In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ex parte Dei communiter aequalem dari gratiam baptismalem, possibile tamen est unum accipere majorem gratiam alio per Baptismum sine majori dispositione, si Deus ita statuisset. Nec Scotus dicit de facto dari majorem gratiam baptismalem ei qui praedestinatus est ad majorem gloriam, ut falso ei imponit Sotus supra, sed tantum loquitur de possibili, quocum convenire videntur Alens. et Bonav. supr. sed de facto dari tenent Palud. Gabr. Bassol. Eckius citati.
Sic ergo (b) ponendo unicum effectum Baptismi, scilicet gratiam, respondeo quod cum ad effectum Baptismi, scilicet gratiam, concurrat causa principalis, scilicet Deus, et causa meritoria, ut passio Christi, et ipse suscipiens Baptismum, ex parte cujuslibet istorum posset attendi aequalitas vel inaequalitas. Quantum ad Deum determinantem se cooperari isti signo per effectum significatum, et in hoc instituentem istud signum, in ratione signi certi (ut dictum est supra), aliquo modo potest esse differentia, aliquo modo non. Aliquam enim gratiam disposuit regulariter conferre cum isto signo, ita quod nulli minorem ; et ista potest dici conferri virtute Baptismi, quia virtute veritatis hujus signi ; et sicut determinatio illa universalis, quantum ad istum gradum, est uniformis, ita effectus aequalis.
Verumtamen, quia Deus praededestinavit diversos electos ad diversos gradus gloriae, et hoc ante determinationem hujus signi ad tantam vel tantam gratiam conferendam, et ordinato ad majorem gloriam, rationabiliter potest.conferri major gratia: potest Deus in determinando veritatem seu certitudinem hujus signi disponere, conferre alicui suscipienti praecise illam gratiam, quae requiritur ad certitudinem signi, et alicui majorem, quem praedestinavit ad majorem gloriam; sed ille ulterior gradus non conferretur virtute Baptismi, sed de speciali benevolentia divina. Propter hoc dici potest, quod ex parte causae principalis, effectus est regulariter aequalis simpliciter qui datur virtute Baptismi, quia supponitur, quod de lege communi, prima gratia non datur major absque omni differentia extra causam principalem.