illud enim et semel factum est, et a David non sacerdote, et necessitatis causa fuit; hoc autem secundum singulo sabbato, et a sacerdotibus, et secundum legem. Et ideo non secundum veniam, ut in primo exemplo; sed secundum legem sunt discipuli ab accusatione liberati. Sed numquid discipuli sunt sacerdotes? immo sunt sacerdotibus maiores: ipse enim aderat, qui templi est dominus, qui veritas est, et non typus: et ideo subditur dico autem vobis, quia templo maior est hic. Hieronymus.
Hic non pronomen, sed adverbium loci legendum est, quod maior templo sit locus qui dominum templi teneat. Augustinus de quaest. Evang..
Notandum autem, unum exemplum datum esse regiae potestatis de David, alterum sacerdotalis, de his qui propter ministerium templi sabbata violant; ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat, qui verus rex et verus sacerdos est.
Chrysostomus in Matth..
Deinde, quia grave audientibus videbatur esse quod dixerat, rursus convolat ad misericordiam, sermonem cum quadam vehementia inducens, cum dicit si autem sciretis quid est misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Hieronymus. Quid autem est misericordiam volo, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem dicit nunquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est; et est sensus: si misericordiam comprobastis Abimelech, eo quod periclitantem fame David refocillavit, quare meos discipulos condemnatis? chrysostomus in Matth.. Vide autem rursus qualiter ad veniam ducens sermonem, discipulos rursus venia superiores ostendit in hoc quod dicit eos innocentes; quod quidem supra et de sacerdotibus dixerat. Deinde et aliam causam dicit quare sunt innocentes, dicens dominus est filius hominis etiam sabbati. Remigius. Filium autem hominis seipsum appellat; et est sensus: ille quem vos purum hominem putatis, deus est omnium creaturarum dominus, et etiam sabbati; et ideo potest legem mutare pro sua voluntate, quia fecit eam. Augustinus contra faustum.
Discipulos autem suos vellere spicas sabbato non prohibuit, ut inde convinceret et praesentes Iudaeos et futuros Manichaeos, qui herbam non evellunt, ne homicidium perpetrent.
Hilarius in Matth.. Mystice autem in principio est contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: in illo tempore, quo scilicet deo patri gratiam, data gentibus salute, confessus est. Ager autem mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem: ergo sabbato in agrum profectus in legis otio, domini progressus in hunc mundum est; esuries fames est salutis humanae.
Rabanus. Spicas vellunt dum singulos homines a terrena intentione retrahunt; fricant dum a concupiscentia carnis mentes exuunt; grana comedunt dum emendatos in corpus ecclesiae traiciunt. Augustinus de quaest. Evang..
Nullus autem transit in corpus christi nisi carnalibus spoliatus fuerit indumentis, secundum illud apostoli: exuite vos veterem hominem. Glossa.
Sabbato hoc agunt, scilicet spe quietis aeternae, ad quam alios invitant. Rabanus.
Item ambulant per sata cum domino, qui in Scripturarum meditatione delectantur; esuriunt dum panem vitae, idest dei amorem, in eis invenire desiderant; vellunt spicas et terunt dum testimonia discutiunt, donec inveniant quod latebat in littera; et hoc, sabbato, dum a turbis cogitationibus vacant. Hilarius.
Pharisaei, qui penes se clavem caelorum esse existimabant, illicita agere discipulos arguunt; quos dominus factorum, in quibus sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit; atque ut ostenderet omnium rerum efficaciam, speciem futuri operis continere, adiecit si autem sciretis quid est misericordiam volo: opus enim salutis nostrae non in sacrificio legis, sed in misericordia est; et lege cessante, in dei bonitate salvamur.
Cuius rei donum si intellexissent, nunquam condemnassent innocentes, idest apostolos suos, quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante, universis per eos misericordiae novitas subveniret.