REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utram Christus fuit homo in triduo mortis ?
Hugo Victorin. lib. I. de sacram. part. 2. cap. ult. Alens. 3. p. quaest. 19. memb. 3. D. Thom. 3. p . quaest. 2. art. 5. et quaest. 50. art. 4. et Richard. hic art. 1. Durand. quaest, I. Gabr. quaest, I. Suar. 3. part tom. I. disp . 7. sect . 6. Parum discrepat textus hic ab Oxoniensi.
Circa hanc distinctionem vigesimam secundam quaeritur : Utrum Christus fuerit homo in triduo. Quod sic videtur : Christus fuit Christus in triduo ; ergo Christus fuit homo in triduo. Consequentia probatur ; tum quia arguitur ab inferiori ad superius affirmando ; tum quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis.
Praeterea, Christus in triduo habuit humanitatem ; ergo tunc fuit homo. Antecedens probatur dupliciter : Primo, quia habuit animam, et anima est tota quidditas hominis, quia forma est tota quidditas termini, cujus est, sicut probatur per Philosophum 7. Metaph. cap. De unitate definitionis, text. 34. et 35. et per Commentatorem ibi, et Philosophum 8. Ethic. oportet autem non latere, etc. per Commentatorem ibidem ; unde sunt ibi multae auctoritates ad hoc.
Tertio, idem probatur sic, habuit totam entitatem, quae fuit humanitatis in triduo ; ergo habuit humanitatem. Consequentia patet, quia humanitas non dicit nisi entitatem vel entitates. Antecedens patet, quia tunc animam habuit, et corpus ; et hoc est tota entitas humanitatis, et hominis, quia corruptio non est nisi dissolutio unitorum ; ergo tantum ibi fuerunt duo entia, et illa habuit ; ergo in triduo habuit totam entitatem humanitatis.
Praeterea, Verbum subsistens in aliqua natura creata denominatur ab illa ; sed Verbum subsistebat in aliqua natura creata ; sed Verbum in triduo non dicebatur animatum, nec corpus, nec corporeum, et denominabatur ab aliqua natura, sicut a natura humana ; ergo tunc fuit homo.
Contra, non habuit animam unitam corpori, ut formam materiae ; sed compositum non est nisi ut forma perficiat materiam ; ergo cum in triduo anima non perficiebat corpus, non fuit tunc homo.