Postquam determinavit de processione aeterna spiritus sancti quantum ad modum et principium, hic determinat de ipsa per comparationem ad generationem, et dividitur in partes duas: in prima inquirit utrum spiritus sanctus procedens possit dici genitus ut filius; in secunda utrum possit dici ingenitus, ibi: nunc considerandum est, cum spiritus sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus. Prima in duas: primo ostendit quod spiritus sanctus procedens non potest dici filius; secundo inquirit differentiam generationis filii et processionis spiritus sancti, ibi: inter generationem vero filii et processionem spiritus sancti, dum hic vivimus distinguere non sufficimus. Circa primum duo facit: primo inquirit utrum spiritus sanctus possit dici genitus; secundo, cum non dicatur genitus sed procedens, quare filius non tantum dicitur genitus, sed etiam procedens, ibi: cum autem spiritus sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens, quaeri solet cur filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens. Utraque pars dividitur in quaestionem et responsionem.
Inter generationem vero filii et processionem spiritus sancti, dum hic vivimus, distinguere non sufficimus. Hic inquirit differentiam generationis et processionis, et circa hoc duo facit: primo determinat quaestionem quantum ad id quod scire possumus, scilicet quod spiritus sanctus procedit et non gignitur, filius autem procedit et gignitur; secundo quantum ad id quod perfecte scire non possumus, qualiter scilicet differunt processio et generatio: quia cum utrumque sit ineffabile, utriusque modum plene comprehendere non valemus, ibi: quid autem inter nasci et procedere intersit... Explicare quis possit? nunc considerandum est, cum spiritus sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus. Hic ostendit quod spiritus sanctus sicut nec genitus, ita nec ingenitus dici debet: et primo ostendit veritatem; secundo removet objectionem, ibi: Hieronymus tamen... Dicit spiritum sanctum ingenitum etc.
Ubi tria facit: primo inducit contrarietatem; secundo ponit solutionem, ibi: sed ut istam quae videtur repugnantiam de medio abigamus, dicimus; tertio ponit solutionis confirmationem, ibi: quod autem Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis ejus.
Ad intelligentiam hujus partis, quatuor quaeruntur: 1 utrum in deo sit aliqua processio; 2 si est, utrum sit una tantum vel plures; 3 qualiter duae processiones nominari debeant; 4 si spiritus sanctus, qui procedit, non dicatur genitus, utrum debeat dici ingenitus.