PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et ex omni mente tua. "
Iterum tria dicit: mentem ad charitatem Dei referendam, totalitatem mentis, et id quod nostrum est in ea.
Mens autem (a metiendo dicta) ratio intelligitur: quae mensurat opus, et circumstantias operis, et finem. Istae enim mensurae sunt necessariae ordini cliaietatis, qui nullo modo est violandus. Cantic. II, 4: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Iste est vir de quo dicitur, Ezechiel. xl, 3 : Funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Funiculo enim lineo (quod linum de terra oritur) mensuratur actus ad circumstantias terrenae virtutis. Calamo autem solidae rectitudinis mensuratur opus ad finem intentionis, ut sic ex omni mente procedat opus ordinatae charitalis. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. In his autem iterum per surreptionem et ignorantiam multa depereunt, quae non potest cavere humana ignorantia. Job, III, 23 : Viro cujus abscondila est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et ideo dicit: " Tua. "
Sic ergo dilige Deum " ex omni mente tua. " Ex loto quidem corde dilige, ut motus vitae ad ipsum referas : ex tota anima, ut intelligentiam, et voluntatem, et memoriam cum corporalibus organis ad ipsum convertas : ex omnibus viribus, ut nihil tibi de viribus tuis retineas, vel attribuas: ex omni mente tua, ut omnia ordine charilatis ordines, et nihil inordinatum relinquas. Sic enim charitas attingii a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter .
" Et proximum tuum sicut teipsum. "
Tangit duo : id quod diligendum est, et formam dilectionis.
Id quod diligendum est, est proximus. Levit.XIX, 18, sic habetur: Diliges amicum tuum sicut teipsum. Et dicitur quod ibi Septuaginta habent proximum.
Est autem notandum quod est proximus sanguine, et est proximus beneficio largitatis vel misericordiae.
Proximus sanguine est secundum gradum aliquem sanguinis prope vel propius conjunctus. II Reg. XIV, 11: Non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum. Hic tamen videntur proximi dici beneficio misericordiae et charitatis. Iste enim proximus est, qui proxime accedit in affectum. Et ille est a quo dependeo per affectus exhibitionem in cha- ritatis beneficiis, quibus me praevenit. Et ideo dicit Chrysostomus, quod " cognatio non facit proximum, sed misericor-. dia. " Quae etiam misericordia secundum naturam est: nihil enim tam secundum naturam est, quam naturae adjuvare consortem. Est autem intelligendum verbum, quod cognatio non facit proximum secundum actum proprium proximi: quia proximus secundum actum proprium et operationem proximi est qui appropiat: sicut hic dicitur, quod Samaritanus appropians alligavil vulnera . Saepe autem contingit quod cognati non appropiant, sed longe recedunt. Psal. xxxvn, 12 : Qui juxta me erant, de longe sleterunt.
Dupliciter ergo dicitur proximus : gradu naturae, et appropiatione beneficii.
Gradu naturae nemo proximior quam ille, qui sine gradu conjungitur: sicut parens spiritualis, Deus principaliter, in quo, sicut dicitur, Act. XVII, 28 : Vivimus, et movemur, et sumus. Et post hunc parens carnalis, qui sine gradu conjungitur corpori nostro. In primo autem gradu, qui nobiscum est ex eodem, sicut frater et soror. Et sic postea secundum distantiam est aliquis propinquior et alius longinquior. Et secundum hoc cum omnes spiritualiter et secundum opus creationis et reformationis simus ex uno parente Deo, omnis homo omni homini est proximus in gradu primo. Ruth, III, 12 : Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
Sed proximus secundum actum proximi principaliter proximus est: et de illo hic loquitur Dominus et Lex, quando dicit: " Et proximum tuum sicut teipsum, " supple, diliges.
Quod autem dicit diliges, in futurum extendens dilectionem, notat perseverantiam dilectionis tam ad Deum quam ad proximum. Joan. XIII, 1 : Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Joan.XIV, 21: Ego diligam eum, etmanifeslabo ei meipsum. Psal. XVII, 2 : Diligam le, Domine, fortitudo mea.
" Proximum, " omnem hominem, vel tibi approximantem :quia ille te praevenit beneficiis charitatis. Eccli, XXXVII, 1 : Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi.
Hunc ergo diliges
" Sicut teipsum. " Sicut autem non notat quantitatem, sed similitudinem in forma, et fine.
In forma quidem, ut ex ejusdem charitatis sincerilale diligamus eum : quia dicit Tullius in libro de Amicitia, quod " prima lex amicitiae sancila est, ut pro ." amicis non nisi honesta taciamus. " Et sic diligitur ex charitatis sinceritate, expulso omni fermento libidinosi amoris, vel lucrosae dilectionis. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Charitas enim, sicut dicitur, I ad Corinth. XIII, 4, non agit perperam.
Secundum finem autem diligit sicut seipsum, quando et ad terminum dilectionis diligit, et ad finem.
Ad terminum : quia ad charitatis opera. Sicut enim dicit Gregorius : " Charitas magna operatur si est : si " autem desinit operari, charitas non " est. " Ideo etiam dicit, quod " probatio dilectionis exhibitio est operis. " Unde, Joan,.XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. IJoan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?
Ad finem etiam eumdem, quia propter idem diligit proximum propter quod diligit seipsum : et hoc est propter salutem aelernam, propter quam facit quidquid facit. Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos. Et propter quid dilexerit, subdit dicens : Omnes sancti in manu illius sunt. Sic diligitur in Deo amicus : et propter Deum convertendus diligitur inimicus.
Sic ergo, " Diliges proximum tuum sicut teipsum. "
Si autem faciliter hunc passum dilectionis vellemus exponere, diceremus, quia una charitas accipitur in affectu, et accipitur in effectu. In affectu, quantitas ejus mensuratur ad Deum : et in effectu mensuratur ad proximum.
In mensura autem affectus ad Deum, qui honorum nostrorum non indiget, mensuratur secundum duas animae partes : motivam videlicet, et apprehensivam : sive affectivam, et intellectivam : quod idem est.
Et si mensuratur secundum partem affectivam vel motivam, non potest mensurari nisi duobus : uno, quod est sicut motum et affectum imperans : et altero, quod est sicut exsequens.
Imperans autem motum est cor, quod est omnis motus et affectus principium : et quoad hoc dicit : " Diliges Dominum Deum tuum ex loto corde tuo. " Proverb. IV, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, hoc est, omnis motus vitae.
Si autem mensuratur eo quod motum exsequitur, hoc est vires quae ad motus charitatis exercentur et expenduntur : et sic dicit : " Diliges Dominum Deum tuum ex omnibus viribus tuis, " quia vires expendit charitas. Dicit sponsa in Canticis, V, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo.
Si autem mensuratur secundum partem apprehensivam sive intellectivam, hoc iterum contingit duobus modis : uno quidem secundum veritatis intellectum et acceptionem : et hoc est quod dicit : " Diliges Dominum Deum tuum ex tota anima tua, " quia non est in homine anima nisi intellectiva : sensibilis enim et vegetabilis partes sunt potentiae et non animae : et ideo dicit Philosophus in X Ethicorum, quod " homo est solus intellectus. "
Aut etiam mensuratur secundum acce- ptae vel intellectae sive apprehensae veritatis collatioaem : et sic dicitur : " Diliges Dominum Deum luunt ex omni mente tua, " quia, sicut diximus, mens a mensurando dicta sive metiendo, rationem supponit conferenlem accepta per intellectum, et probantem quid sequatur ex acceptis : sicut dicit Apostolus, I ad Thessal. v, 21 et 22 : Omnia probate : quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.
Si autem mensuranda est secundum effectum, tunc dilatatur in opere ad proximum per modum qui dictus est.
Ordinatur autem ista secundum rationem : quia enim imperans est ante exsequens : ideo duo imperantia sunt ante duo exsequentia. Inler exsequentia autem id ponitur ante, quod est essentialius ad virtutem : et hoc sunt vires operantes ante mentem mensurantem. Et quia dilectio affectus est ante dilectionem effectus, ideo dilectionem Dei ponit ante dilectionem proximi. Ruth, III, 9 : Expande pallium luum,... quia propinquus es, hoc est, pallium charitatis in latum propinquitatis per omnem differentiam proximi expande.
Et haec expositio de duobus mandatis charitatis inter alias convenientior esse videtur. Tamen si haec quae dicta sunt hic, his quae super Matthaeum dicta sunt addantur, melius potest intelligi .
" Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives. "
Ecce vera salutaris justitiae ostensio, accepta de responsis legis quae calumniam habere non poterant.
Dicit ergo : " Recte respondisti. " Luc. XIX, 12 : De ore tuo te judico, serve nequam. Psal. XLIX, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
" Hoc fac, et vives. "
" Hoc fac, " in opere. Jacob. I, 25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis,... non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit. Psal. cx, 10 : Intelleclus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in saeculum saeculi.
" Fac " ergo in merito sicut legis et intelligis, " et vives " possessione vitae aeternae. Et ideo consignificat in verbo vivendi lempus futurum, cujus nullus est finis. Ad Roman. VIII, 13 : Si spirilu facta carnis mortificaveritis, vivelis. Spiritus autem quo facta carnis mortificantur, spiritus est charitatis : quia in hoc est verum quod dicitur, Cantic. VIII, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Iste calor charitatis est, quo calefacta est caro pueri (quando se super eum expandit Propheta magnus, potens in opere et sermone) et morte fugata revixit. Quomodo enim non vivet, in quo continue spirat spiritus vitae? Charitas autem est spiritus vitae, quia Spiritus sanctus est. Ad Roman. VIII, 2 : Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Quod de charitate exponit Glossa, ibidem.
" Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus? "
Hic tangitur convictio hypocrisis ejusdem tentatoris, qui ante de malitia tentationis convictus est.
Dividitur autem in quatuor partes : in quarum prima continetur quaerentis simulatio : in secunda, simulatoris in parabolica similitudine instructio : in tertia, instructi per parabolam inquisitio : in quarta, per occasionem acceptam ex responsis ipsius confutatio.
De primo autem dicit duo : simulationem, et simulatoris, ut se occultet quaestionem.
De simulatione dicit : " Ille autem volens justificare seipsum, " hoc est, iustum ostendere, putans se coram homine et non coram Deo stare. Et ideo, Matth. XXIII, 27, dicit Dominus, quod ipse et similes sui similes sunt sepulcris dealbatis, quae a foris videntur hominibus speciosa, intrinsecus autem sunt plena spurcitia et omni immunditia. Job, XXXVI, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Matth. VI, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Contra quod dicit Daniel, IX, 18 : Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miser rationibus tuis multis.
" Dixit ad Jesum, " de quo dicitur, Joan. II, 2o, quod opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine.
" Et quis est meus proximus ? "
Aut enim iste nescivit quis esset proximus in opere et actu proximi : aut scivit, sed finxit se nescire. Si nescivit, tunc non ad intellectum legis legit legem. Et sic dicit Glossa quaedam, quod Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum : quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quae revelantur parvulis Christi. Cui Dominus ita responsum temperat, ut omnis qui misericordiam facit, proximus esse intelligatur. Specialiter ipse Dei Filius, qui nobis per humanitatem proximus esse designatur ex factis. Si autem scivit quis erat proximus, tunc simulator fuit.
Et hoc verius videtur esse secundum litteram, quae dicit quod voluit justificare seipsum : quia aliquo modo potest ignorare aliquis cognationem proximi, et negare : ideo quod forte per actum se elongat et operationem. Job, XIX, 14 : Dereliquerunt me propinqui mei : et qui me noverant, obliti sunt mei. Sed nullus potest ignorare eum qui secundum actum et opus appropinquat : quia asinus nec bos illum ignorat. Isa. I, 3 : Cognovit bos possessorem suutn, et asinus praesepe domini sui. Et ideo pro multa ingratitudine, quae fuit in isto ad omnes beneficos suos : et pro multa simulatione sua motus Dominus fuit.