CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Supponit ut clarum fruitionem non esse usum vel actum neutrum, et adductis auctoritatibus probantibus esse amorem boni propter se ac aliis suadentibus esse delectationem, vel utrumque complecti, resolvit, cum constet de re, non esse curandum de vocabulo; absolute tamen beatitudo formaliter consistit in illo amore, non in delectatione, de quo Doctor 4. dist. 49. quaest. 7. vide ibidem quaest. 4. et 5:
De secundo (a) principali, cui scilicet istorum conveniat istud nomen frui, sicut potest colligi ex auctoritatibus loquentium de isto vocabulo frui: planum est quod fruitio non est actus neuter, nec actus usus, sed tantum est altercatio de actu perfecto et de delectatione consequente actum perfectum.
Responsio : Aliquae auctoritates videntur dicere quod frui est actus perfectus tantum, aliquae quod delectatio tantum, aliquae quod includit utrumque, et tunc non significat aliquod ens per se unum, sed unum aggregatum ex duobus entibus ut ens per accidens. Nec hoc est inconveniens quod unum nomen significet multa, quia Ilias (secundum Philosophum 7. Metaphysic.) potest significare totum bellum Trojanum.
Quod tantum sit actus (b), videtur illa auctoritas Augustini dicere 83. quaestionum quaest. 30. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vilium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui. Perversio vel perversitas est formaliter in actu voluntatis elicito, non in delectatione, quia delectatio non est prava nisi quia actus est pravus, nec delectatio est in potestate delectantis nisi quia actus est in potestate agentis: peccatum autem inquantum peccatum, est formaliter in potestate peccantis.
Hoc etiam (c) videtur manifeste dicere Augustinus 1. de Doctrina Christiana, cap. 1. Frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsum. Ista etiam inhaesio videtur esse per potentiam motivam inhaerentis sicut in corporibus, a quibus translatum est hoc nomen inhaerere, inhaesio est virtute inhaerentis.
Similiter inhaesio alicui propter se non videtur esse per delectationem, quia delectationis causa efficiens et non finalis videtur esse objectum delectabile, et ita non tendit delectans in objectum propter se.
Sed ista ratio non (d) concludit, procedit enim ac si objectum non possit esse efficiens et finis delectationis, et solvi habet a tenente in quarto, delectationem esse de essentia beatitudinis.
Quod (e) autem frui sit tantum delectatio, videtur dicere illa auctoritas Augustini 1. de Trinit. cap. 10. in fine : Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui Trinitate. Si non retorqueatur ista auctoritas ad causalitatem vel ad alium intellectum quem non sonant verba, gaudium est formaliter delectatio.
Similiter et in 30. quaest. praeallegata, frui dicimur ea re de qua capimus voluptatem, si sit locutio per identitatem vel quasi definitio, tunc capere voluptatem est frui essentialiter.
Quod autem frui accipiatur (f)
pro utroque, pro actu scilicet et delectatione simul, probatur ex definitione illa de frui, 10. de Trinit. cap. 10. Fruimur enim cognitis in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit, ad actum enim pertinet cum dicitur fruimur cognitis, quia actui voluntatis praesupponitur actus intellectus in objectum cognitum, sed post subdit : In quibus voluntas, etc. quod si delectatio acciderit fruitioni non deberet poni in ejus definitione.
Similiter si ponatur ad beatitudinem pertinere essentialiter actus et delectatio, tunc omnes auctoritates quae dicunt frui esse summum praemium vel beatitudinem nostram, dicunt eam includere utrumque, et actum et delectationem ; illam minorem dicit illa auctoritas 1. de Doctrina Christiana, quasi in fine : Haec summa merces est ut ipso perfruamur.
Quod autem sit magis (g) proprium significatum vocabuli, difficile est probare; tamen aliquo modo potest conjici ex usu vocabuli. Istud enim vocabulum frui construitur cum ablativo significante objectum ex vi transitionis, qualis constructio appropriatur Verbis significantibus actum: non autem construitur cum objecto in ablativo ex vi causae, qualis constructio debetur passionibus significatis per verba pure passiva. Non enim ita dicitur fruor in Deo, sicut dicitur delector in Deo, vel Deus delectat me, sed dicor frui Deo transitive, sicut dicor amare Deum, et istud videtur esse magis proprium significatum vocabuli.
Sed de vocabuli significato non est contendendum, quia secundum Augustinum primo Retractationum, cap. 14. Cum res constat, non est vis facienda in nominibus. Res autem constat quod voluntas habet triplicem actum, et quartum, puta passionem consequentem, et patet, quod duobus actibus nullo modo convenit hoc nomen frui. Sed pro altero aliorum duorum et pro ambobus simul, videntur aliqui uti isto vocabulo, et tunc erit nomen aequivocum; vel si est univocum, oportet auctoritates quasdam exponere, quod loquuntur causaliter vel concomitanter.
Ad primum argumentum, (h) dico quod fructus est ultimum quod expectatur de arbore, non ut possidendum corporaliter, sed ut habendum per actum potentiae attingentis illud ut objectum. Pomum enim non est fructus inquantum expectatur ut possidendum, sed inquantum expectatur ut gustandum, et actu gustus attingendum, quam gustationem sequitur delectatio. Si igitur fructus dicatur quo fruendum est, delectatio non est fructus, sed illud ultimum expectandum ; sed nec delectatio est frui, sed primum quo attingo expectatum ut expectatum est frui ; quod videtur probabile , cum fructus sit expectatum sub illa ratione sub qua expectatur, ut a potentia attingendum.
Ad secundum dico (i) quod auctoritas est in oppositum. Cum enim dicat auctoritas non actus esse fructus, sed potius passiones, sequitur quod frui non est delectari, quia fructus est objectum fruitionis. Passio autem non ita esse potest primum objectum sui, sicut potest esse primum objectum alterius, ideo frui, si est passionis ut objecti, ut sonat auctoritas, non erit passio, sed est actus aliquis potens habere istas passiones pro objectis quasi proximis suo primo objecto. Et cum dicitur quod per se fructu fruimur, non est hoc intelligendum in ratione formalis principii, sicut ignis calore calet, sed in ratione objecti, sicut si diceretur, quod amabili amamus, sed in ratione causae formalis, fruitione fruimur. Auctoritas autem non dicit aliquid consequens actum esse fruitionem, sed fructum, id est, fruitionis objectum.