LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De radice, rapa, ei rafano, riso, et ruta, et rubea tinctorum.
Radix est speciale nomen herbae, cujus radix est valde magna : et ideo antonomastice radix vocatur, et est figurae pyramidalis : et olus ejus sicut rapistrum, et sapor radicis ejus est aliquantulum acutus, sed non sicut sapor rafani, et est inflativa valde calida, et juvans digestionem post cibum.
Rapa est herba. Radix ejus fere tota est in superficie terrae sicut sphaera compressa, et olus ejus sicut fapistrum, et tam rapa quam olus sunt aliquantulum
rubea, et suntfrigida et humida valde inflativa, nisi in decoctione regantur per effusiones aquarum in quibus primo bullit. Est autem mollificativa ventris.
Rafanus autem in hoc genere fortius est : sed tamen quod nos dicimus rafanum, Graeci radicem dicunt : et est radix major et longior ea quae communiter radix vocatur, habens folia longa et lata erecta, non sparsa super terram, majora satis quam enula campana, licet sint in eadem figura, et est sapor ejus acutus. Flos autem ejus est croceus, et fructus ejus est semen, et hoc est fortius quod est in eo : et deinde cortex, et postea folium, et deinde caro radicis ejus. Silvestris etiam fortior est quam domesticus. Magis autem temperatus in hoc genere est elixatus.
Est autem calidus et humidus : generat ventositates, sed semen ejus solvit eas : et idem fere est in semine radicis et rapae, et est in eo subtiliatio fortis et proprie in semine ejus : elixatus tamen est nutribili or, et nutrimentum ejus est phlegmatieum et paucum, et in ipso est substantia putrescens velociter. Facit autem nasci pilos in allopitia si misceatur cum farina lolii cum melle. Emplastratus diminuit maculas, et vestigia plagarum, et multiplicat pediculos in corporibus. Semen autem ejus cum aceto eradicat cancrum integre et impetiginem. Nocet autem capiti et dentibus et palato et oculis. Dicit tamen Bemuesange, quod folia ejus acuunt visum. Elixatus autem confert praefocationi factae ex fungis mortiferis. Est autem malus stomacho, faciens eructare : et post cibum lenit ventrem, faciens cibum penetrare : ante cibum autem facit cibum natare, et non quiescit : et ideo de facili facit vomitum. Semen autem ejus cum aceto facit nauseam, et similiter semen rapae. Aqua ejus est bona hydropisi : contra morsum viperae valet : et si ponatur frustum ejus super scorpionem, moritur : et ideo dicit Democritus, quod " qui habet manum infectam maturato semine rafani, sine suo nocumento tractat serpentes. " Hermes autem tradit in alchimicis, quod " si succus rafani misceatur succo lumbricorum terrae concussorum, et per pannum expressorum, et in ipso exstinguatur gladius, ferrum sicut plumbum incidet gladius ille. " Apud nos etiam maniacus rafano concusso cum succo ligato super caput ejus rasum infra triduum recipiet beneficium sanitatis.
Risum est granum, quod, habet cala-
millii similem calamo hordei, et spicam et folium similiter, et est altitudine aequale sibi. Sed grauium risi est fuscum paleare, parum oblongum compressum ex rotundo columnali.
Est autem calidum et siccum, sed siccitas ipsius manifestior est quam caliditas : verumtamen calidius est frumento, ut dicunt quidam, et nutrimentum praebet declinans ad siccitatem. Magis autem et melius nutrit quando decoquitur cum lacte et oleo amygdalum, quia tunc removetur ab eo exsiccatio et constrictio : et proprie tamen infunditur nocte una in aqua furfuris. Est autem ex eis quae tarde infrigidantur, et est in eo abstersio. Decoctum vero cum aqua stringit ad aliquem trium, et efficit augmentum in spermate quando in aqua decoquitur : stringit autem maxime quando frigidatur in suo cortice destructa aquositate sua, et proprie quod infundatur in aqua furfuris, est in quo destruitur siccitas ejus.
Ruta est herba nota, cujus folia sunt sicut thyrsi, ut quidam dicunt, et sunt viridia hyeme et aestate, Hos ejus .est croceus, et semen ejus ex quibusdam globulis habentibus quatuor partitiones, et crus ejus lignescit, et efficitur aliquando arbor satis magna. Est autem amara valde et domestica et silvestris. Sed silvestris est vehementioris nigredinis. Convenientior autem erit domestica quae apud ficulneam plantata nascitur.
Est autem calida et sicca : et est incisiva, resolutiva, carminativa, mundificativa venarum, ulcerativa, et stiptica, et delet morpheam cum vitro posita super eam, removet odorem alliorum et ceparum, resolvit apostemata, et maxime gumma ejus bibita confert paralysi, emplastrata ipsa etiam acuit visum, et proprie succus ejus cum succo foeniculi et melle collyrio facto ex ea aut comesta : digerit etiam et facit appetitum cibi, et confortat stomachum, et confert spleni, exsiccat sperma, et abscindit ipsum, et dejicit desiderium concubitus : confert ri- gori febrium comestio ejus, et inunctio olei ejus resistit venenis : et bibat qui timet ne in potu sumat venenum et pungatur a venenosis, pondus unius unciae de semine ejus cum foliis suis cum vino, et proprie si bibitur cum nuce et bolo contritis omnibus et commixtis. Multum autem de ipsa sumere et maxime de silvestri est perniciosum. Plurima autem alia facit diversis praeparationibus medicorum praeparata.
Rubea tinctorum est herba potili saporis tingens in ruborem, quae abstergit cum aequalitate, et ponitur super impetiginem, et sanat eam, et cum aceto linitur, et super morpheam albam et sanat eam, et mundificat cutem ab omni vestigio, et tantum provocat urinam, quod quandoque sanguinem mingere facit, et quando supponitur, provocat menstrua, et ejicit foetum, et plura alia facit.