TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans suas dmersisitates secundum Platonicos et Theologos.
Si vero nos dicamus omnia moventia quaecumque movent spiritus operabilium circa quae sunt motus hominum, tunc multa diversitas est in moventibus : tunc enim non determinabimus partes tantum animae motivas subjecto ab aliis partibus differentes, sed accipiemus omnem partem moventem, quaecumque potentia cum habitu suo uno nomine vocatur : et ab illa habituali potentia differt tam in habitu quam in actu, licet sit eadem illi in subjecto, et quamvis circa idem operetur : et hoc est dividere moventia potius per virtutes quam per partes : una enim pars secundum subjectum animae multas habere potest virtutes, quibus perficitur ad opus et ad motum : et quando habitualiter potentia sumitur, hoc est cum habitu uno nomine nominatur, tunc differt a seipsa secundum quod alio habitu nominatur : et secundum hoc cum duae sint moventes tanquam decernentes motum, et potentia intellectus et phantasia, plures accipiemus sub intellectu et plures sub phantasia. Sub intellectu autem accipiemus omnes illas quae quocumque modo habent speciem moventem, quae est species operabilium per nos : contingit enim haberi habitus operabilium universales, quae sunt quasi ipsa principia morum circa quae quasi nunquam incidit error, et quae sunt quasi Tegentia prima in moribus, .quae non accepimus a doctore, sed sunt congenita nobis, sicut non esse furandum, nulli esse injuriandum, quod mihi nolo alii ne iaciam, et caetera hujusmodi : et pars in- tellectus conjuncta hujusmodi habitui, ab antiquis Platonicis synderesis vocata est : dictum enim est ab eis quod nunquam errat per seipsam : vocata autem est a quibusdam posterioribus naturale judicatorium, eo quod judicium ejus de moralibus per naturam detur nobis, sicut et primae dignitates scibilium contemplationum : sunt enim haec instrumenta intellectus practici, quibus et alia operabilia cognoscit. Et quia ab universalibus est decursus ad particulare, sub istis universalibus assumit ratio quasi minorem propositionem conferens et componens universale ad particulare, dicens hoc vel esse fornicationem, vel furtum, vel moechiam, vel hac vel illa justitia esse videndum, vel hac vel illa veteri actione Deum esse colendum : et jam circa istud plurimus est error : quoniam et tyrannus universaliter bene accipit leges esse custodiendas, sed mentitur in. hoc quod dicit hoc esse legem, quod in nocumentum populi statutum est. Quod autem ex duobus, synderesi videlicet proponente et ratione cognitiva assumente quasi conclusum vocari consuevit conscientia, ideo conscientia accusat vel excusat apud rectorem : quia quasi ex quadam obligatione syllogistica obligat agentem. Non est tamen jus naturale ex quo principaliter procedit syderosis, sed est divinum positivum humanum, et hoc est variatum secundum consuetudinem et staluta viventium.
Et ex his etiam habemus habitus in operabilibus regentes, et illa quidem quae informata jure divino regit, in operibus vocata est superior portio rationis, eo quod superiori jure perficitur, quod similitudo quaedam est aequitatis et rectitudinis divinae : vocatur autem a quibusdam ratio sapientiae, eo quod dicunt sapien. tiarn esse rationem et cognitionem divinorum, quae altissima sunt et rectissima: et quia haec non tantum habetur ut in se considerata, sed etiam particularibus comparata, ideo non est sine peccato in. moribus, sed. tamen peccata morum inci-
piunt non ex parte illa qua ad inferiora comparatur : pars autem quae informatur jure humano, quod positum est et consuetudine approbatum, nihil habet perpetuo : rectum potius particulare est totum et locale et temporale et secundum casus variatum id ex quo ipsa regit opera, sicut variatur regula Lesbiae aedificationis, sicut diximus superius : et hanc vocant inferiorem portionem hominis. Vocatur autem a naturalibus ratio scientiae, eo quod scientiam non vocant effectum demonstrationis, sed potius habitum ex humanis regentem opera, et est habitus docens bene conversari inter parvos ex his quae motibus congruunt secundum jus positivum et consuetudinem civium : portio autem rationis superior et inferior sub quibusdam una est licet habitibus et actibus et officiis sint divisae. Sciendum autem est, quod sicut devenitur ab universali hujus juris naturalis praeponentis assumptionem ad conclusionem quae vocatur conscientia, ita etiam ex ratione superiori proponente id quod est juris divini, et per rationem cogitativam hoc particulare comparante, devenitur ad conclusionem quae iterum conscientia vocatur. Et simile est quando proponit ratio inferior aliquid quod est juris humani, et confertur illud cogitativo ad operabilia, venitur in quoddam quasi conclusum, quod idem vocatur conscientia propter similem obligationis modum, quod videlicet in omnibus obligatio est quasi ex syllogismo, sed tamen cum proponitur ex ratione inferiori, non perfecta est argumentatio, sed imperfecta propter defectum universalis propositionis. Nihil enim in humanis statutis adeo universale et verum est quam quod semper et ab omnibus faciendum sit. Sciendum autem est, quod sicut in motoribus sphaerarum est semper quod superior ordinat inferiorem, ita est etiam in istis : quoniam naturalia et divina ordinant humana: et ideo verissime jus humanum est, quod ex casibus hominum habet varietatem, et tamen quantum potest attingit jus divi- num et jus naturale exemplum quoddam juris divini. De istis autem in Civilibus est determinandum.
Sicut autem diximus de motivis decernentibus motum in homine, ita est de appetitivis : quodiam appetitus, sicut diximus, commune aliquod est, et dividitur in appetitivam rationalem, et in appetitivam sensibilem : et illa quidem est quae rationalis voluntas proprie vocatur. Illa autem quae est sensibilis pars animae, vocatur desiderium. De voluntate autem superius dictum est: quoniam ipsa libera est ad volendum, et est quasi facultas omnium aliarum : quoniam non cogitamus nisi quando volumus : et hoc modo quasi motor est aliarum virium ad actum vel actus, et hoc modo dicimus, quando per voluntatem domini sumus nos nostrorum actuum, et sumus liberi: quia liberum vocamus, quia causa sui est et non causa alterius: et hoc significamus, cum dicimus quod facimus sponte id quod facimus, significantes quod causa actus non est aliunde nisi a nobis. Quoniam tamen haec potentia quae voluntas vocatur, ut ordinata a ratione deliberante accipitur, et tam deliberatio quam appetitus in idem feruntur, tunc facultas talis sic utroque ordinatim procedens liberum arbitrium vocatur : arbitrium quidem propter rationem deliberantem et arbitrantem, et liberum propter voluntatis libertatem, et ideo dicitur optime, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ratio enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, in contingentibus est operabilibus, et libertas facit nos causam istorum. Nascitur autem ex admiratione et libertate facultas, quae recte est hominis ad opera: quia solus homo arbiter sui constitutus est, quod arbiter libere eligit ad opus vel dimittit : et ideo etiam hoc solum accusat vel excusat apud rectorem, Quia si homo arbiter suus non esset de agendo vel non agendo,et liber non esset, non puniret vel praemiaret actus ejus legislator : cum autem dico hominem esse arbitrum sui, est arbiter sui iste assimi-
latus arbitro, cujus arbitrium non est vallatum paena, sed in potestate libera habet pronuntiare quod voluerit: et ideo arbitrium saepe perversum est, cujus tamen perversitatis sola causa est libertas : et ideo perversitatis operum principalior causa est voluntas a qua est libertas, quam ratio cujus proprius actus est arbitrium .
Quaeret autem forte aliquis, quid vocatur facultas, quando dicimus liberum arbitrium esse facultatem rationis et voluntatis? Dicimus ad. hoc, quoniam facultas est potestas facilis tam rationis quam voluntatis: rationis dico arbitrantis, et voluntatis libere volentis unum vel aliud : neque est facultas arbitrii quo arbitratur ratio de operabilibus tantum, sed. potius arbitrii quo quis suus arbiter constituitur ad eligendum quod voluerit: et ideo liberum arbitrium non est separatum a ratione et voluntate, cum sit potestas habitualis et facilis utriusque, nullo indigens ad opus nisi seipsa. De eligentia autem et consilio in Ethicis erit determinandum : vires autem animae sensibilis secundario moventes multum sunt valde, et sub phantasia quidem comprehenditur aestimativa, de qua superius diximus in secundo libro. Est etiam movens sensus sicut primo nuntians delectabile vel triste sensui per accidens : et quia omne movens habet aliquid desiderii, ideo sensualitas vocatur ille motus animalium qui afficit ipsa ex quinque sensibus corporis. Et quia talis motus nullo secundum se regimine gubernatur, sed inclinatur ad omne delectabile oblatum, ideo dicitur sensualitas perpetuae esse corruptionis : ideoque omnis legislator et mores quaerens instruere, avertit a delectabilibus sensualitatis quantum potest. Desiderativa autem est animae sensibilis pars, appetitiva dividitur in concupiscibilem et irascibilem a Platone, qui concupiscibile in hepate quidem ponit, et irascibile in cista fellis : vocavit autem concupiscibilem virtutem desiderativam eorum quae afficiunt secundum delecta-
tionem, quae vocatur mulcebris, eo quod demulcendo, et emolliendo trahit appetitum, sicut est delectatio tactus in cibis et potibus et venereis, et ejusdem potentiae erit tristitia his opposita. Irascibile autem vocavit virtutem animi quae insurgit ad arduum quod est in ausu et gloria et victoria, et in omni eo quod collocat in gloria et in gradu quodam sublimitatis et altitudinis secundum seipsum et ejusdem tristitias his oppositas : propter quod ponit Plato in concupiscibili temperantiam, in irascibili fortitudinem. Istae autem duae sicut et omnis potentia animae sensibilis, formalitatem quamdam habent in homine, quam non habent in aliis animalibus : in homine enim sunt rationales, et in aliis sunt actae a natura. Rationale enim dupliciter dicitur, scilicet quod secundum essentiam rationale est, vel quod participat aliqualiter rationem in hoc quod regimen ejus participat : et sic rationale est persuasibile a ratione : et hoc modo concupiscibilis et irascibilis sunt rationales voluntate : et hoc simile est motoribus sphaerarum, sicut diximus, in quibus virtus superioris motoris remanet in inferiori, ordinans et movens eumdem. Sunt autem qui dicunt voluntatem quae rationalis est per essentiam, eo quod est pars animae rationalis, in concupiscilem et irascibilem dividi : sed hoc omnino absurdum est, quia concupiscibile et irascibile a passionibus corporeis nomen accipiunt, et penes illas non potest dividi vel denominari aliqua pars animae rationalis, quae universaliter corporis actus existit: sed potius cujus voluntas sit simpliciter appetitus, illa indivisibilis permanere debet: desiderium autem quod est appetitus sensibilium, quae multa sunt, dividi habet per passiones in genere differentes, quae ex ipsis sensibilibus oriuntur : et hae passiones in genere sunt, duae, neque connaturales nobis, et illatae extrinsecus : et circa primas quidem concupiscibilis, et circa alias irascibilis.