LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantia destructibilis non sempiterna, aut composita est, aut super compositum delata.
Omnis autem substantia formalis vel formata quae destructibilis est et non sempiterna, aut composita est, aut delata super subjectum super id quod in sua essentia compositum est. Si enim destructibilis est, sicut jam ante probatum est, potentiae ejus qui formavit et terminavit id quod est, continue destruuntur, sicut potentiae sanitatis in calidis et frigidis et humidis et siccis fundatae : et talem substantiam compositam necesse est esse ex contrariis continue agentibus et patientibus ad invicem. Propter quod Aristoteles in V Physicorum dicit, quod non est eadem sanitas in mane et in vespere : et ita talis substantia in harmonia consistit, sicut sunt substantiae coagulatorum mineralium omnium et omnium mixtorum et complexionatorum : et istae non possunt esse sempiternae. Sempiternum enim est, quod semper in uno stans est. Et hoc nihil umquam abjicit a substantia, sed esse ejus cum aeternitate et ante tempus est.
Haec ergo composita sunt de simplicibus ante se existentibus, et in quae etiam per corruptionem resolvuntur. Tale enim compositum solum divisibile est : et ideo solum vere dicitur esse compositum : hoc enim actu alicujus componentis compositum est, quod agit in ipso compositum, et compositum est motu compositi quo composita deducta sint ad formam compositoris : propter quod quodlibet componentium compositi multiplex est et compositum. In quolibet enim fieri infinita facta sunt secundum esse motus. Alia autem quae quantitate distensa sunt, vel potentiis expansa, si in potentia et actu non sunt nec motu distensa sunt, non dicuntur composita, sed tota et integra : tota quidem, quia totum esse suum simul habent : integra vero, quia distensa non sunt : nec enim procedunt ante esse et in esse, vel e converso, nec a potenti a m actum. Et ideo licet quodam modo partes habeant, tamen illae partes ex esse et non esse non componuntur : omnes enim stant in uno esse simplici. Et propter haec talia ingenerabilia et incorruptibilia sunt.
Composita vero quae continue secundum esse adjiciunt vel ab esse abjiciunt, generabilia et corruptibilia sunt. Sunt autem et quaedam alia, quae licet formae compositionis non sint, nec compositionem consequentes, nec harmoniae compositionis vel harmoniam componentes, tamen endelechiaecompositorumsunt et perfectiones, eo quod sine principiis taliter compositorum nihil operantur, sicut virtutes organicae, ut est anima vegetabilis in plantis, et anima sensibilis in brutis : quae quia sunt in organis talibus, et operantur, corruptis organis, corrumpuntur : et illae sunt substantiae quae super compositum sunt delatae, hoc est, fixae, et per generationem deferentem illatae sunt organis, et propter hoc corruptibiles sunt. Si qua autem substantia separata et immixta est materiae et nullius actus corporis, illa neutro modo corruptibilis est, sicut rationalis in homine, cujus po- tentiae etiam sensibiles et vegetabiles dupliciter considerantur, scilicet secundum esse, et secundum principium a quo fluunt secundum sui substantiam. Secundum esse enim quidem sensibiles vegetabiles sunt in organis, secundum radicem et principium radicantur in anima rationali : et ideo secundum esse et operationem destruuntur, destructis organis: secundum substantiam autem et radicem manent in anima rationali. Secundum quid ergo destruuntur, simpliciter autem manent. Accidit etiam potentiae esse in organo et mutari secundum organi dispositionem. Unde Aristoteles dicit, quod " si senex accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis. "
Hoc autem maxime verum est de his potentiis et endelechiis, quae in. compositum fluunt a substantia separata, quae secundum substantiam et esse et operationem separata est. Dico autem secundum substantiam secundum rationem diffinitivam substantiae. Si enim diffiniatur anima rationalis vel intellectualis, in diffinitione nihil concipitur de materia sensibili. Secundum esse etiam separata est : eo quod secundum esse nullius sensibilis materiae est actus, vel endelechia : nec enim harmonia est, nec harmoniam consequens, ut Aristoteles probat in primo de Anima . Secundum operationem vero separata est : circa omnia enim operatur intellectus et ratio. Non enim circa omnia opereretur, si alicui materiae esset conjuncta : non enim operaretur nisi circa ea quae essent de facultate illius materiae. Sicut visus circa perspicui differentias, et auditus circa fracturas aeris propter tympanum auris quod ad aeris fracturas complexionatum et organizatum est, et sic de omnibus est.
Manifestum est ergo, quod omnis substantia destructibilis,non sempiterna, vel composita est ex contrariis, vel delata et illata est, sicut endelechia corporis orga nici, super id quod ex contrariis compositum est.