CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Communiter quidem igitur de virtutibus dictum est nobis typo et figuraliter. Diximus enim genus proximum, quando diximus quod virtutes medietates sunt. Et diximus genus remotum, quando diximus quod habitus sunt. Diximus etiam a quibus fiunt per generationem, quoniam operatores harum operationum quae sunt secundum ipsas virtutes, generant eas in seipsis. Diximus etiam quomodo sunt in nobis et voluntariae, et quod sunt utique ut recta ratio praecipit, eo quod medium sumitur quoad nos determinata ratione, prout sapiens determinavit.
Sed hoc adjiciendum est, quod habitus et operationes non similiter voluntariae dicuntur : quia nos sumus domini ope- rationum a principio usque ad finem, ita quod in nobis est tota operatio ad facere et non facere, quando scimus ea secundum singularia in quibus sicut in circumstantiis est operatio. Si enim aliquod istorum ignoremus, efficeretur involuntarium per ignorantiam. Habituum autem non ita sumus domini, quia non est nobis cognitum quantum de habitu adjiciatur ex quolibet sui principio quod est operatio : sicut et incognitum est in aegrotantibus qui sanantur, quantum sanitatis adjiciat quaelibet medicina : et quod incognitum est, voluntarium esse non potest hoc modo quo incognitum est : sed habitus voluntarii sunt, ideo quia in nobis est sic vel sic in operatione quae habitum inducit.
Resumentes itaque secundum modum enumerationis quem fecimus in secundo hujus voluminis de unaquaque virtute, dicemus sigillatim determinando quae
sunt per nomen et diffinitionem, et circa qualia sunt passionibus et operationibus et qualiter sunt circa illa, hoc est, secundum quam conjecturam medii : istis enim determinatis, simul est hic manifestum etiam quot sunt numero virtutes de quibus intendimus. Primum autem dicemus de fortitudine, tribus rationibus : cum. omnis virtus sit circa difficile et bonum, fortitudo est circa difficillimum : et quia cum quaelibet virtus sit ultimum potestatum et extremum in bonum, fortitudo circa omnem supremam potestatem est et ultimum potestatis : propter quod dicit Boetius quod antonomastice fortitudo virtus dicitur : et quia fortitudo circa tales est passiones quae maxime passiones sunt : est enim circa passiones illatas in bello, quae plus habent rationem passionis quam passiones innatae delectabilium in actu.