Spem exauditionis ponit cum dicit, quoniam.
Hic facit duo. Primo tangit liberationem a malo. Secundo victoriam super malo. Dicit ergo, oro quia spero, in te, idest in virtute tua, eripiar a tentatione, idest a quacumque tribulatione sive impugnatione: 1 Cor. 10: fidelis deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et in deo meo transgrediar murum, idest victoriam a peccato virtute dei habebo. Tunc enim hostis habet victoriam civitatis, quando transgreditur murum. Murus iste est quaecumque difficultas quae impedit nos ad bene operandum, sive peccata quae provocant nos ad male faciendum.
Hieronymus dicit, frangam murum, quia non possumus esse in mundo sine peccato: 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc..
Sed transgredimur, quia superamus illud, dum non consentimus concupiscentiis ejus.