Forma artificialis, est causa aliquod principium naturale, et propter hoc artifex non operatur nisi per res naturales quas adhibet ad aliquam actionem, vel ad aliquem ordinem. Sic igitur artifex. In hoc autem consistit / pertinet ad / fieri ipsius artificiati. Artifex igitur non est causa / nisi fieri / artificiatorum nisi quantum ad fieri. Cessante autem eius actione cessat ipsum fieri artificiatorum, cuius est per se causa.
Cessante ergo operatione eius quod est per se causa ipsius / rei cessa- / esse oportet quod res esse desinat. Si igitur / quod igitur res conservantur in esse est ex hoc quod deus suam / operationem / actionem / continuat qua rebus dat esse. Item. Effectus inductus ab aliquo agente / qui non est natura nec pars naturae / per motum perseverat in recipiente, cessante motione agentis, si sit natura vel pars naturae recipientis, sicut species equi in equo genito, et etiam anima, quae est pars speciei, cum per eundem modum iam sit in genito quo est vel fuit in generante. Similiter etiam est si effectus inductus sit aliquid / causatum consequens ut principium / consequens quasi principium vel naturam ipsam vel aliquam partem eius, sicut calor impressus / ab ign- / a generante in igne generato. Cum autem recipiens non potest / ipsum / effectum recipere aliquo praedictorum modorum, sed solum in natura recipientis est ut sit in potentia ad ipsum, impossibile est quod effectus permaneat in recipiente nisi continuetur actio agentis, quia quod est in potentia non est actu nisi per ens actu: sicut patet quod lumen non recipitur in diaphano neque sicut natura aut pars naturae ipsius, neque sicut proprietas principia naturae consequens, sed diaphanum in sua natura est solum in potentia ad lumen, et ideo nunquam lumen remanet in aere nec in aliquo diaphano nisi praesente illuminante. Patet autem ex supra dictis quod / esse / ipsum esse non est natura sive quidditas alicuius creati neque pars quidditatis, sed ipsa substantia rei creatae in sua natura considerata / est ut / comparatur ad esse ut potentia ad actum. Unde et partes substantiae in rebus compositis dicuntur principia essendi inquantum sunt principia substantiae compositae cuius actus est esse, sicut si diceretur quod est principium diaphanitatis esse principium lucendi. Impossibile est igitur quod esse remaneat in rebus / nisi / remota actione dantis esse, quod est deus, ut ex praemissis patet.
Est igitur deus conservans res in esse.
Sed naturalia # effectus # in agente # eorum # absente # opinionem # in # ex divina voluntate dependeat # quandoque # cum causa # ab- # dixerunt # ponerent # conservante suum esse nisi # corporalia # desit- # compleret # istum articulum pone supra ante duo folia, ad tale signum # figura.
Quaere infra post duo folia ad tale signum # figura # hoc autem ostenso manifestum est quod etsi / deus / sit universi esse actor / deus /, non tamen excluditur quin secunda agentia in esse producant inquantum agunt in virtute causae primae, quae proprie est causa essendi. Sicut enim instrumentum inducit effectum principalis agentis ut est motum ab ipso, ita secunda agentia inducunt per suas actiones effectum primi agentis inquantum agunt in virtute ipsius, et proprios effectus inquantum agunt secundum virtutes suas naturas consequentes.
Quod autem omnes causae creatae non dant esse nisi inquantum agunt in virtute primi agentis scilicet dei, ex his manifestum est. Quando enim.