CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De secundo articulo principali. Quia habemus actum bonum propter se, secundo delectationem consequentem actum perfectum, et tertio actum propter aliud, quarto actum neutrum: primus est perfectus; secundus non est actus elicitus , sed quaedam passio, ut infra patet: tertius est actus neuter. Primus secundum Doctorem dicitur fruitio. Secundus usus, etc. ideo quaerit Doctor cui istorum conveniat fruitio. Et arguit pro una parte, probando quod votitio propter se sit fruitio; et pro alia parte probando quod fruitio sit formaliter delectatio consequens actum perfectum; et tandem tenet quod actus perfectus sit formaliter fruitio, et clarius hoc patet in 4. d. 49. Et dicit quod aliquae auctoritates probant de actu perfecto, et aliquae de delectatione, et aliquae de utroque simul, sed hoc tertium erit tantum unum per accidens, quia non significat immediate unum per se conceptum, sed plures, sicut Ibas significat bellum Trajanum , ut patet 7. Met. text. com. 13.
(b) De primo videtur auctoritas Augustini : Omnis itaque humana perversio est frui utendis, et uti fruendis; modo perversio sive peccatum est formaliter in actu voluntatis ; patet, quia est carentia rectitudinis quae deberet inesse actui, ut patet a Doctore 2. dist. 34. 37. Peccatum enim formaliter secundum communiter Theologos est deformitas fundata in actu voluntatis primo, licet possit etiam esse deformitas in actibus alterius potentiae a voluntate , sed tantum materialiter et non primo, nec formaliter, ut patet a Doctore in 2. d. 42. non est ergo in delectatione primo. Tum, quia delectatio non est mala nisi quia actus, ad quem concomitatur, est malus. Tum, quia delectatio non est in potestate voluntatis immediate , sed praecise dicitur in potestate voluntatis, quia concomitatur actum, qui est in poteslate voluntatis; ergo peccitum, imo est in voluntate ; ergo fruitio mala erit actus voluntatis malus, et per consequens fruitio bona erit formaliter actus voluntatis. Tum, quia ubi unum oppositum, ibi et aliud oppositum natum est inesse. Tum, quia delectatio non est bona nisi quia actus quem sequitur est bonus. Tum, quia delectatio non est in potestate voluntatis nisi quia actus quem sequitur, est in potestate voluntatis ; modo nullus est actus bonus formaliter nisi elicitus a voluntate, conformiter rationi rectae, ut supra patuit in quaest, depraxi, et infrapalebit, dist. 17. (c) Secundo probalur per Augustinum : Frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam; ergo amor quo voluntas amat aliquid propter se, est formaliter fruitio. Praeterea: Inhaesio videtur esse per potentiam motivam inhaerentis, id est, quando voluntas proprie inhaeret objecto , est per actum suum quem producit, tendere in illud ; et si libere inhaeret objecto propter se, est libere producere actum, quo vult objectum propter se, sive quo inhaeret objecto sive quo fertur in objectum propter se. Sicut etiam dicimus, quod lapis actu suo inhaeret centro, quia producit suo modo, ubi passivum in se quo inhaeret et quietatur in centro, et sic sequitur quod fruitio sit actus quo voluntas inhaeret objecto, et non delectalio. Patet, quia delectatio non videtur effective esse a potentia inhaerente, (quae proprie dicitur inhaerere per aliquid productum ab ipsa, quae formaliter inhaeret) sed effective ab objecto delectabili, ut patuit in 3. d. 15. ergo potentia fruens non dicitur per illam inhaerere formaliter objecto propter se, cum talis inhaesio nominet potentiam motivam sive productivam actus quo inhaeret.
(d) Sed ista ratio non concludit. Adverte quod non dicit Doctor ex intentione quod non concludat, sed non concludit tenenti delectationem esse de essentia beatitudinis, quia ipsi haberent dicere quod licet delectatio sit effective ab objecto delectabili, tamen mediante ipsa, voluntas inhaeret objecto et delectatur in tali objecto ut in fine ultimo, sed tunc videtur sequi quod fruitio nullo modo sit in potestate fruentis, sed quod potentia fruens tantum passive se habeant, quod non videtur, ut patebit in 4. d. 49. et sic ratio Doctoris videtur magis concludere propositum, scilicet quod fruitio sit formaliter actus.
(e) Quod autem frui sit tantum delectatio. Hic Doctor adducit aliquas auctoritates quae videntur dicere, fruitione esse delectationem. Prima est Augustini : Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui Trinitate, id est, fruitio Trinitatis est summum gaudium nostrum ; ergo. Sed forte debet exponi quod non sit hic praedicatio formalis, sed tantum causais, id est, quod fruitio Trinitatis est causa gaudii nostri, non quod ipsa sit formaliter et quidditative gaudium ; potest etiam exponi per praedicationem concomitantiae, id est, quod fruitio est id ad quod concomitatur gaudium sive delectatio. Secunda auctoritas est Augustini : Frui dicimur ea re. Dicit Doctor, quod si sit locutio per identitatem, vel quasi definitio , id est, quod voluptas sit simpliciter idem quod fruilio, vel quod sit definitio ejus vel pars definitionis, erit fruitio essentialiter delectatio, sed magis videtur praedicatio causalis sive concomitantiae quam formalis, et exponatur ut supra.
(f) Quod autem frui accipiatur pro utroque, patet ex 10. de Trinitate, cap. 10. vel 23. Fruimur cognitis in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit, id est, quod conquiescit ipsis cognitis propter seipsa cognita: modo ad actum pertinet cum dicitur fruimur, ei similiter delectatio cum dicitur in quibus, etc. Si ergo delectatio tantum accideret fruitioni, non poneretur in ejus definitione. Sed potest faciliter exponi, quod non ponitur in ejus definitione ut essentia, sed tantum ut passio concomitans actum fruitionis, quia ad actum fruitionis concomitatur delectatio in ipsis cognitis quibus fruimur. Et breviter omnes tales auctoritates faciliter exponi possunt et habent etiam exponi a Doctore, cum ipse velit in 4. distinctione 49. delectationem nullo modo pertinere ad essentiam beatitudinis.
(g) Quod autem sit magis proprium significatum. Hic Doctor videtur tenere quod fruitio sit actus et non delectatio, et probat, quia frui construitur cum ablativo significante objectum ex vi transitionis, nam cum dicimus fruor Deo, illud scilicet Deo , significat objectum fruitionis ex vi transitionis, id est, quod fruitio transit sive terminatur proprie ad objectum quo fruimur ; et sic frui dicit tendentiam sive transitionem in objectum fruibile, et talis constructio appropriatur verbis significantibus actum,(ut patet) non autem construitur cum objecto in ablativo ex vi causae. Cum enim dico fruor Deo, non significatur ex vi talis constructionis quod Deus sit causa fruitionis, sed tantum significatur quod sit objectum terminans actum. Sed cum dico delector Deo, ex vi hujus constructionis habetur, quod Deus sit causa delectationis, qualis constructio debetur passionibus, significatis per verba pure passiva ; nam cum dico delector Deo , hoc verbum delector est verbum pure passivum significans hanc passionem, scilicet delectationem, et sensus est delector Deo, id est, Deus delectat me, quae delectatio non est actus, sed passio consequens actum. Et sic patet quomodo Doctor videtur expresse tenere fruitionem esse actum.
(h) Ad argumenta principalia respondet Doctor ibi : Ad primum argumentum dico. Et dicit quod bene fructus est ultimum quod expectatur de arbore, non ut possideatur corporaliter, sed ut attingatur per actum potentiae gustativae ad quam gustationem sequitur delectatio. Sequitur : Si igitur fructus dicatur quo fruendum est, delectatio non est fructus, quoniam ipsa delectatio non est objectum fruibile ; imo sequitur ipsum objectum fruibile, quia sequitur actum quo attingitur objectum fruibile ; imo fructus est illud ultimum expectandum, scilicet est ipsum objectum fruibile quod ultimo expectatur, ut habeatur per actum guslalionis. Sequitur : Sed nec delectatio est frui, dicit quod non solum delectatio non est objectum fruibile, sed nec etiam est frui sive fruilio formaliter. Sequitur : Sed primum quo attingo expectatum, ut expectatum est frui, id est, quod illa operatio qua attingo expectatum, scilicet objectum fruibile, dicitur frui,
Delectatio enim non potest dici frui, quia non est id quo attingitur fructus, scilicet objectum fruibile ; imo sequitur operationem qua attingitur objectum fruibile, nam potentia prius amat objectum fruibile et postea sequitur delectatio. Illud ergo quo potentia attingit objectum fruibile, est formaliter frui, et illud est actus voluntatis perfectus.
(i) Ad secundum respondet quod auctoritas est in oppositum, et expono litteram: Cum enim dicat auctoritas, non actus esse fructus, id est, quod fructus non est actus, sed passio , quia gaudium quod dicitur fructus spiritus, non est actus, sed passio consequens actum; sequitur quod frui non est delectari, quia fructus est objectum fruitionis, patet, quia fructu per se fruimur ut objecto, passio autem non est objectum fruitionis: tunc enim ita posset esse primum objectum sui, sicut potest esse primum objectum alterius, patet: quia si fructus est objectum fruitionis, et gaudium est fructus, et per consequens objectum fruitionis, et ipsum gaudium ponitur fruitio ; ergo idem erit objectum fruitionis et ipsa fruitio , quod non est intelligibile, quia fruitio terminatur ad objectum fruibile, et si idem esset objectum fruibile, et fruitio idem realiter terminaretur ad seipsum et secundum idem. Sequitur : Ideo frui si est passionis ut objecti, id est, ut terminatur ad passionem ut objectum fruibile, ipsum frui non erit passio, sed frui erit actus aliquis potens habere istas passiones pro objectis proximis suo primo objecto; patet, nam primum objectum fruibile immediate terminans actum fruitionis , ordinate est Deus ut finis ultimus , ad quam fruitionem concomitatur delectatio de ipso Deo, et sic delectatio illa est objectum fruibile proximum Deo ut objecto summo delectabili. De hoc in 4. d. 49. Sequitur ibi : Et cum dicitur
quod per se fructu fruimur, non debet intelligi in ratione formalis principii, sicut dicimus calor calefacere, vel agens actione agit, non enim frui est effectus formalis fructus, sed est effectus formalis fruitionis, et sic dicimus fruimur fruitione, sed debet intelligi fructu in ratione objecti, et sic per se fruimur fructu, id est, objecto per se fruibili, sicut si diceretur amabili per se amamus, scilicet ut objecto per se terminativo amoris, sed in ratione causae formalis dicimus amore amamus. Et sic patet ista quaestio.