PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. "
" Suspiciens autem Jesus " in coelum, pro multa hominis ingratitudine et simulatione : ostendens in sua in caelum adspectione, quantum peccaret sic simulando, et ingratitudinis vito : ita suspiciens in coelum in morte Lazari, ostendens quam profunde eum mors absorbuerat. Joan. XI, 41 : Jesus autem elevatis sursum oculis.''
" Dixit. " Hic autem incipit per similitudinem parabolica instructio. Utrum autem istud ad litteram factum sit sicut hic narratur, an per similitudinem ita aptatum sit, responsione non est determinatum : et ideo sub dubio relnquitur : quia si ita non fuit, tamen sic esse potuit. Et probabilius est quod ita sicut narratur acciderit : quia adhuc desertum quoddam interjacet inter Jerusalem et Jericho, ubi multi transeuntes periclitantur.
Dividitur autem ista similitudo in tria : in quorum primo de periculo agitur sauciati: in secundo autem de duritia et immisericordia eorum qui videbantur esse proximi : in tertio, de misericordia ejus secundum operationem et actum proximi, licet secundum cognationem esset longinquus et alienus.
In primo autem horum quatuor determinantur : via scilicet hominis in periculum incidenlis, ministerium periculi, perpetratio sceleris, et crudelis abjectio et derelictio semivivi.
Quatuor autem dicit circa primum : naturam scilicet periclitati sub metaphora, causam periculi a quo recessit, urbem quam reliquit, et in quam tendebat cum periclitari incepit.
De primo dicit :
" Homo. "
Adam homo interpretatur, et genus humanum significat : quia omnis homo in natura est Adam, ut dicit Anselruus.
" Quidam " autem dicitur in ratione dignitatis, in qua singulare antequam caderet habuit privilegium. Genes. iii, 22 : Ecce Adam, sive homo, quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Genes. v, 2 : Vocavit nomen ejus Adam, hoc est, homo. Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Omnis quidem homo in natura : quilibet autem peccans homo in persona, signiGcatur in hac similitudine.
" Descendebat. "
Ecce causa periculi sub metaphora significata. Descensus enim est in pec- catum inclinatio : in quo a gratia Dei, et a dignitate naturae, et a custodia Angelorum descenditur. Isa. lii, 4 : In aegyplum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi. Descensio ista inclinationem significat hominis in peccatum ad regionem, quae mortis, moeroris, et tenebrarum est plena.
Dicit autem : " Descendebat, " a praeterito in praesens continuans descensiones suas, sicut gravis corde. Psal. IV, 3 : Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitalem, et quaeritis mendacium ? Semper enim deorsum tendit, qui cor suum gravat per peccatum : quia, sicut dicitur, Zachar. v, 7 et 8, iniquitas sedet super talentum plumbi ,
Dicit autem quid reliquit :
" Ab Jerusalem, "
Ad litteram. Sed figurative intelligit illam, quae sursum est Jerusalem, quae libera est, quae est mater nostra : quae nomine et interpretatione visio aeternae et internae pacis interpretatur, ubi nullae latronum insidiae : ubi, sicut dicitur, Isa.XXXII, 18 : Sedebit populus Domini in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.''
Ab ista descendit, quando peccato consensum dedit,
" In Jericho, "
Quae interpretatur luna vel defectus : quia sicut dicitur, Eccli. XXVII, 12 : Homo sanctus in sapienlia manet sicut sol: nam stullus sicut luna mutatur. Et ex hoc,in defectus omnes quos patitur incidit. Psal. xxx, 11 : Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virlus mea. In intelleclu igitur et sensu menstruis defectibus subjacuit ut luna : in omni- bus autem aliis defecit in infirmitatibus ad bonum ex paupertate spoliorum, quam incidit ex quo spoliatus fuit.
" Et incidit in latrones. "
Tangit in ministerio periculorum primum auctores sceleris, dicens :." Incidit in latrones. "
Et bene dicit: " Incidit, " quia nemo ex intentione vult peccatum : cum peccatum, sicut dicit Dionysius, sit involuntarium et praeter intentionem, incausale, infoecundum, et pigrum. Et ideo dicit Augustinus quod a peccatum est actus incidens ex defectu boni. "
Et ideo, " incidit, " quia licet ex intentione in commulabili bono delectari vellet, tamen ex intentione abstrahi ab incommutabili bono non intendit : sed hoc incidit, quia frui volebat utendis. Et sicut dicit Beatus Bernardus : " Ne"mo simul sapere potest quae sursum " sunt, et quae super terram . "
Sic ergo incidit " in latrones. " Ecce ministri sceleris. Latro autem est aperte spolians. Fur autem a furno, quod nigrum, dictus est, qui clam insidiatur. Latro autem est diabolus aperte tentans : et fur, quando occulte insidiatur. Abdiae, v. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Latro enim et fur jus non habent, sed invito domino contrectant ea quae auferunt. Ita diabolus jus non habuit in homine, sed spolia contreclavit malitiosa voluntate, et Dei permissione. Joan. x, 1 : Qui. ascendit aliunde, ille fur est et latro. Osee, VII, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. In tales ergo incidit latrones.
" Qui etiam despoliaverunt eum. "
Ecce sceleris ministerium duplex. Despoliaverunt autem eum gratuitis, auferentes salutis habitum, de quo dicitur, Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis : et indumento justitiae circumdedit me. Sic fratres Joseph exuerunt Joseph tunicam polymitam, quam fecerat ei pater suus. Gratiam enim et virtutes perdit homo,quando diabolo suadente et praecipitante cadit in peccatum.
a Et plagis impositis, "
Quia in naturalibus bonis vulnera gravissima intulerunt. Naturale enim bonum est in ordine cordis ad.bonum cognoscendum, credendum, volendum,operandum, consequendum, et retinendum: quod qualiter vulneratum sit, patet omnibus qui niti voluerint ad bonum, et difficultatem sentiunt in his quae dicta sunt, Isa. I, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligala, nec curata medicamine, neque fota oleo. Quia neque ligata ligamentispraeceptorum, nec curata medicamine sacramentorum, neque fota oleo misericordiae ministrorum et compassionum. Job, XVI, 15 : Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Quia peccato post peccatum continuo vulneratur naturale bonum.
" Abierunt, "
Per dissimulationem ad tempus, non tamen cessantes ab insidiis ante mortem. Psal. x secund. Hebraeos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ul interficiat innocentem. Divites sunt Daemones multos spoliantes.
" Semivivo relicto, "
Quia mortuus fuit, vita gratiae per culpam privatus, et in vita naturae profunde vulneratus, solam imaginem in qua creatus est relinens. Psal. XXXVIII, 7 : In imagine pertransit homo. Job, XIX, 9 et 10 :
Spoliavit me gloria mea, et abslulit coronam de capite meo. Destruxit me undique, et pereo. Gloria enim conscientiae in gratiae perditione spoliatur : corona lapidum pretiosorum perditur in ornatu virtutum: destruitur homo undique in habitu naturalium honorum: et sic volutatur de peccato in peccatum, et perit.
" Acoidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo, praeterivit, "
Hic tangit similitudinem propinquorum secundum opus et actum proximi non appropinquantium.
Et habet duas partes secundum duo genera propinquorum non appropinquantium.
Tangit autem tria : debitum appropinquandi, inexcusabilitatem, et appropiuquationis dissimulationem.
De primo dicit : " Accidit autem : " quia etiam quod sacerdos infirmitate in manus latronum cadit, accidit et praeter intentionem fit: ut dicitur, ad Hebr. v, 2 et 3 : Quoniam et ipse Pontifex circumdatus est infirmitate: et propierea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semelipso offerre pro peccatis.
" Ut sacerdos quidam, "
Legis veteris habens sacordotium. Psal. XCVIII, 6 : Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Et in hoc notatur debitum : quia sacerdotis officium est subvenire infirmis, et impendere curam. Quia, sicut dicitur, Levit.XIV, per decursum, et XVI, 6 : ad Hebr. v, 3 et VII, 27, sacerdos offerre habet pro populo, et orare, et curare infirmitates populi et immunditias.
" Descenderet, "
Scilicet per tentationem.Ut, sicut dicitur, ad Hebr. v, 8, ex his quae ipse passus esset, disceret compassionem ".
" Eadem via, " ut sit inexcusabilis, quod non invenit eum : modo autem saucium invenit,
" Et viso eo, "
Non compassionis oculo, sed potius claudens viscera sua ab eo : quamvis esset loco compatriota, ordine pater, genere frater, viso tamen eo duro oculo. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus luae adversaris mihi.
" Praeterivit, "
Nihil subventionis et misericordiae impendens. Thren. IV, 3 : Filia populi mei crudelis quasi strulhio in deserto. Crudelitas enim strulhionis est quam determinat Job, XXXIX, 16, quia duratur ad filios suos quasi non sint sui. Et sic sacerdotium veteris legis, in quo lex statum habuit, sauciato homini nullam curam vel misericordiam impendit.
" Similiter autem et levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. "
Tangit hic similiter tria : debitum curandi, inexcusabilitatem, et curationis suh fractionem.
Dicit igitur : " Similiter, simili de causa : quia gratiam nullam contulit, sicut nec sacerdotium vel lex. Quia sicut praetereunte aliquo, qui curam sauciato non impedit, augetur dolor sauciati et gemitus et non minuitur : ita lex et sacerdotium subintraverunt ut abundaret delictum, ex hoc quod delictum indicave- runt et non curaverunt . Multi autem etiam nostrorum sacerdotum non curant sauciatos in peccatis, sed paucula illa (quae a daemonibus relicta sunt) temporalia tollunt: et peccatorum vulnera non curant per sinceram sacramentorum exhibitionem. Job, XXIV, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta fallentes, quibus non esl operimentum in frigore. Et gic faciunt domini in defendendo, advo. cati in patrocinando, medici in curando : et quilibet ad alterum est in affectu exactoris et latronis. Isa. iii, 12 : Populum . meum exactores sui spoliaverunt. Jerem. VI, 13 : A minore quippe iisque ad majorem, omnes avaritiae student.''
" Et Levita. "
Levita hic ab officio Levitae dicitur, qui minoris ordinis existens sacerdoti obsequitur. Et allegorice quidem cuneum significat Prophetarum, qui licetlimpidis oculis saucium viderit, tamen nec curavit nec curare potuit, sed verum ejus curatorem indicavit. Moraliter autem quilibet ordinis inferioris curam et misericordiam non impendens, sed lucrum intendens per Levitam significatur : et maxime illi qui curam sauciorum susceperunt, sicut Praelati et Judices Ecclesiarum. Mich. ii, i et 2 : Contra Deum esl manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunl. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam aufertis ab eo. Significantur autem et illi qui dissimulant adjuvare, cum debeant et possunt. Omnes enim isti de crudelitate arguuntur.
" Cum esset secus locum, "
Scilicet propinquus. Secus autem locum seu viam esse,significat rationem vicinitatis et propinquitatis ex patria, et cognatio. ne, et ordine. Psal. XXXVII, 12 : Amici meiet proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
" Et videret eum, "
Ut sit inexcusabilis. Matth. xxv, 43 : Infirmus fui,... et non visilastis me.
" Praeterivit. " Jerem. VI, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Isa. lxiii, 15 : Ubi est zelus luus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum luarum ? Super me continuerunt se.
Similem fere in omnibus historiam narrat Alexandro Aristoteles in libro I de Regimine Dominorum, de Judaeo et Gentili, praecipiens Alexandro ne umquam conlidat de Judaeo. Est autem haec historia : Judaeus et Gentilis iter fecerunt per desertum : Judaeus pede, et Gentilis in jumento subvectus. Cum autem Judaeus deficeret, Gentilis cibavit eum, et de utribus suis potavit. Itinerantes autem ab invicem quaesiverunt quibus legibus uterentur. Gentilis dixit suam esse legem, omnibus hominibus fidem tenere, beneficia impendere, misericordiam exhibere. Econtra Judaeus dixit suam esse legem, nulli fidem tenere nisi contribuit, nulli grates pro beneficiis exhibere nisi suae es-. set legis, nulli etiam misericordiam facere nisi carni suae. Tandem lassato Judaeo positus est a Gentili in jumento cum esculento et poculento, qui statim abegit jumentum cum necessariis, dimisso Gentili in periculis deserti. Sed ultor iniquitatum Deus misit hostiam contra Judaeum, quae dejectum de jumento prostravit et debilitavit: et sic Gentilis in jumento repositus, a periculis deserti salvatus est. Cum autem improperaret Gentilis Judaeo cur ingratus beneficiis, malum pro bono reddere voluisset, in excusationem praetendit legem, dicens : Hoc esse suae legis, quod alienigenis mala essent impendenda, etiam si beneficia essent recepta ab eis : contra quod dicit Apostolus, ad
Roman. XII, 17 : Nulli malum pro malo reddentes : providenles bona non tantum coram Deo, sed eliam coram omnibus hominibus. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesia Dei.
" Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
Etappropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum, et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. "
Hic ostendit qualiter alienigena, secundum opus et nctum proximi appropians, proximior efficitur, quam cujuscumque ordinis vel gradus cognatus.
Dicit autem duo : scilicet, qualiter misericordia motus appropinquavit, et qualiter curam misericorditer impendit et beneticia.
In primo sex continentur : quorum primum descriptio est patriae, quia alienigena fuit: eo quod vulneratus erat Ierosolymitanus, et iste Samaritanus. Secundum, quod eodem itinere ambulavit. Tertium, quod passu cordis et corporis ad eum venit, non pertransiens sicut alii duo fecerant. Quartum, quod nuntio pietatis oculo vulnera ejus respexit.Quintum, quod misericordia intus motus visceribus pietatis est effectus. Sexlum, quod congemens doloribus ejus, ad ipsum per conpassionem appropinquavit.
Dicit igitur: " Samaritanus quidam. " Congruum nomen patriae accepit: quia Samaritanus custos interpretatur, qui sui custos et aliorum nihil non custoditum relinqueret. Sui enim custos est qui seipsum intra lcrminos humanae pietatis et virtulis custodit. Et qui hoc non facit in canem vel asinum vel aliam bestiara transformatus perditur. Psal. xlviii, 13, 21 : Homo cum in honore esset non inlellexit, comparatus est jumentis insipientibus.
Deuter.IV, 9 : Custodi temetipsum et animam tuain sollicite. Alios etiam custodit sibi commissos : quia hic custos Jesus Christus est, et ejussequaces. Joan. XVII, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Psal. cxxvi, 1 : Nisi Dominus custodierit civitalem, etc. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
"Iter faciens. "
Transit enim talis custos, frequenter visitans et quaerens cui miserationum impendat beneficia. Hoc optime significatum est, Tob. v, 7 et 8 : Nosti viam quae ducit in regionem Medorum ? Cui respondit : Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, etc. Medi enim mensurantes interpretantur vel adaequantes : et signifleant misericordia plenos, qui semper commensurant et adaequant se miseris. Rages autem interpretatur aegrotatio. Viam enim quae ducit ad aegrotos noverunt, et omnia itinera illa secundum diversitates pauperum et infirmorum frequenter ambulant.
Tertium est, quia
" Venit secus eum, "
Quia in eadem via ponit se per compassionem, in qua infirmus est per passionem. II ad Corinth. XI,29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizalur, et ego non uror ? Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi,
" Et videns eum. "
Ecce quartum, quod nuntio pietatis oculo vulnera ejus respexit. Thren. I, 20: Vide, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est venter meus : subversum est cor meum in memetipso, quoniam amariludine plena sum. Psal. XXIV, 16 : Re-spice in me, et miserere mei. Exod. iii, 7 : Vidi affliclionem populi mei, et clamorem ejus audivi.
" Misericordia motus est. "
Ecce quintum, quod misericordia intus motus est. Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus. Osee,XI, 8 : Conversum est in me cor meum : pariter turbata est paenitudo mea.
" Et appropians. "
Ecce sextum, quod per miserationes appropinquavit. Psal. XXXIII, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit. Deuter. IV, 7 : Non est alia natio iam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Sic amici Job appropiuquabant sibi, Job, II, 11 : Condixerant enim, ut pariter venienles visilarent eum, et consolarentur. Sic enim oportet, quod appropinquet consolator consolando : ut prius conpatiendo condescendat, et condescendens afflicto cougemat, congemens inhaereat, et inhaerens ad consolationem trahat.
" Alligavit vulnera ejus. "
Hic ostendit qualiter beneficium et curam vulnerato impendit.
Dicit autem septem quae vulnerato impendit beneficia, scilicet alligationis, lenificationis, depurationis, subvectionis, hospitalitatis, curationis, expensarum exhibitionis.
De primo dicit: " Alligavit vulnera ejus. " Vulnera sunt aperturae plagarum peccatorum, quae plagae sunt apertae quamdiu consensu et actu et consuetudine dividunt integritatem naturalis boni ani- mae. Isa. I, 6 : Vulnus et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo. Haec vulnera iste custos alligavit, constringendo ea institis et restibus praeceptorum et consiliorum divinorum. Psal. cxlvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Eccli. VI, 26 : Ne acedieris vinculis ejus. Et infra parum, v. 31 : Et vincula illius alligatura salutaris.
"Infundens oleum."
Ecce beneficium mitigationis. Oleum enim lenitivum est. Cantic. I, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Et oleum unctionem significat gratiae sacramentalis. Eccli. XXXVIII, 7 : In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciei pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Gratia enim sacramentalis partem poenae tollens, mitigat acerbitatem doloris.
" Et vinum. "
Ecce beneficium purificationis. Vinum enim mordacitate sua purificat vulnera, tollens et lavans si quid est in eis putredinis. Psal. LIX, 5 : Potasti nos vino compunctionis. Genes. xlix, 11: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Stola dicitur a Graeco AdminBookmark , quod sonat latine longum : et significat stola vitam corporis hujus, quae saepe secundum totam longitudinem juventutis usque ad senectam vulnerata est, et vino compunctionis lavanda. Pallium autem amictus animae est et spiritualiter conversationis in corde et verbis, quae similiter lavanda sunt vino paenae et compunctionis, dicendo: Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor .
" Et imponens illum in jumentum suum. "
Ecce beneficium subvectionis. Jumentum enim dicitur quasi juvamentum, quia juvat ad laborem : et significat oneris supportationem, qua infirmorum onera supportamus, ut melius ferant onus paenitentiae. Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. Ad Galat. VI, 2: Alter aIterius onera portate, et sic adimplebilis legem Christi. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus autem nos firmiores onera infirmorum suslinere, et non nobis placere. Vnusquisque veslrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificaiionem.
" Duxit in stabulum. "
Ecce beneficium hospitalitatis. Stabulum a stando dicitur, et significat Ecclesiam in quam pcenitens introducitur pro reconciliatione. Vel, significat domum, in quam introducitur pauper infirmus. Job,XXXI, 32: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Isa. lviii, 7 : Egenos vagosque induc in domum tuam. Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
" Et curam ejus egit. "
Ecce beneficium curationis, quia nihil aliud est nisi adhibere sollicitudinem, ut cum effectu sublevetur necessitas indigentis : sic enim curatur et sanatur infirmus. Osee, XIV, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos sponlanee. Psal. LIX, 4: Sana contritiones ejus, quia commota est." Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe : et quodcumque superero-
gaveris, ego cum rediero reddam tibi."
Et dicit quatuor : expensarum prolationem, hilarem donationem, fidelem aegroti apud stabularium commissionem, et supererogationis solvendae promissionem.
In primo horum adhuc tria notantur : quorum unum est Samaritani apud aegrotum morosa mansio : secundum, temporis ad recessum determinatio: tertiuni est quod supra dictum est, expensarum prolatio.
De primo nola quod ab inventione aegroti Samaritanus uno die permansit: quia posteaquam vulnera ligata sunt, in uno die videtur de infirmi desperatione, vel convalescentia. Quia si non adjunguntur sibi partes vulnerum sed spasmantur, desperationis signum est. Si autem fovetur vulnus et adjungilur, spes est convalescentiae. Et est opus misericordiae mansio apud aegrotos donec emendentur. Job, II, 13 : Sederunt coram Job dolente septem diebus, et septem noctibus. E contra de subito se abstrahentibus a consolatione, dicitur. Osee, VI, 4: Misericordia veslra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Nubes enim matutina slatim sole orto recedit, et ros exsiccatur subito.
Determinatio autem temporis est, quod, dicit: " Altera die, " et hujus causa litteralis jam dicta est. Allegorice autem, altera dies Samaritani nostri veri custodis Christi est alteraluxejus : quia primo die fuit nobiscum vulnera nostra Iigans in luce gratiae. Altera die in luce gloriae recessit a nobis parare nobis locum. Joan. XIV, 2 et 3 : Vado parare vobis locum. Et si obiero, et paravero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Judicum, XIX, G : Quaeso te hodie hic maneas, pariterque laetemur.
" Altera ergo die, " hoc est, altera luce surgentis aurorae et novae sanitatis in vulnerato, et novae gloriae in Samaritano,
" Protulit duos denarios. " Ecce expensarum impendendarura prolatio. Duo autem denarii duo sunt Testamenta, imagine summi regis impressa : vel sunt textus, et fidelis interprelatio: vel sunt mandata, et consilia : vel sunt gratia sacramentalis, et virtus. Haec signilicanlur per duo aera minuta, Luc. XXI, 2, et Marc. XII, 42, quae vidua in gazophylacium obtulit. Dicuntur autem minuta propter humilitatem, quamvis magna sint ad omnem abundanliam impensarum faciendarum. Vel forte sunt duo mandata charitatis. Matth. XXII, 37-41: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc... Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetae.
Denarius decem valet usuales. Quodlibet enim istorum decem implet mandata decalogi. AdRoman. XIII, 8 : Qui diligit proximum, legem implevit.
" Et dedit stahulario. "
Stabularius est plebanus vel praelatus, qui expensis sibi dimissis vulneratum procurare tenetur. Ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus. Dedit autem, non mutavit, nec vendidit. Matth. x, 8 : Gratis excepistis, graiis date. Matth. XXIV, 45, et Luc. XII, 42 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit domitius suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?
" Et ait: Curam illius habe. "
Ecce sollicitudinis commissio. III Reg. xx, 39: Custodi virum istum, qui si elapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Genes. xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Pro- verb. XI, 30 : Qui suscipit animas, sapiens est.
" Et quodcumque supererogaveris. "
Ecce supererogalionis solvendae promissio. Supererogatur autem in sermone, in potestate, in opere, in debito.
In sermone doctrinae supererogatur, quando expositiones bonae et fideles verbis Domini addunlur. Daniel. XII, 4 : Plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Haec est usura, cum qua recipere vullDominus commissa servo fideli talenta . Proverb.XI, 26: Qui abscondit frumenta, maledicitur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
In potestate supererogatur, quando aliquis potestate sibi concessa non utitur propter Deum : sicut dicitur, I ad Corinth. IX, 14 et 15 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Gratis enim praedicavit, victum labore manuum acquirens.
In opere autem supererogat, qui cum non teneatur nisi ad praecepta, implet etiam consilia, vel. omnia, vel quaedam. 1 ad Corinth. VII, 25 : De virginibuspraeceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
In debito supererogat, qui debitis aliquid addit: sicut a viris devotis orationes volivae addunlur horis canonicis et statutis. Psal. cxviii, 62: Media nocte surgebam ad confilendum tibi, super judicia justificationis tuae.
" Ego cum rediero reddam tibi. "
Vel in morte uniuscujusque, quando redit ad judicium particulare : vel in resurrectione communi, quando ad universale redierit judicium. Act. I, 11: Sic veniet, quemadmodum vidislis eum eun-tem in caelum. Matth. XXIV, 64: Amodo videbitis filium hominis venienlem in nubibus. Apocal. I, 7: Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
" Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ?
At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. "
Hic quaerit judicium convictionis ex ipso tentatore.
Et conficitur ex tribus : ex quaestione ad veritatem dicendam obligante, ex veritatis responsione, et ex conclusa in tentante convictione.
De primo dicit: " Quis horum trium, " quorum primi duo sunt compatriotae et contribules : et ex ordine spirituales patres et procuratores. Tertius autem alienigena, cui non coutebatur Ierosolymitanus, tamen secundum actura et opus proximi approximans.
" Videtur tibi, " judicio rectae rationis, " proximus, " secundum actum et opus proximi, " fuisse illi " misero " qui incidit in latrones. " Job, VI, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.
" At ille dixit. "
Ecce convicta responsio veritatis, quam libenter iste dissimulasset si potuisset.
" Qui fecit misericordiam in illum. "
Quia alii quamvis sint carne proximi, tamen quia omnis res quando proprio et sibi essentiali opere destituitur, tunc etiam cadit a nomine et nominis ratione, et non habet nomen nisi secundum quid. Psal. XXXVII, 12 : Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Jerem. xx, 10 : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum : ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum. Unde tales cadunt a ratione proximi. Psal. lxi, 5: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Sed qui facit misericordiam appropinquando opere proximi, proximus efficitur. Proverb. XI, 17 : Beiiefacit animae suae vir misericors : qui autem crudelis est, etiam propinquos objicit.
" Et ait illi Jesus : Vade. "
Ecce in tentante conclusa convictio.
" Vade, " potius profectu virtutis, quam passu pedis. Iste enim videtur numquam misericordiam fecisse, qui in se non est expertus, quantum per compassionem cordis appropinquatur misero.
Dicit ergo tali: " Vade, " cordis compassione. Eccli. XVII, 25 : In paries vade saeculi sancli, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Matth. IX, 13: Euntes discite quid est: Misericordiam volo et non sacrificium.
" Et tu fac similiter. "
" Et tu, " magister in Israel, disce a Samaritano. Joan. iii, 10 : Tu es magister in Israel, et haec ignoras ?
" Fac similiter. " Non doceas tantum sicut Legisdoctor et Scriba, sed ad opus convertere.
" Et fac. " Ideo enim, Levit.I, 15, praecipitur os turturis in sacrificio ad ascellas retorqueri,ut osdoctrinae verbi ad opus retorqueatur. Quod in alio cognoscisesse verum, hoc sine dissimulatione facias in teipso : alioquin dicetur tibi illud Apostoli, ad Roman. II, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces ? Luc. IV, 32 : Dicetis mihi hanc similitudinem: Medice, cura te ipsum. II ad Timoth,
II, 15 : Sollicite cura leipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte Iraclanlem verbum verilalis : ut scilicet, fideliter sentias, et efficaciter facias quod doces.
" Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum. "
Hic ostenditur qualiter Deus arcana sua revelat parvulis, sicut patuit in divisione superius inducta.
Glossa taraen hanc historiam praecedenti continuans dicit, quod habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponit exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo sermone quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores duae vitae significantur spirituales: per Martham actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur : per Mariam religiosa mentis intentio Dei verbo, qua in amore Dei suspiramus. Et quodcumque qui vult, dicere poterit: primum tamen melius est quoad historiae inductionem : secundum autem litterae dicit continuationem.
Unde sicut in praecedenti historia per quaestionem tentatoris arcana Dei ostenduntur esse abscondita ei qui se sapientem esse putabat, et quod vix parva rudimenta per similitudinem parabolicam intellexit: ita hic per duarum sororum opera studiosa, et per querelam inde exortam datur intelligi istis tamquam parvulis arcana esse revelata : et quae in arcanisDei sint quidem bona advitam, sed desitura : et quae sint in vita sic agenda, quod numquam sunt desitura,
Tanguntur ergo hic tria : in quorum primo utriusque sororis in bona vita ponitur exercitium: in secundo, unius sororis de altera ponitur interpellatio apud Deum : in tertio, hujus quaestionis diffinitio ostenditur per Domini responsum.
In primo horum tria continentur : quorum primum est in domo, in qua utraque soror est, dominica receptio: in secundo, Mariae continetur otium et contemplatio : in tertio, Marthae continetur ministerium et occupatio.
In horum primo continentur quatuor: in quorum primo altenditur Domini circa salutem nostram transilus et diligentia : in secundo, loci ad hoc convenientia : in terlio, pietatis et hospitii honestatis quam discipulos docuit congruentia: in quarto, ex sorore recipientis notatur honesta familiae sufficientia.
De primo dicit:
" Factum est autem, "
Secundum praefinitionem consilii divini. Sicut filii Israel ad motum columnae ignis et nubis movebantur, ita cum discipulis fecit Dominus ad praefinitionem consilii divini: quod sicut nubes refrigerabat, et sicut ignis intellectum illuminabat, et affeclum accendebat: sicut dicitur, Numer. IX, 16.
" Dum irent, "
Dominus et discipuli quaerendo salutem hominum. Matth. IX, 35: Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in labernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino. Allegorice tamen, dum Pater, Filius et Spiritus sanctus, et Angelorum praesidia et ministeria ibant tunc ad nos, per hoc iter venit ad nos Dominus de coelo profectus. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Cantic. IV, 6: Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris. Mons enim myrrhae, propter amaritudinem sollicitudinis in officio Marthae : collis thuris, in devotione Mariae.
Dum ergo sic irent Salvator et ministri saliitis,
" Et ipse intravit in quoddam castellum. "
" Et ipse, " sicul discipulis praeceperat, ut inquirerent quis esset dignus in civitate .
Et sic tale inveniens hospitium, " intravit in quoddam castellurn. " Ad litteram, in Bethaniam : et hoc est planum.
Allegorice autem hic notantur ria : introitus mirabilis, dignitas receptaculi singularis, et munitio invincibilis. Introitus mirabilis in uterum beatae Virginis : dignitas singularis in beatitudine matris Virginis : munitio invincibilis in virtute tantae sanctificationis. Introitus est porta clausa. Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit, non operietur :... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Haec est porta orientalis, per quam ingressus est ille, cui nomen Oriens, Zachar.VI, 12, quia subter ipsum semper orietur lumen indeficiens. Sic intravit, quando sicut dicitur, Luc. I, 78 : Visilavit nos oriens ex alto.
" In quoddam. "
Ecce dignitas singularis in terra et in coelo.
In terra, in omnibus generationibus quibus Redemptorem proluliLLuc. i, 48: Ecce enim ex hoc bealam me dicent omnes generationes, scilicet inter omnes mulieres, quibus primam dignitatem per Hevam amissam reddidit. Luc. I, 42 : Benedicta tu inter mulieres. Inter virgines, quarum slerilitatis opprobrium abstulit. Proverb. XXXI, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.
In coelis autem : quia caelibatum prima Deo devovit : quia regno caelorum integritatem reddidit: et quia ut illuminatrix in coelis etiam mirabili lumine totam coelestem curiam sua luce venustavit.
De primo, Luc. i, 34 : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? hoc est, non cognituram propono. Haec est arca Dei visa in templo Dei , intus fulgens auro cordis munditiae, extra circumtecta corporis virginei fulgore .
De secundo, Luc. xv, 8 : Quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat ? Mulier haec est beala Virgo, habens in se omnem imaginem, novem beatitudinibus Angelorum, et una beatitudine hominis insignitam. Perdita est una culpa parentum. Ipsa autem accensa lucerna flammae deitatis in testa humanitatis, evertit totam domum, suprema infimis in utero suo sociando, nova veteribus commiscendo, aeterna temporalibus ingerendo, incorruptibilia mortalibus uniendo, pretiosa vilibus imponendo : et sic quaesivit diligenter,donec drachmam perditam inveuit, et regnum ccelorum reintegravit.
De tertio dicitur, Apocal. XII, 1 : Et signum magnum apparuil in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et incapiteejus coronastellarumduodecim. Quia fulgor divinus splendet in ea in miraculis. Quidquid gratiae in luna significatur in Ecclesia, procumbit ejus meritis. Quidquid lucis fulget in coelo in beatis, refertur in eam : eo quod mater est Redemptoris aperienlis januam regni caelestis.
" Castellurn. "
In castello autem notatur munitio suae sanctitatis et virtutis. Quae quidem in sex consistit : situ scilicet allitudinis, fossatorum depressione, murorum circumdatione, turrium altitudine, expen- sarum abundante praeparatione, militum instructione.
Situs ejus est in monte sancto, ad quem nulla machina pertingit inimici. Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus praeparatus mons Domini in verlice montium : et elevabitur super colles, scilicet dignitatum angelicarum : et, pro gratia impetranda, fluent ad eum omnes gentes. Est enim hic mons eminentia suae sanctitatis. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. lxvii, 16 et 17 : Mons Dei, mons pinguedine consolationis divinae pinguis,... mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus, per gratiam et gloriam, habitabit in ea usque in finem, qui non habet finem. Matth. v, 11 : Non potest civitas abscondi supra montem posita. Haec est enim civitas in qua omnis civilitas caelestis habitavit. Psal.XXIII, 3 : Quis ascendet in montem Domini ? Nulla quidem creatura per aequalitatem. Omnis tamen sanctus exaltatur in ea per suffragii subventionem.
Profunditas fossati, abyssus est humilitatis ejus. Eccli. L, 2 : Profundum abyssi quis dimensus est ? Nullus penitus, nisi qui de altissimo respexit humilitatem ancillae suae , et de altis in eam descendit. II Reg. v, 9 : aedificavit David per gyrum a Mello et intrinsecus. Mello enim erat vallis profundissima quasi vorago, in qua summus David per gyrum vallem circumducens aedificavit. Quia humilitas undique muniens, custos est honorum, omnibus exterius occurrens : ita ut nihil in exterioribus fastuosum inveniatur.
Murorum autem circumdatio est meritorum virtutum in conversatione per charitatis glutinum, quasi quorumdam solidorum lapidum quadratorum elevata aedificatio. Isa.XXVI, 1 : Vrbs fortitudinis nostrae Sion : Salvalor ponetur in ea murus et anlemurale. Murus quidem
ex implentibus praecepta meritoque virtutum : antemurale autem ex supererogatis operibus consiliorum. Et sic et murum habet et antemurale ex lapidibus pretiosis virtulum. Isa. liv, 11 et 12 : Ecce ego slernam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnaeula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Lapis significat operum soliditatem. Sapphirus in lapidibus significat in soliditate operum ccelestem intentionem. Jaspis in operibus significat fidei virorem, per quam fuit Filii Dei ingressus ad eam. Et expuanabatur Diabolus in propugnaculis fidei istius sic virentis in corde ejus. Portae sculptae signifleant ingressus, quos habemus ad eam per imitationem virtutum ejus. Sculptura significat imagines patrum, quas per imitationem in se ostendit: sicut David in humilitate,Salomonem in sapientia, Josiam in religione, Moysen in mansuetudine : et sic de aliis. Termini autem castri quos extendit, totum montem altitudinis coelestis occupando, sunt expressae claritates angelicae, quas praefert in conversatione : et omnes illi termini lapides solidati propositi : et sunt desiderabiles honestatis pulchritudine et dulcedine.
Turres sunt elevationes contemplationis ejus, quibus super omnes virtutes Angelorum elevatur in contuitu veritatis. Cantic. IV, 4 : Turris David... aedificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatwa fortium. David adspectu desiderabilis est Filius Dei contemplandus. I Petr.I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Turris hujus contemplatio divina in oculis beatae Virginis. Mille clypei pendentes ex ea sunt infinitae veritates in ea contemplativo respendentes, et omnes signum Regis altissimi semper in aliqua imagine praetendentes. In ea etiam pendet omnis fortium armatura : quia in ea vi- detur qualiter quilibet militum ejus armatur contra hostes et quibus virtutum praesidiis muniri potest : et ideo dicitur, Cantic. VII, 4 : Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Nasus vim significat discretionis in contemplatione, qua suavitatis divinae percipitur fragrantia. Haec est elevata et fortis sicut turris Libani per candidationem lucis fugantis nebulas phantasiarum : et respicit contra Damascum, firmans se in parte illa quae sanguini conjungitur : quia Damascus polus sanguinis interpretatur. Firmat autem, ut non accipiat aliquid in carne et sanguine, sed a Patre luminum apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio . Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanyuis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caestis est.
Sic ergo castellum istud turritum.
Quintum est expensarum abundans praeparatio, ne fame vel defectu alicujus necessariorum umquam capi possit. Ibi enim est panis vitae qui de caelo descendit, ibi est adeps frumenti satiantis, ibi sal sapientiae, ibi fons aquae salientis in vitam aeternam, ibi carnes agni immaculati, ibi veslis decoris et honestatis, ibi ignis charitatis, ibi hortus conclusus voluptatis, ibi aura flatus sancti Spiritus, ibi nullius boni defectus.
De primo dicitur, Joan, VI, 51 : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Haec est enim princeps Sara, quae hunc panem ex tribus satis farinae sub cineribus nostrae mortalitatis decoxit .
De secundo, in Psalmo cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te, hoc est, pinguedine verbi : quia, Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Genes. XLIX, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
De sale, Matth. v, 13: Vos estis sal terrae. Levit.II, 13 : In omni oblatione tua offeres sal. Mater autem sapientiae sale carere non potest : nec potest evanescere sal ejus, vel infatuari.
Aqua etiam non deest : quia ipsa est fons indeficientis aquae per plenitudinem gratiae ipsius : a qua peccator accipit absolutionem veniae, justus autem puritatem gratiae, tentatus refrigerium temperamenti, devotus haustum dulcem sapientiae consolationis consolantis. Esther, x, 6 : Parvus fons, qui crevit in fluvium...,et in aquas plurimas redundavit. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : sanclificavil, hoc est, confortavit tabernaculum suum Altissimus.
Ista eliam est de cujus expensis carnes agni recentes, semper et in omnibus ad quietationem desiderii convenientes acceptae sunt. Unde, Numer. XI,18 : Sanclificamini : cras comedelis carnes. Et ibidem : Det vobis Dominus carnes, et comedalis.
De hujus etiam agni vellere castellum hoc in vestitu decoris non deficit. Haec est enim de qua dicitur, Proverb.XXXI, 13: Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Lanam enim conversationis in exterulas contexuit : linum autem innocentiae nevit ad inleru-Ias. Et ideo, Proverb, XXXI, 21, dicitur, quod non timebit domui suae a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vesliti sunt duplicibus.
In isto etiam castello ignis aeterni luminis numquam exstinguitur. Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram : et quid volo nisi ut accendalur ? Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetnr in nocte lucerna ejus. Et quomodo lucerna exstingueretur, quae juxta nomen suum illuminatrix est et interpretatur.
Ibi etiam est hortus, in quo omnis boni oritur fructus, et arbores fructus medicinales, fructus per singulos menses primitiva offerentes, veteribus semper nova cumulantes. Et primum quidem (sicut hic dictum est) Ezechiel. xlvii, 12, con- tinelur. Secundum autcm, Canlic. VII, 13: Omnia poma, nova et velera, dilecte mi, servavi tibi. Et ne desint herbae salutares et aromata, dicitur, Cantic. IV, 12 : Hortus conclusus, fons signalus.
Ibi flataura suavissima sancti Spiritus. Cantic. IV, 16 : Surge Aquilo, et veni, Ausler, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Ad hanc auram deambulavit Dominus post meridiem, jam remisso calore fervoris, declinante sole per peccatum parentum primorum : quando de redemptione primae praevaricationis cogitavit.
Et ut breviter dicatur, in hoc castello nullius boni est defectus. Psal. CXXI, 7 : Fiat pax in virlute tua, et abundantia in turribus tuis. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Domus enim Dei, Virgo est beata, et incastellatum praesidium contra timores inimicorum : abundantia domus, plenitudo est charismatum, qua plena gratia omnibus . abundanter usque ad ebrietatem refundit. Torrens inde erumpens impetu magno, pietatis ejus fluxus est, charitate cogente impetuosus et rapidus, omnium ad se rapiens devotionem. Firmissimum ergo est hoc castellum quantum ad indeficientem abundantiam expensarum.
Nec deest instructio militum defendentium, quae in se per illuminationes, quas largitur semper, habet omnia agmina Angelorum. Cantic. VI, 3 : Terribilis ut castrorum acies ordinata. Genes. XXXII, 2 : Castra Dei sunt haec. Et ideo non timeat aliquis virtutem aliquam inimici : quia, IV Reg. VI, 10, dicitur, quod plus nobiscum sunt quam cum illis. Daniel. VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, id est huic castello, et decies millies centena millia assistebanl ei : sicut Filio suo, qui est rex et haeres hujus castelli. Et ideo quicumque confugit in hujus castri defensionem, fiet in eo quod dicit Psalmus xc, 7 et 8, quod cadent a latere luo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem non appropinquabil. Verumtamen haec praesidia oculis tuis spiritualibus considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Haec est enim unica mulier, quae, sicut habetur, Judith, XIV, 16 : Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Genes. III, 15 : Ipsa conteret caput tuum. Habacuc, III, 13 : Percussisti caput de domo impii. Et capite percusso, omnia sceptra ducum ejus confusa sunt. Quamvis autem tantorum praesidiorum sit castrum fortissimum, tamen diminutivo nomine, castellum, propter ejus nimiam humilitatem, nominatur. Et ideo omnem fiduciam in humilitate ponens defensionis, dixit: Respexit humilitatem ancillae suae . Ille enim superbus et superborum rex (de quo, Job, xl, 25, dicitur, quod omne sublimevidel, ipse est rex super universos filios superbiae) non nisi humilitatis praesidio poterat expugnari. Luc. I, 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus.
Sic ergo " intravit Jesus in quoddam castellum, " introitu mirabili, dignitate singulari, et munitione invincibili praeparatum.