Ambrosius. Totus superior locus ad subeundam pro confessione domini passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri denuntiatione supplicii, cui nunquam venia laxetur, instruitur. Et quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subicitur et exemplum, cum dicitur ait autem ei quidam de turba: magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. Theophylactus. Hi duo fratres, quia de hereditate paterna dividenda contendebant, consequens erat ut alter alterum fraudare intenderet. Dominus autem docens nos quod non oportet ad terrena flecti, repellit vocantem eum ad hereditatis divisionem; unde sequitur at ille dixit ei: homo, quis me constituit iudicem aut divisorem, scilicet facultatum, super vos? beda. Qui magistro supernae pacis gaudia commendanti, terrenae divisionis vult ingerere molestiam, merito homo vocatur, secundum illud: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? Cyrillus. Fuit autem dei filius quando factus est similis nobis, constitutus a deo patre in regem et principem super sion montem sanctum eius, annuntians mandatum divinum. Ambrosius.
Bene ergo terrena declinat qui propter divina descenderat, nec iudex dignatur esse litium et arbiter facultatum, virorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. Non ergo quid petas, sed a quo postules, intuendum est; nec maioribus intento animo putes minoribus obstrependum: unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare, cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra dividere: quamquam immortalitatis patrimonium, non pecuniae, sit hominibus expectandum.
Beda. Occasione autem huius stulti petitoris, adversus avaritiae pestem, et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit; unde sequitur dixitque ad illos: videte, et cavete ab omni avaritia.
Dicit autem ab omni, quia nonnulla simpliciter geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant diiudicat. Cyrillus.
Vel dicit ab omni avaritia, scilicet magna et parva. Est enim inutilis avaritia, dicente domino: domos zelatas aedificabitis, et non habitabitis in eis; et alibi: decem iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Sed et secundum alium modum est inutilis, quem ostendit subdens quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
Theophylactus. Hoc dicit dominus refellens avarorum intentiones, qui videntur coacervare divitias quasi diu victuri; sed numquid te opulentia longaevum efficiet? quid igitur manifeste sustines mala, incertae causa quietis? nam dubium est an debeas attingere senium, cuius gratia thesaurizas.