QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad primum optime disputat, an sit scientia quando ostenditur de aliquo, quod non potest sciri, de quo pulchram habet doctrinam. Ad tertium bene explicat, quomodo necessitas existentite effectus requirit necessariam causam, et habitudinem ejus ad electum necessariam. Item, quod vol nitas mutabilis, qualis est omnis creata, secundum se, non potest esse caua determinata ullius futuri effectus. Ad quartum, quod causa prima agit de novo sine ulla sui mutatione, de quo 2 d. 1. q. 2. ad primum. Ad ultimum tangit, quomodo intellectus Dei vidot futura contingentia,
nempe quia videt determinationem voluntatis divinae, quae nunquam potest velle oppositum ejus, quod semel voluit, nec impediri a ponendo volito, sed respectu illius voluntatis nihil est par accidens. Sed de hoc gravissima difficultas est, quomodo salvatur libertas, si ex decreto Dei, omnia evenient, de quo 1. dist. 39. g. Viso de contingentia num. 23. vide ibi Scholium nostrum.
Ad primum argumentum dicendum, quod ens per accidens, uno modo potest accipi pro conceptu, quem per se importat, secundum quod est ens per accidens. Alio modo pro eo cui inest, sive de quo denominative praedicatur. Secundo modo accipiendo, intelligendum est dictum Aristotelis non primo modo; argumentum autem non procedit nisi primo modo accipiendo, verbi gratia, si ostenditur quod de infinito, sive de vacuo non est scientia: hoc non intelligitur de conceptu importato, sed de illo quod intelligitur denominari a tali conceptu. Ita etiam de casuali et fortuito, si aliquid de illo ostendatur per rationem casualis, scietur de illo conceptu. Contra, de illo quod denominatur, de eo non negatur esse scientia, nisi quia sibi inest talis conceptus ; ergo, etc. igitur de conceptu magis negandum est. De conceptu, n. illo primo ostenditur non sciri: de objecto autem non primo, numquid etiam ista ostensio non scibili tatis de tali conceptu, facit scientiam simpliciter? Posset dici probabiliter quod non, quia talis ostensio non fit per quid rei, sed per quid nominis tantum: non entia autem omnino, scilicet quae non habent quid rei, sed tantum nominis, non sunt proprie scibilia, sed seeundum quid, sicut quid nominis tantum est quid secundum quid. Nam imponendo nomen A, huic conceptui contradictionem implicanti, albedo nigra, posset ostendi ex ratione nominis A, quod nulli superficiei inest, et tales sunt aliquae conclusiones negativae, quae non videntur scibiles simpliciter, sicut nec A est intelligibile, quia nullum quid simpliciter habet. Secundum hoc oporteret dicere, quod conclusiones ostensibiles de infinito in actu et de vacuo et de conceptibus quibus repugnat quid rei, non sunt simpliciter scibiles. Conceptus autem entis per accidens primo modo sumpti est talis, cui repugnat quid rei, quia est ex duobus, quorum non est aliquod unum quid; sed conceptus entis per accidens secundo modo sumpti non est talis, quod ei repugnat quid, sed tantum repugnat sibi habere per se causam, inquantum est ens per accidens ; et sicut scibile simpliciter requirit quid rei simpliciter, ita et causam per se.
Si contra hoc objiciatur, quod simpliciter est scibile, nullum corpus esse infinitum actu, quia hoc demonstratur 3. Physicor. t. c. 35. et inde, et nullum esse vacuum, quia hoc demonstratur i. Physicorum, t. c. 60. et inde. Simpliciter autem scientia non esset, si carentia quidditatis in altero extremo repugnaret scientiae simpliciter. Posset responderi, quod per quid corporis, quod est verum quid, sicut ostenditur affirmative ipsum esse finitum, ita et negative quod ipsum non sit infinitum ; et utrumque est simpliciter scibile, quia per quid
simpliciter illius, de quo est scientia, non autem ita oportet, illud quod scitur de alio negative, habere quid simpliciter, quia nec ejus quid est medium demonstrationis, ita per rationem loci ostenditur quod sit plenus, et ita quod non vacuus, non per quid vacui.
Ad argumentum superius factum contra responsionem de secundum quid, quando arguitur de reflexione super oppositum, potest dici quod non diminuitur scire, quia transit super objectum, sed quia transit super illud, de quo concluditur non scire, scilicet super ens per accidens, quod non habet quid, nisi secundum quid, ideo non participat rationem objecti intellectus, nisi secundum quid, sicut videre tenebram, est videre secundum quid, quia in tenebra est ratio objecti visibilis secundum quid. Si placet tenere oppositum, tum quia habitus quo determinate, et necessario verum cognoscimus, et propter aliud, et non ex terminis immediate, est scientia; talis autem est hujus conclusionis, ens per accidens est non scibile, tum quia ita potest illa conclusio ostendi per quid rei ipsius scibilis, sicut prius responsum est, per quid corporis concluditur negatio infinitatis de ipso ; tunc debet intentio Aristotelis hic exponi de eo, quod subest, non de conceptu ejus cujus est quid nominis.
Ad secundum argumentum principale, patet in solutione quaestionis, quomodo scientia subalternata duabus, licet inquantum alteri subalternatur, posset poni habere unitatem ab unitate alicujus entis per se, non tamen quantum ad suam totalitatem, secundum quod aliquid subjecti utriusque subalternatis includit, sed sic praecise habet unitatem generis proximi: et hoc a conceptu entis per accidens aliqualiter uno, virtualiter totam istam scientiam continente, licet haec unitas non sit tanta, quanta est unitas subalternantis, sicut nec unitas subjecti tanta hic, quanta ibi. Et secundum hoc, conclusio argumenti secundi conceditur. Aliter, quod de ente per accidens primo modo sumpto,potest esse scientia, eo modo, quo expositum est in solutione quaestionis.
Adtertium principale, procedit de ente per accidens secundo modo sumpto. Minor posset concedi de ente per accidens, quod est mutabile stricte sumptum , secundum quod procedit prima probatio minoris, quae tamen peccat, si accipiat quod Aristoteles loquitur praecise de tali ente per accidens, loquitur enim de fortuito, ut dictum est in solutione principali. Secunda probatio minoris difficultatem habet, quomodo voluntas causat aliquem effectum, cum sit indeterminata ad utrumlibet. Sed ista difficultas proprium locum habet in lib. 9. cap. 4. Omnibus autem potentiis, etc. usque tunc differatur. Tertia probatio potest concedi, quia quicuinque effectus naturalis futurus reducitur in causam per se praeteritam, et ita potest sciri, sumpta scientia secundo modo. Sed videtur concludere de scientia primo modo dicta, quia verum de praeterito est necessarium. Ubi respondendum, quod necessitas existentiae effectus requirit causam in se necessariam, et cum hoc habitudinem necessariam ad effectum quia neutrum per se sufficit; licet autem quod fuit, fuisse sit necessarium, non tamen necessarium ordinem habet ad suum causatum, nec illud ad aliud causatum, sed quaelibet causa impedibilis tantum habet habitudinem contingentem, ut in pluribus, quae contingentia licet non sit ad utrumlibet aequaliter, excludit tamen necessitatem ; effectus autem voluntatis mutabilis futurus, nec in causam praesentem, nec praeteritam potest reduci, quae sit causa determinata respectu ejus.
Ad quartum dicendum, quod major est falsa. Ad probationem dico, quod causa sine mutatione sui aliter potest se habere ad effectum, per solam mutationem alterius, a quo dependet effectus, sicut est in agentibus naturalibus, quae aliter se habent ad passa, per quorum transmutationem producunt effect. Etsi dicatur, quod actio illius causae immutabilis a nullo passo dependet: ergo quando agens eodem modo se habet, eodem modo aget. Respondeo, consequentia teneret si esset agens naturale, tale enim nunquam ex se non agit, sed tantumpropter indispositionem,vel absentiam passi. Nunc autem illud agens est voluntarium, et bene possibile est voluntatem antiquam, esse respectu novi; ideo non oportet hic causam in se aliter se habere, nec in respectu ad aliud, a quo dependet, sed prima diversitas est in effectu, et sic causa aliter se habet ad effectum. De hoc amplius in 9. cap. 4. Ad quintum dicendum,
quod voluntas divina transiens super oppositum unum potest transire super aliud, accipiendo in sensu divisionis, et hoc sine mutatione voluntatis, nunquam tamen transit, nec transibit super oppositum: et hoc videt intellectus divinus, super quam partem contradictionis fertur voluntas divina, et super quam aliam nunquam fertur, ac per hoc videndo suum velle, volitum videt determinate, nec respectu illius voluntatis, est aliquid per accidens. Unde argumentum non probat, quod ens per accidens, non scitur nisi per causam , respectu cujus non est per accidens, sed est effectus per se, et quae respectu ejus est de terminata, licet non necessario, et hoc ab intellectu vidente determinationem talis causae.
ANNOTATIONES.
Sequitur secunda quaestio de scibilitate entis per accidens, t. c. 4. et 6. iii qua praemissis duabus distinctionibus ad quaesitum determinate, et notanter valde respondet, ubi adverte quod illa littera ante secundam distinctionem : Sed contra Aristot. etc. usque illuc : Secundo distinguendum, etc. videtur esse, vacat, vel saltem Extra : sed si volueris solvere motiva, recurre ad ea quae habet Philosophus, et expositores 2. Physicorum, et in de bona fortuna.
Require plura hic ad propositum 2. 8. et 39. d. primi, et quaest. 21. Quodlibet, et super 2. Physicorum, ut prius, et in antiquis, et super lib. Elenchorum, et super Porphyrium singularissime de multiplici acceptione accidentis, et alibi ut nosti, maxime Scotistas Parisienses resolutos hic et ubique, atque Oxonienses nostros ingeiiiosissimos. Quaere etiam considerationes Astrologorum de futuris continge:itib3, et eventibus rerum ad propositum, et nota valde decisionem Doctoris in hac materia, in qua ut fecit Ant. Andreas, duae quaestiones possent moveri, sed suo modo brevitate utitur.
Adverte eleganter ibidem duos modos dicendi. Ad primum principale, et alias solutiones principalium et maxime ultimam.
Quoniam autem complexio et divisio est in mente, et in non rebus. Quod autem ita ens, alterum ens a propriis, etc. text. com. 8.