IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Sic ergo, etc. Supponit quantum ad effectum gratiae causandum, concurrere Deum ut causam principalem, passionem Christi ut meritoriam, et ipsum suscipientem ut causam dispositivam, nempe quando confertur adulto, in quo potest esse major vel minor dispositio. Est doctrina Tridentini sess. 6. cap. 7. Ex his patet unde aequalitas vel inaequalitas attendi possit in effectu; de meritoria et dispositiva agit, g sequenti. Quantum autem ad causam principalem dicit duo, quae est secunda et tertia conclusio. Primo, ut habet voluntatem universalem de lege alligatam ex institutione, Sacramento, effectum ejus esse aequalem in omnibus, quantum est ex parte Dei et Sacramenti, quod sicut habet materiam et formam definitam, ut supra dictum est contra haereticos, ita etiam et effectum, qui importatur ex determinatione significationis practicae Sacramenti: et de hac aequalitate loquuntur Patres, quando dicunt Sacramenta a malo, aut bono ministro collata esse paria, et intelligitur illud una fides, unum Baptisma, unus Deus, etc. quantum est, inquit, ex parte Dei et Sacramenti, excludendo differentiam, quae potest esse ex parte suscipientis, ex qua potest crescere effectus gratiae, ut si est melius dispositus. Haec conclusio est communis omnium, praeter paucos.
Secundo asserit Doctor potuisse Deum, praeter illum effectum gratiae communis, qui est ex voluntate ordinaria et lege, dare alicui in particulari majorem effectum, ex speciali voluntate particularis acceptionis personae: vel quia praedestinatus est, vel quia aliter acceptus ad majorem gloriam. Hic excessus non proveniret a Baptismo, scilicet ut est instrumentum ordinarium, et habet efficaciam, ut subest voluntati divinae ordinariae, sed ex benevolentia Dei, quae etiam mediante Sacramento, peculiariter ad hoc assumpto, posset causare illum effectum ex opere operato, vel certe independenter a Sacramento. Haec etiam conclusio est verissima, quia nihil asserit praeter potentiam esse ex parte Dei sic operandi, si vellet ; neque deesse congruitatem ex parte baptizati, quin Deus posset si vellet eamdem benevolentiam exercere, vel hoc medio in particulari, vel aliis quibus sic electus perveniet ad gratiam proportionatam suae gloriae, juxta communiorem sententiam, quae hanc proportionem aequalitatis inter gratiam et gloriam statuit. Hic ergo docet Doctor, qua ratione posset esse inaequalitas effectus gratiae, ex parte causae principalis; et non asserit, an sic contingat, sicut asserit aequalitatem gratiae esse ex parte Sacramenti et Dei, quantum ad legem ordinariam.