REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Hugonis et Magistri, Christum fuisse hominem in triduo mortis, suadetur, quia sola forma est quidditas, quod multis probatur argumentis.
Ad hanc quaestionem primo respondendum est, quod Theologi non tractant an Christus fuerit homo in triduo, quantum ad vim sermonis, utrum scilicet superius praedicetur de inferiori, sive inferius sit, sive non ; sed tractant an Christus in triduo fuerit homo existens in effectu, ita quod Christus tunc fuerit homo existens in actu, et dicunt Hugo et Magister, cap. ult. quod sic, moti tamen diversa ratione. Hugo enim de Sacramentis lib. I. parte secunda, ponit quod Christus in triduo fuit homo, quia dixit quod homo non est nisi anima utens corpore ; et quia Verbum fuit unitum animae post separationem animae a corpore, ideo dixit quod Christus in triduo fuit homo. Sed Magister fuit motus alia de causa, dixit enim quod unio istorum, scilicet animae et corporis ad Verbum, est formalis ratio quare Verbum dicitur homo, licet non uniantur inter se, et quia in triduo fuerunt ista unita Verbo, ideo in triduo fuit Christus homo.
Quantum ad Hugonem, aliqui respondent cum eo, dicentes quod forma est tota quidditas rei, et quod materia nihil sit de quidditate rei. Hoc ostendunt per rationes et per auctoritates. Per rationem primo sic : Materia est, qua res potest esse et non esse, ex 7. Metaph. text. 22. Ex hoc enim probatur materiam esse in naturalibus, et in his, quae sunt a natura, et a casu et ab arte, quia possunt esse et non esse, cujus principium est materia ; si ergo materia pertineat ad quidditatem, tunc quidditas potest esse, et non esse per se, et sic esset generabilis et corruptibilis, quod est contra Philosophum in eodem.
Praeterea, quod quid est est principium cognoscendi illud, cujus est ; materia autem est secundum se ignota, ex 7. Metaph. text. 34.
ergo non pertinet ad quidditatem rei.
Praeterea tertio sic : Illud quod per se habet quod quid est, habet illud idem sibi, quia ex 7. Metaph. text. 33. in dictis secundum se, idem est quod quid est, cum eo cujus est. Quod ergo habet quod quid est, ne sit idem cum eo cujus est, prohibet ne illud sic habeat per se quod quid ; sed materia prohibet ne quod quid compositi est, materia et forma, sit idem cum composito ; ergo prohibet ne compositum habeat per se quod quid, et per consequens materia non est per se de quidditate compositi. Minor probatur per Philosophum, 7. Metaph. in fine capituli de unitate definitionis, t. 20. et 34. et 41. ubi dicitur quod in conceptis cum materia, non est idem quod quid est, cum eo cujus est.
Praeterea, ad hoc sunt multae auctoritates Philosophi in 7. Metaphysic. cap. de unitate definitionis, text. 35. et secundo animalium : Anima substantia est animati, et species, et quod quid erat esse ; igitur quidditas animalis est tantum anima.
Item, ibidem, text. 9. dicendum speciem, et inquantum habet speciem unumquemque, sed materiale nunquam secundum se dicendum.
Item, in eodem text. 40. quaecumque sunt paries, ut materia, et in quae dividitur, ut in materiam, sunt posteriora. Sed illa quae pertinent ad definitionem sunt priora, in tantum etiam istam oppositionem volunt defendere, quod si eadem anima uniretur alteri corpori, esset idem homo numero, quia manet in eadem quidditas numero, cum anima sit tota quidditas hominis.