LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De Iubere, tapsia, thimo, tesliculo vulpis, et tesliculo canis.
Tuber est genus fungi: et componuntur ex substantia terrea plus et ex substantia aquea minus, et in ipsis est aereitas et subtilicas pauca, et sunt privati sapore omnes tuberes : et in hoc differunt a Iungis. Meliores autem sunt arenosi albi, in quibus non est odor malus, et sicci sunt deteriores humidis : illi etiam qui decorticantur et scinduntur et tunc elixantur cum aqua et sale et postea coquuntur cum oleo et speciebus condientibus, sunt meliores. Deterius tamen in illo genere est fungus sub arbore natus, ut diximus superius, et qui nascitur in terra mala infecta putredine, sunt tuberes grossi, et praebent nutrimentum grossum melancholicum. Eorum autem tyriaca est vinum purum, et species condientes eos : cum vino enim et speciebus elixati, et postea assati, generant nutrimentum grossum non. malum : sed tamen remanent inslpidi. Timetur autem ex comestione eorum paralysis et apoplexia. Sed eorum aqua sicut est, abstergit oculum, sicut dicit Mahomech modicus : sunt tardae digestionis,
impedientia et gravantia stomachum, et faciunt incurrere colicam et difficultatem urinae.
Tapsia est herba trutannorum : contrita enim facit inflari faciem et corpus ac si homo esset leprosus, et curatur fricatione panni in aceto infusi aut succo senipervivae, aut cum unguento quod vocatur populeon,
Thimon sive thimus est herba parvis foliis et parvo stipite, cujus odor est fere sicut serpilli, et semen ejus est fortis caliditatis : provocat etiam et educit embryonem. mortuum, et solutione educit sanguinem et humorem cholericum. Extrahit etiam vermes et ascarides.
Testiculus vulpis, ut videtur Avicenna velle, est quaedam species satyriae, de cujus specie supra dictum est. Illa autem species quae proprie vocatur testiculus vulpis, est bona in gustu et dulcis.
Natura autem est hic testiculus calidus et humidus, et ratione loci est in ipso humiditas superflua.
Confert etiam spasmo, et tetano, quae sunt in dorso et posterioribus ex paralysi. Facit autem cum vino sumptus appetitum coitus, et adjuvat ad ipsum, et in hoc stat loco stinci.
Testiculus etiam canis est alia species satyriae, et est in foliis et stipite sicut testiculus vulpis, et radix istius est duorum modorum. Habet enim unum globum superius, et alterum inferius : et unus est mollis, et alter est plenus, et in illo est humiditas superflua, et est calidus et humidus, resolutivus apostematum, et mundificativus vulnerum, et prohibitivus dilationis formicarum, et aperitivus fistularum, et incarnativus : et si ante coitum tum mas sumat majorem testem, id quod concipitur ex coitu, fit frequentius masculus : si autem sumat minorem, et concipiat, quod conceptum est, fit magis foemina. Dicitur autem, quod major au- get coitum. Succus autem abscindit ipsum. : et si uterque amborum, destruit sic operationem alterius.