DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria fornax.
Fornaxque. Fornax dicitur ab igne: AdminBookmark Graece, ignis Latine. In utero siquidem virginali veluti in fornace ineffabiliter opere Spiritus sancti artificis fusum et liquefactam est aurum deitatis, ut posset quasi decurrere in figuras et modulos nostrae infirmitatis, qui sunt fames, sitis, frigus, cauma, lassities, aegritudo, et mors. Et sic Christus in se recipere dignatus est characteres nostrae humanitatis. Et ideo dicitur, ad Philip. II, 7, quod habitu inventus est ut homo. De hac fusione dicitur, Job, xxviii, 1 : Habet argentum venarum suarum principia : et auro locus est in quo conflatur, Argentum igne Spiritus sancti multipliciter examinatum, materia corporis Christi decisa a Spiritu sancto de purissima substantia Virginis gloriosae, et adhuc amplius purgata et mundata.
Principia hujus argenti fuerunt patres antiqui, a quibus velut quibusdam venis secundum carnem successive descendit, ex quibus exorta est Virgo. Unde in nativitate ejus canitur : " Nativitas gloriosae Virginis Mariae ex semine Abrahae,etc, " et ex qua Christus secundum carnem.
Sequitur : Auro locus est in quo conflatur. Aurum deitas Verbi. Unde dicit sponsa, Cantic. v, 11 : Caput dilecti mei aurum optimum. Locus hujus conflationis uterus virginalis, in quo Spiritus sanctus ineffabiliter divinam naturam et humanam in unam conflavit personam.
Item, De hac conflatione dicit quidam eleganter in illo conductu veri floris sub figura, etc. :
Aurum faber suo more, Ignis domans in ardore.
Flexu ducit leviore : Sic conflavit media, Ignem pium gratia, Quo flecti justitia Posset a rigore.
Ex hox igne pietatis Flos emersit claritatis, In incude castitatis, Quam faber Paraclitus, Formavit divinitus, Infundens humanitus, Aurum deitatis.
Sic flos multis argumentis, Sensum monet piae mentis: Sceptrum regis praepotentis
Signat auri pretium,
Rubor latus saucium,
Splendor vero gaudium, Christi resurgentis.
Item, Uterus Virginis est illa fornax de qua dicitur, Eccli. xliii, 3 : Fornacemcustodiens in operibus ardoris, etc. Virtus enim Altissimi, quae Christus est, obumbrans Virgini in sua conceptione, custodivit illam illaesam in operibus ardoris, id est, Dei Trinitatis, qui est ignis consumens , dum de substantia caulis ejus sapientia sua et potentia velut duplici manu operaretur humanitatem Filii. (Istud melius invenies titulo de primo delectabili horti conclusi.)