Non tamen si non qualitatum etc..
Postquam philosophus removit obviationes Platonicorum ad rationes eudoxi hic ponit rationes eorum contra ipsam positionem eudoxi. Et circa hoc duo facit.
Primo proponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit de genere bonorum.
Secundo ponit rationes ad ostendendum quod delectatio non sit per se et universaliter bonum, ibi, manifestare autem videtur etc..
Et quia primae rationes falsum concludunt, ideo Aristoteles simul ponendo eas, destruit eas. Ponit ergo circa primum quatuor rationes.
Quarum prima talis est. Bonum videtur ad genus qualitatis pertinere: quaerenti enim quale est hoc, respondemus, quoniam bonum. Delectatio autem non est qualitas; ergo non est bonum.
Sed hoc Aristoteles removet dicens: quod non sequitur, si delectatio non sit de genere qualitatum, quod propter hoc non sit de genere bonorum, quia etiam operationes virtutis et ipsa felicitas, quae manifeste sunt de genere bonorum, (non sunt qualitates)p bonum enim dicitur non solum in qualitate, sed etiam in omnibus generibus, sicut in primo dictum est.
Secundam rationem ponit ibi: dicunt autem etc..
Et primo ponit ipsam rationem Platonicorum: dicebant enim quod esse bonum est determinatum, ut patet ex his quae supra in nono dicta sunt. Delectatio autem, ut dicunt, est indeterminata. Quod probabant per hoc quod recipit magis et minus. Et sic concludebant quod delectatio non esset de genere bonorum.
Secundo ibi, siquidem igitur etc., destruit huiusmodi processum. Circa quod considerandum est, quod dupliciter aliquid recipit magis et minus. Uno modo in concreto.
Alio modo in abstracto. Semper enim dicitur aliquid magis et minus per accessum ad aliquid unum vel per recessum ab eo; quando igitur id quod inest subiecto est unum et simplex, ipsum quidem in se non recipit magis et minus.
Unde non dicitur magis et minus in abstracto.
Sed potest dici magis et minus in concreto, ex eo quod subiectum magis et minus participat huiusmodi formam.
Sicut patet in luce, quae est una et simplex forma. Unde non dicitur ipsa lux secundum magis et minus. Sed corpus dicitur magis vel minus lucidum, eo quod perfectius vel minus perfecte participat lucem.
Quando autem est aliqua forma quae in sui ratione importat quamdam proportionem multorum ordinatorum ad unum, talis forma etiam secundum propriam rationem recipit magis et minus. Sicut patet de sanitate et pulchritudine; quorum utrumque importat proportionem convenientem naturae eius quod dicitur pulchrum vel sanum. Et quia huiusmodi proportio potest esse vel magis vel minus conveniens, inde est quod ipsa pulchritudo vel sanitas in se considerata dicitur secundum magis et minus. Et ex hoc patet quod unitas secundum quam aliquid est determinatum est causa quod aliquid non recipiat magis et minus. Quia ergo delectatio recipit magis et minus, videbatur non esse aliquid determinatum et per consequens non esse de genere bonorum.
Aristotiles igitur huic obviando dicit quod, si Platonici iudicant delectationem esse aliquid indeterminatum ex eo quod recipit magis et minus in concreto, videlicet per hoc quod contingit aliquem delectari magis et minus, erit idem dicere circa iustitiam et alias virtutes, secundum quas aliqui dicuntur esse aliquales magis et minus. Sunt enim aliqui magis et minus iusti et fortes. Et idem etiam accidit circa actiones. Contingit enim quod aliquis agat iuste et temperate magis et minus.
Et secundum hoc, vel virtutes non erunt de genere bonorum, vel praedicta ratio non removet delectationem esse de genere bonorum.
Si vero dicant delectationem recipere magis et minus ex parte ipsarum delectationum: considerandum est ne forte eorum ratio non referatur ad omnes delectationes, sed assignent causam quod quaedam delectationes sunt simplices et immixtae, puta delectatio quae sequitur contemplationem veri, quaedam autem delectationes sunt mixtae, puta quae sequuntur contemperantiam aliquorum sensibilium, sicut quae sequuntur harmoniam sonorum, aut commixtionem saporum, seu colorum.
Manifestum est enim, quod delectatio simplex secundum se non recipiet magis et minus, sed sola mixta; inquantum scilicet contemperantia sensibilium quae delectationem causat potest esse magis vel minus conveniens naturae eius qui delectatur.
Sed tamen neque etiam delectationes quae secundum se recipiunt magis et minus ratione suae mixtionis, oportet non esse determinatas, neque bonas. Nihil enim prohibet quin delectatio recipiens magis et minus sit determinata, sicut et sanitas. Huiusmodi enim determinata dici possunt, inquantum aliqualiter attingunt id ad quod ordinantur, licet possent propinquius attingere. Sicut commixtio humorum habet rationem sanitatis ex eo quod attingit convenientiam humanae naturae; et ex hoc dicitur determinata, quasi proprium terminum attingens.
Sed complexio quae nullo modo ad hoc attingit, non est determinata, sed est procul a ratione sanitatis. Ideo autem sanitas secundum se recipit magis et minus, quia non est eadem commensuratio humorum in omnibus hominibus, neque etiam in uno et eodem est semper eadem. Sed etiam si remittatur, permanet ratio sanitatis usque ad aliquem terminum. Et sic differt sanitas secundum magis et minus. Et eadem ratio est de delectatione mixta.
Tertiam rationem ponit ibi, perfectumque etc..
Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsam rationem. Ponebant enim Platonici, id quod est per se bonum esse quiddam perfectum; omnes autem motiones et generationes sunt imperfectae.
Est enim motus actus imperfecti, ut dicitur in tertio physicorum. Unde nullam motionem seu generationem ponunt esse de genere bonorum. Nituntur autem affirmare quod delectatio sit motio vel generatio. Unde concludunt quod delectatio non est per se bonum.
Secundo ibi: non bene autem etc., excludit hanc rationem dupliciter. Primo quidem quantum ad hoc, quod dicunt delectationem esse motionem. Et dicit quod non bene videntur dicere dum dicunt, delectationem esse motionem. Omnis enim motio videtur esse velox aut tarda. Velocitas autem et tarditas non conveniunt motioni absolute secundum seipsam, sed per respectum ad aliud. Sicut motio mundi, idest motus diurnus, quo revolvitur totum caelum, dicitur velox per respectum ad alios motus.
Et huius ratio est, quia sicut in IV physicorum habetur, velox est quod in pauco tempore multum movetur: tardum autem quod in multo parum, multum autem et paucum dicuntur ad aliquid, ut habetur in praedicamentis. Sed delectationi non competit neque velocitas neque tarditas. Contingit quidem quod aliquis pervenit velociter ad delectationem, sicut aliquis velociter provocatur ad iram. Sed quod aliquis delectetur velociter vel tarde, non dicitur, neque etiam per respectum ad alterum, sicut velociter dicitur aliquis aut tarde ire, aut augeri, et omnia huiusmodi.
Sic igitur patet quod contingit (quod) velociter et tarde aliquis transponatur in delectationem, idest quod perveniat ad ipsam.
Et hoc ideo, quia per aliquem motum potest perveniri ad delectationem. Sed non contingit velociter operari secundum delectationem, ut scilicet aliquis velociter delectetur.
Quia ipsum delectari magis est in factum esse quam in fieri.
Secundo ibi: et generatio etc., excludit rationem Platonicorum quantum ad hoc, quod ponebant delectationem esse generationem.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod delectatio non sit generatio. Secundo ostendit originem huius opinionis, ibi, opinio autem etc..
Dicit ergo primo, quod delectatio non videtur esse generatio. Non enim videtur quidlibet ex quolibet generari. Sed unumquodque, ex quo generatur, in hoc dissolvitur. Et oportet, si delectatio est generatio, quod eiusdem tristitia sit corruptio, cuius delectatio est generatio.
Et hoc quidem Platonici asserunt. Dicunt enim quod tristitia est defectus eius quod est secundum naturam, videmus enim quod ex separatione eius quod naturaliter unitur sequitur dolor. Et similiter dicunt, quod delectatio sit repletio: quia cum apponitur aliquid alicui, quod ei convenit secundum naturam, sequitur delectatio.
Sed hoc ipse improbat, quia separatio et repletio sunt corporales passiones.
Si ergo delectatio est repletio eius quod est secundum naturam, sequetur illud delectari in quo est repletio. Sequetur ergo quod corpus delectetur. Sed hoc non videtur esse verum; quia delectatio est passio animae. Patet ergo, quod delectatio non est ipsa repletio seu generatio, sed quiddam ad hoc consequens, facta enim repletione aliquis delectatur sicut facta incisione aliquis dolet et tristatur.
Deinde cum dicit: opinio autem etc., ostendit originem huius opinionis. Et dicit, quod haec opinio quae ponit delectationem esse repletionem, et tristitiam subtractionem, videtur provenisse ex tristitiis et delectationibus, quae sunt circa cibum. Illi enim qui prius fuerunt tristati propter indigentiam cibi, postea delectantur in ipsa repletione. Sed hoc non accidit circa omnes delectationes; inveniuntur enim quaedam delectationes in quibus non est repletio alicuius defectus. Delectationes enim quae sunt in considerationibus mathematicis, non habent tristitiam oppositam, quam ponunt in defectu consistere. Et ita huiusmodi delectationes non sunt ad repletionem defectus.
Et idem apparet in delectationibus quae sunt secundum sensus, puta per olfactum, auditum, et visum praesentium sensibilium;
Sunt etiam multae species memoriae delectabiles; nec causa potest assignari, cuius generationes sunt huiusmodi delectationes; quia non inveniuntur aliqui defectus praecedentes quorum fiat repletio per huiusmodi delectationes. Dictum est autem supra, quod cuius generatio est delectatio, eius corruptio est tristitia. Unde, si aliqua delectatio invenitur absque defectu tristitiae, sequitur quod non omnis delectatio sit repletio.