IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Possibile est Christum obtulisse suam passionem ad majorem gratiam obtinendam per Baptismum his quam illis: et forte Baptismus post passionem, majorem gratiam dat quam ante. Videtur enim supra dicere majorem gratiam parvulo dari, ob devotionem ministri, sed tantum loquitur de possibili, vel dubitat ; id tamen asserunt Bassol. et Gabr. citati, et Eckius tom. 3. hom. de S. Nicol. Sed hoc intelligi debet de merito de congruo, et forte tantum de gratia actuali, non de justificante, quia hanc de condigno purus homo alteri mereri nequit, de quo 1. 2. quaest 114. art. 6.
De secundo (c) potest dici, quod illa causa meritoria potest efficacius operari ad gratiam in uno quam in alio: vel quia specialius oblata pro uno quantum ad intentionem offerentis quam pro alio ; vel quantum ad executionem pro uno oblata in effectu, pro alio non, nisi in praevisione divina. Primo modo Christus ponitur communiter nosse omnia, quae Deus novit scientia visionis, et per consequens novit omnes electos, et ad quem gradum gloriae fuerunt electi. Potuit ergo pro praedestinato ad majorem gloriam, plenius offerre passionem suam, et praecipue cum se offerret pro genere humano ad hoc, ut de eis impleretur divina praedestinatio.
Secundo modo, passio Christi efficacius cooperatur pro nobis, qui sumus in lege Evangelica, quam pro Patribus in lege Moysi, quia obsequium praestitum ad majus bonum retribuendum, magis acceptatur quam beneficium praevisum. Et illo secundo modo est inaequalitas in suscipientibus gratiam per Circumcisionem et Baptismum, propter inaequalem applicationem causae meritoriae ad istos, et forte etiam in baptizatis ante passionem, et post passionem. Si autem primo modo, scilicet propter specialem oblationem in voluntate Christi, sit inaequalitas gratiae in aliquibus nunc baptizatis,. dubium est de facto, sed possibilitas est ostensa.
De tertio dico (d), quod vel baptizati sunt parvuli, vel adulti. Comparando parvulum ad parvulum, cum nullum habeant motum proprium, nullam habent inaequalitatem ad gratiam, ex parte sui recipiendam. Potest tamen in parentibus unius esse major motus quam alterius pro suo parvulo, vel in aliquibus aliis ministrantibus vel assistentibus Baptismo, propter quorum merita Deus uni parvulo potest conferre majorem gratiam quam alteri ; sed hoc non virtute Baptismi, sed meriti. Et
hoc modo forte parentes beati Nicolai orationibus suis meruerunt sibi majorem gratiam, quae erat in eo etiam parvulo principium tam mirabilis effectus, ut duobus diebus in hebdomada unica tantum Iactatione contentus maneret. Et quoad hoc magis optandum est puerum baptizari bono Sacerdote quam a malo, quia orationes Sacerdotis boni, quas multas facit ante et post Baptismum, magis exaudiuntur, et valent illi, pro quo fiunt, quam orationes mali.
Si autem baptizati sint adulti, cum illi per motum proprium possint esse inaequaliter dispositi, et in Sacramento confertur gratia secundum proportionem dispositionis in suscipiente, sequitur inaequalis effectus.
Quod si compares parvulum adulto, regulariter parvulus nullum meritum habet; adultus quantumcumque tenuem habeat voluntatem, dum tamen consentiat recipere Sacramentum, nec ponat obicem aliquem, videtur habere meritum proprium, et pro tanto magis dispositus est, quam parvulus: ergo, etc.
Sed esto, quod adultus toto tempore Baptismi peccet venialiter, videtur ergo esse indispositus quodammodo; parvulus autem nullam indispositionem habet ; ergo in illo casu parvulus majorem gratiam recipiet. Respondeo, peccatum veniale non prohibet gratiam infundi, nec etiam actum meritorium simul habere, tamen quia anima pluribus actibus non potest simul aeque perfecte esse intenta, actus bonus, cum quo concurrit veniale, est minus intensus, et ideo minus meritorius, quam foret sine ullo veniali. Et ad propositum sequitur, quod adultus, si non ponit obicem peccati mortalis, et in susceptione Baptismi consentit, aliquem motum habet disponentem, quo caret parvulus, non obstante quod ille habeat veniale peccatum simul. Ad argumentum dico, quod Baptismus plus dependet a ministro, ad hoc ut sit Sacramentum, quia in eo simpliciter requiritur intentio ; non sic in suscipiente, quia non potest uti ratione: sed quoad hoc, ut hic effectus major vel minor recipiatur, magis dependet a baptizato.